III. 7. Scarabeus aquilam quaerit. i

Κάνθαρος ἀετὸν μαίεται, id est Scarabeus aquilam quaerit. Cum imbecillior atque impotentior mali quippiam molitur struitque insidias inimico longe potentiori. Est et altera lectio atque ea meo quidem judicio verior : Ὁ κάνθαρος ἀετὸν μαιεύεται, id est Scarabeus aquilae obstetricatur. Sensus ferme idem est, sive legas μαίεται sive μαιεύεται. Competit enim in humilem et imbecillum, qui viribus longe praepollenti malitiosis insidiis et clanculariis dolis perniciem machinatur. Aristophanes in Lysistrata :

Ὑπερχολῶ γάρ, αἰετὸν τίκτοντα κάνθαρός σε

Μαιεύσομαι,

id est

Supra modum irascor tibi, scarabeus aquilam ego te,

Quando ova paries, obstetrix juvabo.

Super hac re fertur apologus quidam apud Graecos non inelegans, quem Lucianus indicat Aesopicum esse, cum ait in Icaromenippo fabulatum fuisse Aesopum, quemadmodum aliquando scarabei et cameli coelum conscenderint. Porro quod ad fabulam scarabei et aquilae attinet, ad hunc habet modum. Est jam olim aquilarum generi cum universa scarabeorum gente vetus atque antiqua simultas ac bellum prorsus internecinum planeque, quod Graeci solent dicere, ἄσπονδος πόλεμος. Nam odio dissident plus quam Vatiniano, adeo ut ne Juppiter quidem ipse, ὅου κράτος ἐστὶ μέγιστον et qui Totum nutu tremefactat Olympum, rem inter eos componere ac dissidium finire potuerit, si modo vera narrant apologi. Denique nihilo magis inter eos convenit, quam hodie quoque convenit inter deos istos aulicos et humilem obscuramque plebem. Sed erit fortassis, qui Aesopicarum fabularum rudis et ἀνήκοος admiretur, quid tandem negotii sit cum aquila scarabeo, quae cognatio, quae vicinitas, quae affinitas usqueadeo dissimilibus intercedat ; nam inter hos, qui vinculis ejusmodi copulantur, potissimum dissidia solent oriri, praesertim inter principes. Ad haec, quaenam tam atrocis odii causae, postremo unde tantum animorum scarabeo, ut cum aquilarum populo bellum suscipere non dubitarit. Rursum, qua contumelia tantopere fuerit offensus aquilae θυμὸς ἀγήνωρ, ut hostem tam humilem non contempserit ac suo vel odio judicarit indignum. Videlicet argumentum ingens, longa est injuria, longae ambages ac res omnino major, quam ut humana facundia queat explicari. Quod si Musae, quae gravatae non sunt olim Homero dictare Βατραχομυομαχίαν, mihi quoque relicto tantisper Helicone dignentur adesse, rerum summam pro mea virili conabor exponere. Quid enim tam arduum esse possit, quod illis auspicibus non audeant homines ? Sed quo res cognitu fiat illustrior, prius quam ad ipsum negotii caput veniam, ducis utriusque mores, formam, indolem, ingenium quam potero paucissimis perstringam. Primum igitur illud succurrit, admirari, quid olim Romanis viris alioqui sapientibus venerit in mentem, qui cum hujus alitis symbolo sese praeter caeteras nationes jactent ac diis proximos ducant cumque hujus auspiciis tot victorias reportarint, tot egerint triumphos, tantum abest, ut benemeritae gratiam referant, ut non toleranda etiam afficiant contumelia. Nam avem unam omnium maxime masculam et invicti roboris emasculant evirantque ac propemodum Tiresiam reddunt ipsi non admodum mares, siquidem apud Graecos plane mas est ἀετός. Idque, ni fallor, longe magis quadrat in eum, cui summus ille pater et rex Hominumque deunque

Regnum in aves vagas

Permisit, expertus fidelem

Juppiter in Ganymede flavo.

Tum ei, qui caeteris deis procul absistentibus solus irato Jovi trisulca tela porrigat, nihil etiam proverbio deterritus Πόρρω Διός τε καὶ κεραυνοῦ. Neque vero sine gravi ratione factum arbitror, ut inter tam multas avium nationes tamque numerosas tribus aquila potissimum sit visa idonea, cui non solum avium φρῆτραι, verum etiam senatus populusque poeticus suffragiis omnibus monarchiam decerneret. Nam quantum ad avium judicium attinet, ad hanc partem pleraeque propendebant, ut pavoni rerum summam committerent. Siquidem hujus pulchritudini, splendori, sublimitati fastuique plane regio regnum deberi videbatur. Ac prorsum in hanc sententiam itum fuisset, nisi quaedam longo rerum usu callidae, cujusmodi sunt cornices corvique, perpendissent futurum ut, si pavonem rebus praefecissent, eveniret, quod complures jam annos in monarchis quibusdam videre datum est, nimirum ut solo nomine strepituque regem ageret, aquila nihilo secius vel sine populi suffragiis regnum gereret. Caeterum poetas, viros sapientissimos, illud arbitror perspexisse, non alia magis imagine regum mores ac vitam effingi potuisse. Loquor de plerisque, non de omnibus. In quovis enim rerum genere semper fuit eritque bonorum paucitas. Et aliud seculum alios gignit. Sed paucis, si videtur, hinc atque hinc contentionem admoveamus. Jam primum si quid ominis est in vocabulo, ut certe est, apte profecto Graecis ἀετός dicitur παρὰ τὸ ἀΐσσω, quod est propemodum rapior impetu et concitus feror. Quaedam aves natura placidae sunt ac mites, tum quae ferae sunt, tamen arte cultuque cicurantur ac mansuescunt. Sola aquila nec est habilis ad ullam disciplinam nec ullo studio potest mansuescere. Tantum impetu naturae praeceps fertur, et quicquid valde libuit, idem postulat sibi licere. Libetne spectare pullum animo vere aquilino  ? Graphice depinxit Horatius :

Qualem ministrum fulminis alitem

Olim juventas et patrius vigor

Nido laborum propulit inscium

Vernique jam nimbis remotis

Insolitos docuere nisus

Venti paventem, mox in ovilia

Demisit hostem vividus impetus,

Nunc in reluctantes dracones

Egit amor dapis atque pugnae.

Melius intelligunt hoc aenigma regiones expertae, quantis malis sibi constiterint hujusmodi indomiti juvenum principum impetus. Philosophorum est moderari affectibus ac rationis ductum in omnibus sequi. At nihil est, ait Satura, violentius aure tyranni. Cui illud semper in promptu :

Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

Deinde cum sex opinor aquilarum genera commemorentur, tamen illud inter omneis convenit, quod rostro sunt vehementer adunco nec minus aduncis unguibus, ut vel ex ipso corporis habitu possis intelligere carnivoram esse avem, quietis ac pacis inimicam, pugnis, rapinis ac praedationibus natam. Et quasi parum sit carnivoras esse, sunt et quae ossifragae dicantur et sint. Sed hic protinus tacite mihi dicis, optime lector, quid haec imago ad regem, cujus propria laus est clementia, cumque plurimum possit, nulli tamen velle nocere ac solum aculeo carere seseque totum in populi sui commoditates impendere, adeo ut Niloxenus ille sapiens rogatus, quid esset utilissimum, responderit Rex, id esse proprium veri principis indicans, ut, quantum in ipso sit, nemini noceat, prosit omnibus sitque magis optimus quam maximus. Quanquam non alia ratione potest esse maximus, nisi ut sit quam optimus, hoc est beneficentissimus in omneis. Equidem exemplar laudo non inscite depictum a philosophis, et haud scio an ejusmodi principes administrent rempublicam in urbe Platonica. Verum in annalibus vix unum aut alterum reperias, quem ausis cum hac imagine componere. Porro si quis recentiorum temporum principes expendat, vereor, ne non ita passim reperiat, in quem non quadret foedissimum illud convicium, quod apud Homerum Achilles torquet in Agamemnonem, δημοβόρος βασιλεύς. Nam Hesiodus δωροφάγους appellat, rectius tamen παμφάγους appellaturus. Et cum Aristoteles evidentissima nota distinxerit regem et tyrannum, quod hic suum ac privatum commodum spectat, ille populi rebus consulit, tamen quibusdam regis appellatio, quae priscis illis ac tantis principibus Romanis immodica visa est et ob invidiam refugienda, vix etiam satis est, nisi longam splendidissimorum mendaciorum addas coronidem : ut divi cognominentur, qui vix sunt homines ; invicti, qui nunquam non victi discesserunt e praelio ; augusti, quibus angusta sunt omnia ; serenissimi, qui belli tempestatibus et insanis rerum motibus orbem concutiunt ; illustrissimi, qui profundissima omnium bonarum rerum ignorantia caligant ; catholici, qui quovis spectant potius quam ad Christum. Atque his divis, inclitis, triumphatoribus si quid est otii ab alea, a poculis, a venatu, a scortis, id omne jam vere regiis cogitationibus dicant. Nec est ullum aliud studium, nisi ut leges, edicta, bella, paces, foedera, consilia, judicia, sacra profanaque eo conferant, ut omneis omnium fortunas in suum converrant fiscum, hoc est in dolium pertusum congerant, et aquilarum in morem innoxiarum avium visceribus se suosque saginent pullos. Age, si quis mihi jam physiognomon non omnino malus vultum ipsum et os aquilae diligentius contempletur, oculos avidos atque improbos, rictum minacem, genas truculentas, frontem torvam, denique illud, quod Cyrum Persarum regem tantopere delectabat in principe γρυπόν, nonne plane regium quoddam simulachrum agnoscet, magnificum ac majestatis plenum ? Accedit huc et color ipse funestus, taeter et inauspicatus, fusco squalore nigricans. Unde etiam quod fuscum est ac subnigrum, aquilum vocamus. Tum vox inamoena, terribilis, exanimatrix, ac minax ille querulusque clangor, quem nullum animantium genus non expavescit. Jam hoc symbolum protinus agnoscit, qui modo periculum fecerit aut viderit certe, quam sint formidandae principum minae vel joco prolatae, et quantopere contremiscant omnia, quoties hujusmodi vox intonuit aquilina :

Εἰ δέ κε μὴ δώωσιν, ἐγὼ δέ κεν αὐτὸς ἕλωμαι

Ἢ τεὸν ἢ Αἴαντος ἰὼν γέρας, ἢ Ὀδυσῆος

Ἄξω ἑλών· ὁ δέ κεν κεχολώσεται, ὅν κεν ἵκωμαι.

Aut illa non minus βασιλική :

Μή νύ τοι οὐ χραίσμωσιν, ὅσοι θεοί εἰσ᾿ ἐν Ὀλύμπῳ,

Ἆσσον ἰόνθ᾿, ὅτε κέν τοι ἀάπτους χεῖρας ἐφείω.

Ad hunc, inquam, aquilae stridorem ilico pavitat omne vulgus, contrahit sese senatus, observit nobilitas, obsecundant judices, silent theologi, assentantur jureconsulti, cedunt leges, cedunt instituta : nihil valet nec fas nec pietas nec aequitas nec humanitas. Cumque tam multae sint aves non ineloquentes, tam multae canorae tamque variae sint voces ac modulatus, qui vel saxa possint flectere, plus tamen omnibus valet insuavis ille et minime musicus unius aquilae stridor. Quanquam est unum aquilarum genus, quod impense placuit Aristoteli, fortassis ob id, quod talem optarit pullum suum Alexandrum, haud multo minus praedabundum ac vorax, at paulo tamen tum modestius tum taciturnius et omnino plusculum habens humanitatis, quippe quod pullos etiam suos educet ; nam caeterae faciunt, quod impii solent parentes, qui foetus suos exponunt, cum tigrides etiam catulos tollant suos. Atque eam ob causam γνήσιον appellant, quasi germanum ac vere ingenuum dicas. Vidit hoc genus Homerus et oculis captus. Nam μελάνωτον appellat ac θηρευτήν, id est nigro tergo ac venatricem, videlicet epithetis aptissime quadrantibus in tales principes, qualis fuit Nero, qualis Caligula aliique nimium multi. At horum aliquot quanto per Jovem γνησιώτεροι ac prope dixerim plus quam aquilini, qui cum deis proximi sint ob sceptrum ac majorum imagines, tamen aliquoties plebeis etiam homunculis blandiri quoque sustinent ac prope dixerim parasitos agere, modo praedae spes sit non aspernandae. Jam et vivacem esse aquilam ab auctoribus proditum est. Ea tamen cum ad extremam pervenerit senectutem, nihil adhuc sitit nisi sanguinem, cujus suctu vitam omnibus invisam prorogat, nimirum Rostro superiore adeo increscente, ut carnes depasci non possit. Atque hinc ortum est adagium illud notissimum Ἀετοῦ γῆρας in senes aetate vinosiores, cum alioqui omne ferme genus hoc avium, quibus adunci sunt ungues, aut non bibant omnino aut certe perquam raro, siquidem Aristoteli credimus. Et tamen hae, si quando bibunt, aquam bibunt. Sola aquila sanguinem sitit. Ergo rostro intorto natura certe non semper noverca reliquis animantibus utcumque consuluisse videtur et inexplebili voracitati modum aliquem imposuisse. Quemadmodum et hac ratione prospexit, quod non sinat aquilam ova parere plura tribus nec pullos alere plures duobus. Atque adeo, si Musei versiculo credimus, quem testem adducit Aristoteles,

Excludit binos, aedit terna, educat unum.

Atque per hos ipsos dies, quibus incubat, incubat autem ferme tricenos, naturae providentia Cibum illis negavit, inversis interim et unguibus, Ne videlicet omnium ferarum foetus raperentur. Itaque per id tempus Pennae albescunt inedia. Atque hinc odium in foetus proprios. Verum hoc in Romanis aquilis optare magis licet quam cernere, quibus omnino nullus est compilandae plebis neque finis neque modus. Nam et aetate crescit exigendi sitis, et nunquam incumbunt gravius, quam cum pullus exclusus est. Tum vero populus alio atque alio feritur munere. Super haec omnia plurimos hostes opposuit uni, de quibus mox dicturi sumus. Atque hanc naturae sollicitudinem mirari desinet, cui persuasum sit esse verum, quod scripsit Plinius, prodigiosum quidem illud et haud scio an vel Democrito auctore credendum insatiabilis aviditatis argumentum, etiam si ceu compertum et confessum narrat Plutarchus, auctor cum primis gravis. Nempe aquilarum pennas quoque, si caeterarum avium plumis admisceantur, eas devorare ac paulatim extenuatas conficere. Tanta vis nativae rapacitatis. Equidem arbitror idem eventurum, si tyrannorum ossa cum plebeiorum ossibus commisceantur, ne sanguinem quidem magis misceri posse quam aegithi et flori. Jam vero vide mihi, num illud satis quadret in quosdam principes. Nam de piis ac bonis non loquor, quod semel dictum ubique velim meminisse lectorem. Aquilarum unicum par magno ad populandum tractu indiget, nec alterum in propinquo praedonem esse patiuntur, itaque Spatia determinant. Porro nostris aquilis quae non angusta ditio ? Quantum in immensum usque propagandi regni studium ! Quanta cum finitimis aquilis aut milviis de regni, hoc est de praedandi terminis digladiatio ! Verum illud fortasse non perinde congruit, quod avis haec tantopere rapax non tamen Praedatur in proximo, videlicet ne vices injuriarum in ipsius aliquando caput retorqueantur, sed e longinquo magis praedas in nidum convehit, cum interim tyranni nec ab intimis temperent nec a maxime cognatis ac domesticis rapaces abstineant ungues, immo hoc quisque magis sit obnoxius periculo, quo principi ceu Jovi ac fulmini propior. Atque insitam hanc et a parentibus ingenitam rapiendi famem non nihil auget et educatio. Quandoquidem aquilam ferunt pullos vixdum satis volucres ad praedandum e nidis extrudere, quo statim et a teneris, ut aiunt, unguiculis consuescant rapto suisque ipsorum unguibus vivere. At in nonnullis principibus, deum immortalem, quam multi accedunt ad rapacitatem stimuli : praeter corruptissimam educationem tantum assentatorum examen, tot officiales perditi, tot corrupti consultores, tot stultissimi familiares, tot nequissimi congerrones, qui publicis incommodis vel gratis delectantur. Adde his fastum, voluptates, luxum, delicias, quibus nullae rapinae satis esse possint. Adde stultitiam et imperitiam, qua nihil intractabilius, si cum felicitate copuletur. His itaque rebus cum vel benignissima corrumpi queant ingenia, quid censes futurum, si haec ad avidam et improbam naturam velut oleum ad caminum accesserint ? Sed parum βασιλικῶς erat instructa aquila, si tantum adunco rostro, si tantum aduncis unguibus ad praedandum esset armata, nisi additi fuissent oculi plus quam Lyncei et nec ad clarissimum solem conniventes, quo quidem experimento foetus suos, an legitimi sint, explorare dicuntur. Itaque praedam quamvis e longinquo speculantur, quam destinent invadere. Quanquam avium regi bini dumtaxat sunt oculi, rostrum unicum, ungues pauci, venter item unicus. At nostris aquilis, papae, quam multae sunt Corycaeorum aures, quot exploratorum oculi, quot officialium ungues, quot praefectorum rostra, quot judicum et advocatorum ventres fame prorsus inexplebili, ut neque satis esse quicquam nec tutum ab his esse possit, ne ea quidem, quae in intimis penetralibus aut abditissimis etiam scriniis sunt abstrusa. Verumtamen esset eadem fortassis aliquanto minus noxia, nisi ad arma dotesque corporis astus accederet ingenii, hoc est nisi nocens per se ferrum veneno tingeretur. Ungues suos, quoties ingreditur, contrahit, ne videlicet aciem deterat minusque valeant in praedando, id quod habet cum leonibus commune. Neque quemvis impetit, sed eum dumtaxat, quo se credat viribus esse superiorem. Neque se repente praecipitem dat in terram more caeterarum, cum praedam appetit, sed sensim demittit, ne impetu illisa offendatur. Ne leporem quidem, nam hunc maxime petit, aggreditur, nisi viderit in plana descendisse. Neque quovis grassatur tempore, ne quis opprimat fatigatam ; sed A prandio ad meridianum ad praedandum provolat, reliquis horis otiosa sedet, Donec hominum conventu fora compleantur. Tum quod occiderit, non inibi statim devorat, ne quis subitus hostium incursus incautam deprehendat in praeda, sed exploratis prius ac subinde refectis viribus praedam in nidum velut in castra devehit. Nam quibus artibus cervum se praestantiorem capiat, mox dicetur. Illud in primis memorandum ingenii documentum : testudinem raptam ex alto speculata locum idoneum in saxum aliquod demittit, ut ad eum modum rupta testa carne vesci possit. Quanquam in Aeschylo parum aquilinis fuit oculis, cum in hujus albicantem calvariam, saxum esse rata, demissa testudine miserum occideret, ut vel ob hanc unam causam optimo jure poetis omnibus conveniat invisam esse. Atque id quidem nunc assidue veluti suo jure facit. Caeterum primitus testudinem dolis ad id pellexit, dum persuadet illi futurum, uti sua opera volandi artem perdisceret. Atque hac spe sublatam in altum dejecit in saxum, ut illius calamitatem tyrannico more verteret in suas delicias. Atqui si quis secum perpenderit, quam variis artibus, quot technis, quot machinis, quot praestigiis improbi principes instructi sint ad expilandam plebem, quaestuosis legibus, mulctis, fucatis titulis, simulatis bellis, delationibus, affinitatibus, indignam propemodum fatebitur aquilam, cui regni nomen tribuatur. Superest, ut, cum quibus potissimum hostibus huic generoso praedoni res sit, paucis exponamus. Nam verum est illud, quod proverbiis dicitur, aquilam non captare muscas nec aspicere thripas. Negligit, si qua praeda videatur regiis unguibus indigna, nisi si quae sint cognatae Vespasiano, cui visus est Lucri bonus odor ex re qualibet. Sunt enim et degeneres aquilae, quae piscatu vivunt et quas non pudeat cadaver alienum tollere. Sed quae generosiores sunt, veluti tyranni quaedam piratis ac latronibus concedunt, a quibus, ut apud Alexandrum Macedonem nobilis ille dixit pirata, nihil differunt, nisi quod ipsi majore classe majoreque manu magnam orbis partem suis divexant latrociniis, minutulas illas praedas accipitribus ac Nisis relinquentes cum quadrupedibus belligerantur, nec id sane sine periculo nec rursum citra victoriae spem, sicuti strenuo duce dignum est. Atque in his leporem potissimum, ut dixi, venatur aquila, unde et leporariae cognomen additum uni generi, perinde quasi ducem Africanum aut Numantinum appelles. Neque contemnit imbellem hostem, sed esculentum appetit, ut etiam si parum gloriae veniat ex victoria, non parum tamen auferatur emolumenti. At fit aliquoties, ut, cum maxime leporem captat, tum maxime capiatur, icta pennato jaculo, dicatque proverbium, quod illi ferimus acceptum  : Τοῖς ἰδίοις πτεροῖς ἐναποθνῄσκω. Audet et cum cervo confligere, inferior tamen futura, nisi vulpinam adderet pellem. Nam astu supplet, quod viribus est diminutum. Commissura cum hoste prius in pulvere volutat sese. Deinde Cornibus insidens cervinis, pulverem pennis collectum in oculos spargit alis ora verberans, donec exoculatum in rupes det praecipitem. Sed est eidem Acrior multoque magis anceps cum dracone pugna etiam in aere. Draco maleficis artibus ova consectatur aquilae. Illa vicissim hostem ubicumque visum rapit. Nam quod illi cum vulpe simultas est irreconciliabilis, nemo mirabitur, quisquis cognorit, quam olim regaliter illam acceperit. Inierat cum vicina necessitudinem, cumque incubanti pastus deesset, proximae catulos in nidum sustulit. Reversa vulpes cum spectaret indignam suorum laniationem, quod unum poterat, testata deos est atque inter hos praecipue Jovem φίλιον amicitiae violatae vindicem. Et audisse videtur ista vota deus aliquis. Pauculis post diebus evenit, ut aquila prunam carnibus e sacrificio raptis haerentem in nidum devexerit imprudens. Igitur absente aquila igni paulatim ventis excitato nidus conflagrare coepit. Pulli territi praecipites se dedere, nimirum adhuc involucres. Vulpes delapsos excipit et in cavum delatos devorat. Ac post id quidem temporis nihil omnino convenit inter aquilam et vulpem, quanquam id sane non mediocri vulpinae gentis malo. Quo tamen haud scio an dignae videri debeant, quae quondam leporibus συμμαχίαν adversus aquilam petentibus auxilium negarint, ut refertur in annalibus quadrupedum, ex quibus Homerus Βατραχομυομαχίαν est mutuatus. Jam vero acre dissidium est et cum vulture, velut homotechno et edacitatis aemulo, tametsi hoc quidem nomine ut crudelior ita et generosior aquila, quod non devorat animal, nisi quod occiderit, nec per ignaviam alienis insidit cadaveribus. Nam sittam jure habet exosam, quae miris artibus aquilae ova frangere studet. Pugnat et cum ardeolis, quod haec avis unguibus freta non vereatur eam aliquoties adoriri, adeo dimicans acriter, ut in conflictu emoriatur. Neque vero jam mirum, quod illi parum convenit cum oloribus, ave nimirum poetica ; illud mirum, ab iis saepenumero vinci tam pugnacem beluam. Nec admodum gratum esse consuevit poeticum genus male sibi consciis monarchis, utpote liberum et loquax quodque nonnunquam cum Philoxeno in latomias reduci malit quam silere. Nam si quid dolet, id chartis illinunt atris et regum mysteria ad ipsos etiam posteros evulgant. Nec cum gruibus satis convenit (opinor ob id, quod illis impendio placeat democratia, vehementer invisa monarchis), a quibus tamen ingenio superantur. Etenim cum grues e Cilicia demigrantes montem Taurum aquilis plenum parant transmittere, ingentibus lapidibus, quo vocem cohibeant, in os sumptis noctu tacite transvolant atque ita deceptis aquilis tuto trajiciunt. Sed peculiaris quaedam cum trochilo, nam id est avi nomen, simultas intercedit, non ob aliud, ut autumat magnus ille deambulator, nisi quod huic quoque regis ac βουληφόρου nomen tribuitur, idque potissimum apud Latinos. Proinde ceu regni affectatorem extremo persequitur odio. Quanquam non is hostis est, cujus vires metuat aquila. Nam trochilus imbecillis est ac fugax, sollertia tamen et ingenio praeditus fruticetis et cavis abdit sese, ut quamvis a potentiore facile capi non possit. Quin olim cum certamen volandi cum aquila suscepisset, vicit astu magis quam viribus. Denique cum cybindo Bellum gerit internecinum, adeo ut Saepenumero cohaerentes prendantur. Est autem cybindus Nocturnus accipiter. Nec tyrannis est ullum hominum genus magis invisum quam horum, qui a vulgi sententia longe lateque dissentientes nimium acute cernunt per tenebras. Sed an non egregie stultus sim, si omneis ejus hostes percensere pergam, quae cum nullo non gerat bellum ? Atque in reliquis animantium ordinibus aliis cum aliis partim bellum est, partim amicitia. Multos habet inimicos vulpes, attamen corvum habet amicum, cujus auxiliis adversus aesalon avem catulos suos divexantem adjuvatur. Eidem bene convenit et cum serpentibus, cum aeque cuniculis gaudeant. Crocodilus hostem habet ichneumonem, sed cum trochilo familiaritas est, adeo ut illi liceat vel in ipsas beluae fauces impune penetrare. Uni aquilae cum nullo prorsus animante nec amicitia nec affinitas nec sodalitas nec consuetudo nec foedus nec indutiae. Hostis est omnibus et neminem non habet hostem. Siquidem non potest non omnium esse hostis, qui omnium malo vivit ac saginatur. Proinde sibi conscia non nidulatur in plano, sed in praeruptis et excelsis rupibus, aliquoties et arboribus, sed praealtis, videlicet tyrannicum illud secum volvens : Oderint, dum metuant. Proinde cum ciconiae sacrae sint Aegyptiis, adeo ut occidisse sit capitale, apud Romanos sacri anseres, milviis apud Britannos nemo noceat, suibus parcant Judaei, nec delphines venabantur antiqui neque laedere fas erat, sed si quid in venatu peccassent, pauculis modo plagis puerorum more castigabantur. At in aquilas ubique gentium eadem lex est quae in lupos et tyrannos, ut praemium sit, qui communem omnium hostem occiderit. Ergo nec amat ullum nec amatur ab ullo animante aquila, non magis profecto quam mali principes, qui magno reipublicae malo sibi gerunt imperium. Fortasse privatorum sunt affectus istiusmodi ; magni satrapae usqueadeo sunt ab his alieni, ut interdum nec liberos ament nisi emolumenti causa, saepenumero suspectos habeant et invisos. Leonem, animal tam immane, retulisse gratiam homini de se bene merito et vitam dedisse, a quo pedis sanitatem acceperat, prope creditum est ab omnibus. Draconem servasse nutricium suum et ad agnitam vocem accurrisse credunt permulti. Quin et aspidem ad mensam cujusdam quotidie ventitare solitam, ubi sensit ab uno catulorum suorum hospitis filium interemptum, eum occidisse violatique hospitii poenam et de suo partu sumpsisse neque prae pudore deinde in eas aedes reversam retulit Philarchus, neque desunt qui credant. Scribendum existimavit Demetrius physicus, recensendum Plinius, item pantheram ob catulos eductos e fovea hominem officiose produxisse, donec egressus solitudines in viam publicam redisset. Aristophani grammatico puellam stephanopolidem adamanti rivalis erat elephantus, eamque rem ut omnibus notissimam et omnium sermone celebratam retulit Plutarchus. Apud eundem draco quispiam perdite amat puellam Aetolidem. Nam delphinum erga homines amor, erga Arionem servatum, erga Hesiodum in litus devectum et virginem Lesbiam cum amatore servatam, erga puerum vectum et revectum officium propemodum in confesso est. At virginem ab aquila adamatam nec hi credunt, qui credunt omnia. Nam fatale quoddam hujus et in homines odium vel hinc colligas licebit, quod Prometheo deorum omnium φιλανθρωποτάτῳ addita sit in Caucaso carnifex. Et tamen in tam multis vitiis est, quod laudare possis. Minime bibaces sunt minimeque salaces, quae maxime sunt rapaces. Nam quod Ganymedem rapuit aquila, Jovi rapuit, non sibi. At videas nonnullos nostros ἀετούς, qui sibi rapiant, nec unum Ganymedem, sibi virgines, sibi matronas abducant, ut hac parte propemodum intolerabiliores sint quam rapinis, quibus maxime sunt intolerandi. Ergo cum innumerabiles sint avium species atque inter has aliae plumarum opibus ac picturis admirandae sicuti pavones, aliae candore niveo insignes ut olores, aliae contra decenti nigrore lucentes ut corvi, aliae corporum proceritate praeminentes veluti struthiones, aliae fabulosis etiam miraculis celebres ut phoenix, aliae fecunditate commendatae ut columbae, aliae gratae lautorum mensis ut perdices ac phasides, aliae loquacitate jucundae ut psittaci, aliae cantu mirabiles ut lusciniae, aliae fortitudine animi praestantes ut galli gallinacei, aliae deliciis hominum natae ut passerculi : tamen ex universis una aquila viris tam sapientibus idonea visa est, quae regis imaginem repraesentet, nec formosa nec canora nec esculenta, sed carnivora, rapax, praedatrix, populatrix, bellatrix, solitaria, invisa omnibus, omnium pestis, quae, cum plurimum nocere possit, plus tamen velit quam possit. Nec alio judicio leoni mandatum est regnum inter quadrupedes, quo non alia belua vel immanior vel putidior. Canes cum ad multa sunt usui, tum ad hoc praecipue, quod pro rebus hominum excubias agunt. Boves agricolantur. Equi et elephanti belligerantur. Muli et asini gestandis oneribus sunt utiles. Parasitatur simia. Draco vel hoc utilis nomine, quod usum marathri monstrarit ad oculorum aciem acuendam. Leo nihil nisi tyrannus, hostis ac devorator omnium nec nisi viribus ac metu tutus planeque regium animal quemadmodum et aquila. Quod videntur perspexisse, qui nobiles illos clipeos leonibus quam maxime hiantibus et explicatis ad praedam unguibus insigniunt. At plus apparet vidisse Pyrrhum, qui sese aquilam vocari gaudebat, quam Antiochum, qui accipitris cognomine delectabatur. Sed minus jam mirum leonem in quadrupedum genere regnare, cum deis etiam poeticis Jupiter administrando regno potissimum visus sit idoneus, impius exsecto et exacto patre, incestus sororis conjugio, tot stupris, tot adulteriis, tot raptibus exornatus et post haec κυανέοις ὀφρύσι καὶ ψολόεντι κεραυνῷ territans universa. Nam apum politiam, in qua uni regi non licet gestare aculeum, etiamsi laudatur a multis, nemo tamen imitatur, non hercle magis quam Platonis. Sed ad aquilam redeo, cui ob dotes, quas commemoravi, tam βασιλικάς, ob tam egregia in omne animantium genus merita senatus populusque poetarum magno consensu decrevit primum, ut rex omnium atque etiam θεῖος, id est divinus, appellaretur. Deinde satis honestum inter sidera locum dederunt ac stellulis aliquot insignierunt. Postremo munus inter coelites honorificum mandarunt, ut solus arma ministret irato Jovi, quibus orbem commovet universum. Quoque id impune possit, illud quoque tribuerunt, ut una animantium nec metuat fulmen nec laedatur a fulmine, sed iisdem oculis fulmen emicans obtueatur, quibus adversum aspicit solem. His addiderunt sapientissimi illi cascique Romani, ut in legionum suarum vexillis primas teneret aquila essetque vexillorum ipsorum ceu vexillifera, posthabitis etiam lupis, Romanae gentis nutriciis, posthabitis Minotauris et apris, non extremae rapacitatis beluis, posthabitis denique et equis. Nam his quattuor animantibus insignita vexilla quondam aquilam sequebantur. Paulo post nec comites eos est passa, sed illis in castris relictis ipsa sola prodibat in praelium. Hanc inquam unam dignam censuerunt, quae totius orbis monarchae sceptra, signa, clipeos, domos, vestes, vasa, ministeria decoret, cum tamen vulturum, ni fallor, augurio conditum sit Romanum imperium, non aquilarum. Addidit hoc augurum collegium, ut si cujus aedibus insederit aquila aut si pileum in caput alicujus immittat, imperium portendatur. Habes e ducibus alterum, nunc ad scarabeum veniam. Est animal, ac vix etiam animal, quippe cui sensus aliquot desint, ex insectorum infima gente, quod infami sane vocabulo Graeci κάνθαρον, Latini scarabeum appellant, aspectu taetrum, odore taetrius, sonitu taeterrimum, alis crustacea vagina obtectis. Quin magis totus ipse scarabeus nihil est nisi crustum. Nascitur in excrementis, hoc est animantium stercoribus, in eisdem vivit, versatur, oblectatur, deliciatur. Praecipuum huic studium pilas quam maxime potest ingentes componere, ceu pastillos, non ex odoribus, sed stercore, potissimum caprino ; nam id illi prorsus amaracinum olet. Eas miro conamine volvit aversus, pedibus posterioribus, quos habet longiores, superne injectis, capite in terram prono. Quod si quando contingat, ut adversus collem aliquem onus protrudant, elapsis subinde pilis ac deorsum recurrentibus, putes te Sisyphum volventem saxum videre. Nec defatigantur nec conquiescunt. Tantus operis ardor, donec in antrum suum devexerint. In his pilis, ut ipsi nati sunt, ita foetus etiam suos educant et teneros adhuc adversus hiemis rigorem nidulantes fovent. Equidem scio nulli non esse notum scarabeum, ut qui passim sit obvius, nisi sicubi nulla omnino sunt stercora. Sed non est eadem omnium species. Etenim sunt, quibus nigro quodam virore luceat crusta. Plerique taetro nigrore horrent. Sunt nonnulli grandiores, praelongis ac bisulcis armati cornibus, cacumine forcipibus dentato ; ea, cum visum est, ad morsum contrahunt stringuntque. Sunt item rutili et eidem praegrandes, qui terram aridam fodiunt atque illic nidos ponunt. Sunt qui metuendo bombo formidabilique strepitu provolent, ut imprudentem non mediocriter territent. Sunt et alia formarum discrimina. Verum illud commune est omnibus : e stercore ortus, e stercore victus, in stercore vita deliciumque. Jam opinor futurum, ut aliquis Romanis ducibus impense favens aquilae vicem deploret, cui cum tam humili tamque plebeio hoste res inciderit, avi tam regali, quem vincere gloriosum non sit, a quo vinci turpissimum et cui abunde multum laudis contingat, quod cum aquila decertarit, etiamsi victus discesserit. Apud poetas pudet Ajacem Ulyssis adversarii tam imbellis, et aquila cogitur cum scarabeo conflictari ? Rursum alius magis etiam demirabitur, unde huic insecto vilissimo tantum animorum, tantum audaciae, ut non sit veritum cum ave multo pugnacissima bellum suscipere. Tum unde opes, vires, facultates, auxilia, ut tot jam annos bellum ducere potuerit. Verum si quis hunc explicet Silenum et contemptum hoc animalculum propius ac veluti domi contempletur, tam multas in eo dotes haud vulgares animadvertet, ut omnibus diligenter pensitatis propemodum scarabeum se malit esse quam aquilam. Ne vero mihi reclamet et obturbet quisquam, prius atque rem cognoverit. Primum in hoc aquilae praestat etiam scarabeus, quod senectam quotannis exuit ac subinde repubescit. Jam hoc ipsum tanti est, ut existimem Romanos etiam pontifices aliquot, cum eis liceat recta in coelum immigrare, quippe cujus clavem gerunt, tamen, ubi perventum est ad inamabilem illam senectutem, quae voluptatibus omnibus abdicat, malle cum scarabeis σῦφαρ abjicere quam pro triplici corona septemplicem accipere. Deinde in tantulo corpore quantum animi robur, quam heroica mentis vis, quantus ad invadendum impetus, ut nihil jam sit ad scarabeum Homerica musca. Nam hinc, ni fallor, quibusdam scarabeis nomen etiam inditum, ut tauri dicantur. At cum tauris nec leones temere congrediuntur, tantum abest, ut id faciant aquilae. Jam vero nec ingenium vulgare, nisi quis sine causa vel natum olim vel ubique celebratum existimet Graecum illud proverbium Κανθάρου σοφώτερος, quo nimirum singularis quaedam et incomparabilis tribui videtur sapientia. Neque mea refert, si quis cavilletur eum parum bene habitare in domicilio deformi. Quanquam quod ad corporis quoque formam attinet, absit modo vulgaris et judicium occupans imaginatio, non est quod contemni possit scarabeus. Etenim si vere proditum est a philosophis eam figuram, quam vocant sphaericam, non modo pulcherrimam esse, verum etiam modis omnibus optimam nec aliam magis demiurgo illi placuisse, qua coelum hoc, rem omnium multo pulcherrimam, fabricaretur, cur non et formosus videatur scarabeus, qui ad hujus speciem longe propius accedit quam aquila ? Denique si equus in suo genere formosus est, si canis in suo, qui minus in suo placeat scarabeus ? Nisi omneis omnium formas nostra metimur, ut, quicquid ad hominis formam non accesserit, id continuo deforme judicetur. Nam colorem scarabei nemo puto calumniabitur, ut qui gemmas etiam nonnullas commendet. Porro quod animantium excrementis ad suam commoditatem abutitur, ingenii laus est, non crimen. Quasi vero non idem faciant medici, qui cum multorum animantium tum hominis etiam excrementa non illinunt solum, verum in potione ministrant in morbis. Nec pudet alchimistas, viros plane divinos, ad quintam illam essentiam eliciendam uti fimo, nec agricolas, quo quidem hominum genere nullum fuit olim honoratius, stercoribus arva saginare. Sunt et populi, quibus ad incrustandos domiciliorum parietes fimus pro gypso est. Eodem contuso et ad solem exsiccato ad ignis alimentum utuntur lignorum vice. Cyprii boves suos humano stercore saginant, nec saginant tantum, sed etiam medentur. Sed illi, inquis, re tam putida bene olet. Stultum vero sit nasum hominis in scarabeo desiderare. Siquidem id homini peculiare, odore sui fimi offendi, nec idem accidit in ullo caeterorum animantium. Felicior itaque nobis scarabeus, non immundior. Quanquam homines quoque non tam res offendit quam opinio ; nam priscis illis mortalibus res ipsa non perinde atque nobis visa est abominanda, quam auspicatissimo vocabulo laetamen appellarunt. Nec dubitarunt Saturno deo Sterculei cognomen addere, nimirum honoris causa, siquidem Macrobio credimus. Nam prodidit Plinius Stercuto Fauni filio hinc non nomen solum, verum etiam immortalitatem contigisse in Italia. Porro in Graecia res eadem duobus regibus summam peperit gloriam : Augeae qui excogitarit, Herculi qui divulgarit. Denique nunquam abolebitur regii senis memoria, quem Homerus, ut in Catone tradit Cicero, manibus suis laetificantem agros nec alia re quam qua delectatur scarabeus posteritati consecravit. Imperatorem Romanum nihil offendebat lotii putor cum emolumento conjunctus : cur scarabeum a tantis commoditatibus tam leve deterreat incommodum, ut jam demus incommodum esse ? Denique cum videamus scarabeum in stercore purum esse semperque crusta nitida, contra aquilam etiam in aere putere, quaeso uter altero mundior ? Equidem hinc etiam nomen inditum arbitror, ut κάνθαρος veluti καθαρός sit appellatus, nisi si quis malit a Centauris dictum cantharum. Nam ne putes scarabeum ob naturam sordidam a lautitiis abhorrere, idem rosis impensissime delectatur easque unice appetit, siquidem Plinio credimus. Quod si quis forte dotes has leves ac vulgares existimet, illud certe nemo non fatebitur magnificum et ingenti crista dignum, quod antiquitus inter sacras imagines et in vatum mysteriis cum primis habitus est scarabeus, egregii bellatoris aptissimum symbolum. Siquidem, ut refert Plutarchus in commentario de Iside et Osiride, in hieroglyphicis Aegyptiorum picturis regis simulachrum erat oculus addito sceptro, quo videlicet vigilantia cum recta justaque rerum administratione conjuncta significabatur. Nam illis opinor temporibus adhuc ejusmodi reges erant, multum aquilae dissimiles. At Thebis ait idem imagines quasdam fuisse repositas, quae manibus carerent ; eae judices repraesentabant, quos oportet ab omni munerum corruptela quam maxime sejunctos esse. Atque inter has unam oculis quoque carentem, quae judicii praesidem adumbrabat, quod hunc oporteat omni prorsus affectu vacare tantumque rem ipsam spectare, personam non respicere. Aderat non corchorus inter olera, quod proverbio dicunt, sed inter sacras imagines scarabeus sigillo insculptus. Et quid tandem per hoc novum symbolum nobis innuebant sapientissimi theologi ? Rem videlicet haudquaquam vulgarem, nempe belli ducem egregium et invictum. Nam hoc quoque Plutarchus indicat, ne quis sic a me confictum existimet, quemadmodum allegorias aliquoties comminisci solent indocti theologi. At dixerit imperitior aliquis : Quid scarabeo cum duce belli ? Permulta sane congruunt. Principio vides, ut totus armis luceat scarabeus nullaque pars corporis sit non diligenter crustis ac laminis communita, ut non melius armatus videatur Mavors Homericus, cum illum maxime sua instruit panoplia. Adde nunc militarem assultum cum horrendo ac Panico bombo cantuque vere militari. Quid enim insuavius classicorum sonitu ? Quid ἀμουσότερον tympanorum strepitu ? Nam tubarum vocem, qua nunc reges tantopere delectantur, olim Busiritae non ferebant, quod asino rudenti videatur adsimilis. At ei genti inter abominanda habebatur asinus. Adde laboris in volvendis oneribus patientiam, invictum animi robur ac vitae contemptum. Ad haec negant in scarabeorum gente feminam inveniri, sed omneis esse mares. Quaeso, quid magis congruere potest in fortem imperatorem ? Quin et illud ad rem apte quadrat, ut idem indicat Plutarchus, quod in delicatis illis pilis, de quibus dictum est, foetus suos edunt, fovent, alunt, educant, nec alius est locus nascendi quam cibi. Verum hoc mysterii mihi non facile sit interpretari. Rectius exponent imperatorii milites, qui norunt, quid sit ἐν ἀσπίδι ξενίζεσθαι, qui norunt χαμευνίας, qui in obsidione nudi duras hiemes, duriorem famem saepenumero pertulerunt, qui vitam aegram non jam herbarum radicibus, sed foedo victu produxerunt, qui menses aliquot in navibus exegerunt. Si quis hujus vitae sordes perpendat, mundus erit scarabeus ; si quis miseriam, est quod scarabeo invideat. At haec est laudatissimorum imperatorum sors et condicio, ne quis forte contemnat. Sed illud obiter demirari libet, quid acciderit nostris Pyrgopolynicis, ut in suis insignibus, in quibus totam nobilitatem sitam esse putant, pardos malint aut leones aut canes aut dracones aut lupos aut aliud animal, quod vel casus objecit vel ipsi sibi adoptarunt, cum proprium illorum symbolum sit scarabeus, atque id quidem cum accommodatissimum tum vero ab ipsa antiquitate, quae nobilitatis unica parens est, comprobatum dicatumque. Denique non usquequaque contemnendum existimabit scarabeum, quisquis secum reputarit magos ac medicos maximis hominum malis ab hoc animante remedia petere. Siquidem cornua lucanorum, sic enim appellant hoc genus, non modo gestantur in crumena, verum etiam de collo suspenduntur, nonnunquam et auro inclusa, adversus omneis infantium morbos. Quid quod in efficacissimis vixque credendis remediis, ni Plinius auctor esset, parem cum aquila vim obtinebit scarabeus ? Siquidem ὁ δεινὸς ἐκεῖνος scarabeus, smaragdo gemmae insculptus, nec enim e quovis ligno fingitur Mercurius juxta proverbium, nec quamvis gemmam se dignatur scarabeus, sed smaragdo gemmarum omnium nitidissima expressus, ut dixi, si de collo suspendatur, at non nisi cynocephali capillis aut certe plumis hirundinis, adversus omnia veneficia praesentaneum adfert remedium nec omnino minus efficax quam moly, quod Ulyssi quondam dedit Mercurius. Nec solum adversus haec valet, verum etiam non vulgariter confert, si quis quocumque modo regem adire paret, ut hujusmodi anulus in primis gestandus sit his, qui constituerunt a rege sacerdotium aliquod non jejunum aut archidiaconatum aut episcopatum (sic enim vocant) petere. Idem capitis gravedinem avertit, non mediocre per Jovem malum, praesertim potoribus. In his igitur tam mirandis remediis sapientes illi magi nullum faciunt discrimen inter aquilam et scarabeum. Proinde quis ipsum scarabeum despiciat, cujus et imago lapillis insculpta tantam habet vim ? Admonet me gemmarum mentio, ut illud etiam adjiciam, si quid aquila sibi placet cognomine gemma aëtite, nec hac laudis portione cedere scarabeum. Nam huic quoque nomen debet cantharias totam animantis speciem mire referens, ut non effigiem expressam, sed vivum ac verum scarabeum intra gemmam conditum dicas. Postremo, si quid hoc ad rem pertinet, non paucioribus adagiis nobilitatus est ille fimo prognatus scarabeus quam rex avium aquila. Nam si quis aquilae factioni studens neget hac parte cum ea conferendum esse scarabeum, quod olim apud Thebanos crassos homines inter numina habebatur, non admodum refragabor, modo meminerit hoc honoris aquilae cum crocodilis et cercopithecis, denique et cum caepis ac ventris crepitu esse commune, quandoquidem apud Aegyptios haec omnia portenta divinos honores invenerunt. Et si quo calculo dignum est in hac collatione numinis inane vocabulum, non defuerunt, qui scarabeo quoque tribuerint divinitatem. Utrumque ducem utcumque depinximus. Superest jam, ut tam atrocis belli causas repetamus. Olim in Aetna monte leporem quempiam insectabatur aquila jamque contractis unguibus praedae sic imminebat, ut afflatu propemodum exanimatum animal et alioqui timidum ad proximum scarabei cavum velut ad asylum confugerit. Quandoquidem in rebus desperatis extremoque discrimine praesidium undelibet et petitur et speratur. Erat autem is scarabeus, quemadmodum inquit Homerus, ἠΰς τε μέγας τε. Nam in eo monte scarabeorum natio felicissimae sobolis esse perhibetur, adeo ut hinc ὁ Αἰτναῖος κάνθαρος proverbio sit nobilitatus, videlicet ob insignem corporis magnitudinem. Ad hujus igitur antrum confugiens lepus supplex ad ejus genua se provolvit, obsecrans atque obtestans, ut ipsius penates sibi vitae praesidio sint adversus hostem immitissimum. Jam primum hoc ipso sibi nonnihil placebat scarabeus, quod extitisset, qui ipsi suam vitam debere vellet quique rem tantam a se praestari posse crederet, denique cui suum antrum, quod omneis homines obturatis naribus exsecrantes praeterire solent, idoneum videretur, ad quod salutis causa velut ad sacram aram aut principis statuam confugeret. Confestim igitur provolat obviam aquilae scarabeus et hujusmodi dictis furentem lenire conatur : Quo major est tua potestas, hoc magis convenit te parcere innoxiis. Noli lares meos innocentis animantis interitu funestos reddere. Sic tibi tuus nidus semper ab hujusmodi calamitate sit immunis. Generosi regiique animi est dare veniam et indignis. Prosit nihil commerito domicilii reverentia, quod cuique tutum et inviolatum esse vult aequitas, sinunt leges, approbat consuetudo ; prosit deprecantis si non auctoritas, certe studium.

Quod si genus nostrum et scarabeia despicis arma,

At sperato deos memores fandi atque nefandi.

Si nihil te movent penetralium violatorum vices, in tuum caput aliquando rediturae, certe Jovem maximum revereare, quem in uno facto ter offendes. Meus est hic hospes, offendes ξένιον, meus est supplex, et ipse pro illo tibi, violabis ἱκετήσιον. Denique pro amico deprecor amicus, offendes φίλιον. Scis, quam certas iras concipere soleat irritatus Juppiter, quam acriter vindicet lacessitus, qui saevienti ministras arma. Nec omnia permittit suis nec omnia condonat affectibus. Sed plura parantem dicere scarabeum aquila vexatum alis contemptim in terram praecipitat. Leporem frustra supplicem sub oculis scarabei crudelissime jugulat laniatque, laniatum in immitem nidum deportat, neque vel tantillum valuerunt apud eam nec preces nec minae scarabei. Quem tamen haud aspernata fuisset, si quantum audacia viribusque pollet, tantundem polleret prudentia, aut si in mentem venisset olim leonem in extremo vitae discrimine a mure servatum fuisse et omnium quadrupedum tyranno, quod dei vix dare poterant, id a tam infirmo contemptoque animalculo per occasionem datum esse, si cogitasset formicam beneficio provocatam columbae vitam dedisse admorso aucupis calcaneo. Adeo nullus est tam humilis, tam abjectae sortis, qui non possit per occasionem et prodesse amicus et nocere inimicus vel potentissimo. Verum id temporis nihil horum succurrebat aquilae, tantum praesenti praeda potitur fruiturque. Ea contumelia descendit altius in pectus magnanimi scarabei, quam quisquam credidisset. Stimulabat excelsum ac titanicum animum hinc pudor, quod in causa tam aequa parum sua valuisset auctoritas, hinc misericordia, quod innoxium animal et imbelle tam immaniter esset laniatum, hinc dolor, quod ab aquila tam ferociter atque id tam impune contemptus esset, haudquaquam, ut ipsi videbatur, contemnendus. Siquidem nulli sua levis est auctoritas. Jam succurrebat et illud, fore ut universum scarabeorum genus in contemptum veniret, si semel id factum aquilae cessisset impune. Ac tum quidem temporis, quoniam ulciscendi facultas non erat, omnino regium quiddam exhibuit scarabeus, nempe hoc ipsum, quod de Agamemnone caeterisque regibus dixit Calchas  :

Εἴπερ γάρ τε χόλον γε καὶ αὐτῆμαρ καταπέψῃ,

Ἀλλά γε καὶ μετόπισθεν ἔχει κότον, ὄφρα τελέσσῃ,

Ἐν στήθεσσιν ἑοῖσι.

Omneis igitur artes, omneis dolos in pectus advocat. Nec vulgarem molitur poenam, internecionem ac plane πανολεθρίαν in animo volvit. At cum ipsa quidem aquila, hoste tam bellaci, Martem experiri non satis tutum esse ducebat, non solum ob id, quod copiis esset inferior, verum etiam quod Mars, stupidus deus ac vecors nec minus caecus quam ipse Plutus aut Cupido, plerumque faveat causae deteriori. Quod si maxime par viribus fuisset, si felicius pugnarent hi, quorum melior esset causa, tamen esse videbat, in quo gravius excruciaret aquilam et odium suum pleniore vindicta satiaret, si posteritate sublata vivam etiam et sentientem aquilam longa morte exanimaret. Nulla in re gravius discruciantur parentes quam in liberis, adeo ut, qui sui corporis saevissimos negligunt cruciatus, filiorum tormenta non ferant. Viderat asinos per ignes objectos miro vitae contemptu pullis suis succurrere, viderat exempla hujus animi in animantibus permultis. Existimabat ab his communibus affectibus non esse alienam aquilam. Denique suo generi tutius esse judicabat, si inimicum tam pertinacem ab ipsa, quod aiunt, stirpe perdidisset. Audierat, opinor, celebratum illud proverbium :

Νήπιος, ὃς πατέρα κτείνας παῖδας καταλείπει.

Titillabat et blanda quaedam spes, si facinus successisset, futurum ut profligata aquila ipse regno potiretur. Atque ut dolor non solum fortes facit et intrepidos, verum etiam sagaces, diligenter explorat, quo loco spem suae posteritatis hostis recondidisset. Quo pervestigato Vulcanum adit, quicum illi nonnulla familiaritas est ob coloris similitudinem. Exorat, ut arma sibi cudat, quae neque sint onerosa volanti et tamen adversus mediocrem vim tueantur. Armat a summo vertice ad imum usque calcaneum Vulcanus scarabeum his armis, quibus adhuc utitur ; nam antea muscarum more inermis erat. Nidus erat procul illinc semotus, in excelso praeruptoque scopulo, multa sarmentorum ac stipularum vi congestus et communitus. Huc mihi protinus egregius scarabeus advolaritne an adrepserit, parum liquet, certe pervenit. Sunt qui dicant tum, cum pennis aquilae feriretur, adhaerentem clanculum ab insciente aquila in nidum deportatum esse. Et quo nec homines, quibus non est aliud animal insidiosius nec ad nocendum ingeniosius, pervenire potuissent, eo penetravit scarabeus. Inter stipulas in insidiis abdit sese ac tempus nactus idoneum aquilae ova protrudit e nido, aliud post aliud, donec nullum reliquum faceret. Ea delapsa comminuta sunt, ipsi pulli informes adhuc miserabiliter in saxa elisi prius orbati vita sunt, quam vitae sensum accepissent. Nec hac tam atroci poena contentus fuit scarabei dolor. Est gemma cum primis nobilis, quam ab aquilae nomine Graeci vocant aëtiten ; non dissimilis est ovo, sexu quoque distinguitur, nam in femina foetum inclusum invenias pulli propemodum specie. Mira vis ad eliciendum partum. Quamobrem hodieque parturientibus admovetur, quo partum acceleret. Hujus itaque generis par aquila solet in nido suo ponere, alioquin nunquam positura ova aut certe non exclusura pullos. Tantum etiam thesaurum dejicit e nido scarabeus, quo pariendi facultatem in posterum eripiat, lapides acutis excepti saxis minutatim dissiliere. Ne haec quidem adhuc satis visa sunt irae scarabei. Levem calamitatem putat, nisi dolore quoque ac lamentis hostis frueretur, itaque rursum abdit se penitus in stipulis. Raedit aquila, novam sui generis cladem conspicatur, videt sua viscera frustulatim discerpta, videt nobilis gemmae non aestimabilem jacturam : queritur, clangit, fremit, stridet, ejulat, obtestatur deos ac suis illis oculis, quos jam dolor etiam acuebat, hostem tam potentem circumspectat. Atque omnia potius in mentem veniunt reputanti quam scarabeus ille contemptus. Dira minatur, dira precatur ei, quisquis tantae calamitatis fuisset auctor. Quantam interea voluptatem animo persensisse credis scarabeum, dum haec audit ? Quid faciat misera ? Rursum in fortunatas insulas illi devolandum fuit (neque enim aliunde importatur ἀετίτης), alterum par inveniendum. Nidus in locum multo semotiorem aeditioremque transfertur. Rursus ova ponit, et huc nihilo secius ignotus hostis penetrat, populatur omnia, totam superiorem renovat tragoediam. Rursum hinc in tutiorem arcem demigrat aquila, alia deponit ova, alios adhibet aëtitas. Rursum adest scarabeus.

Nec modus nec finis fugiendi atque insequendi, donec delassata tot cladibus ales constituit sacram movere ancoram ac suis diffisa viribus ad deorum praesidia confugere. Jovem adit, exponit calamitatis suae tragoediam, hostem tam potentem eumque, quod esset gravissimum, ignotum, ut tanta passae facultas etiam ulciscendi eriperetur. Addit hanc suam perniciem ad ipsum quoque Jovem pertinere, periturum imperii munus, quod ille donasset, mutandum armigerum, si quemadmodum instituit hostis, pergeret ; esse nonnihil assuetis ac notis uti ministeriis, etiam si novitas in suffecto Ganymede feliciter successisset. Movet Jovem satellitis sui periculum, praesertim cum recens rapti Ganymedis officium haereret animo. Jubet, si videatur, in suo ipsius sinu deponat ova. Aut illic aut nusquam omnino in tuto futura. Paret ales ac in summi Jovis sinu extremam gentis suae spem deponit, multum obtestata per felicissima illa ova, quae quondam illi Leda pepererat, ut sua bona fide tueretur. Quid non efficit pertinax animi dolor ? Vereor, ne cui res supra veri fidem esse videatur. Ad ipsam summi Jovis arcem invictus subvolat scarabeus, haud scio an numinis alicujus favore adjutus. Pastillum in hunc usum e stercoribus paratum in sinum illius demittit. Juppiter ut est sordium insolens, quippe in purissima mundi parte habitans et a terreno contagio longissimo semotus intervallo, dum offensus taeterrimo odore fimum e sinu studet excutere, ova aquilae dejicit imprudens, quae videlicet ex alto delapsa perierunt, et prius quam terram contingerent. Atque ita tandem cognitus est ille tot cladium artifex, et hoc ipsum voluptatis cumulum addidit scarabeo  : juvit agnosci. Contra aquilae, nam rem gestam ex ipso didicit Jove, non mediocre doloris pondus adjecit tam contemptus suae calamitatis auctor. Quandoquidem est et hoc nonnullum mali solacium, si quis a magno superetur hoste. Hinc velut de integro dirum inter eos coortum bellum : aquila pro viribus ubicumque conspectam scarabeorum gentem vexat, rapit, proterit, perdit  ; vicissim scarabeus in aquilae perniciem nervos intendit universos. Itaque praedandi, insidiandi, jugulandi Nec mora nec requies nec ullus omnino finis futurus videbatur nisi utraque gente pariter sublata funditus, ut Cadmeam victoriam diceres ; adeo Gladiatoriis animis uterque in alterum affectabat viam. Nec vinci poterat aquila, neque cedere novit scarabeus. Tandem Juppiter in tantis rerum periculis succurrendum putat, conatur privatim inter eos rem componere. Quo magis conatur, hoc magis horum incrudescit odium, gliscunt irae, fervescunt pugnae. Et erat ille quidem haud dubie propensior in aquilae partem  ; sed e diverso movebat exemplum longe perniciosissimum, si cui licuisset impune ἱκετήσιον, φίλιον aut ξένιον contemnere. Proinde facit quod in extremo rerum discrimine solet : deos in concilium advocat. Pauca praelocutus rem, ut est gesta, proponit. Praeconio Mercurii fit dicendi potestas, rogantur ac dicuntur sententiae. Variatum est studiis. Dei contemptiores fere favebant scarabeo, ex maximis etiam Juno vehementer huic studebat, nimirum odio Ganymedis aquilae rebus infensa. Tandem in hoc senatus consultum pedibus itum est, quod arguta voce pronuntiavit Mercurius, Vulcanus in aes incidit : uti bellum aeternum scarabeus et aquila suo gerant arbitratu. Quod cuique acciderit incommodi, ob id in jus vocare non liceat, bello imputetur. Quod quisque rapuerit, id jure belli possessurum, tantum non placere deis internicionem ullius gentis. Proinde triginta dies, per quos incubat aquila, temperetur a manibus, serventur indutiae. Nec fas sit scarabeis per id tempus in publicum prodire, ne videlicet ad inediam ac fovendi laborem belli quoque taedium accederet aquilae. Addidit illud ex suo studio Juppiter, idque reclamantibus nonnullis : Aequum est, inquit, ex tam immensis terrae spaciis vel exiguum angulum velut asylum superesse meo satelliti, quo tutus sit a scarabeorum incursu. Neque vero novum exemplum induco. Sunt loca, quae lupum nesciant ; sunt, in quae non immigrent venena ; sunt, in quibus non vivant talpae. Metabor et ipse in Thracia jugerum aliquot spacium apud Olynthum, in quod si quocumque modo prudens imprudens volens nolens pedem intulerit scarabeus, capitalis esto  ; nec fas sit exire semel ingresso, verum inibi torqueat sese, donec emoriatur. Loco nomen tribuitor Cantharolethrus, ut vel ipso monitus vocabulo sciat scarabeus actum fore de se, si contra nostrum senatus consultum non vereatur in eum locum irrumpere. Rhodo exulat aquila, ne cui videatur inhumanum Olyntho excludi scarabeum.

Sic ait Et totum nutu tremefecit Olympum.

Adfremebat omnis deorum consessus. Valet in hodiernum usque diem senatus consultum semperque valebit. Scarabeis et aquilis durat exitiale bellum ; per eos dies, per quos incubat aquila, nusquam apparent scarabeorum filii. Locum eum, quem designavit Juppiter, summo studio vitat ; quod si quis importet, protinus exanimatur. Ejusque rei, si quis forte requiret, testimonium perhibet Plinius libri undecimi capite XXVIII, atque hoc quoque gravior auctor Plutarchus in commentario De animi tranquillitate. Sed jandudum, sat scio, sic tecum cogitas, optime lector : Quid isti venit in mentem, ut tantum nugarum de nihilo nobis effutiat ac non quidem elephantum e musca, quod aiunt, sed e scarabeo gigantem reddat ? Quasi vero parum negotii sit tot adagiorum chiliadas evolvere, nisi fabulis insuper tam verbosis nos enecet. Dicam equidem. Ut est sua cuique sententia, sunt quibus in explicandis adagiis inops videor ac jejunus. Existimant enim id demum esse magnificum, si quis volumen in immensum extendat. Istis nimirum libuit ostendere me in caeteris data opera breviorem esse ; alioqui non defuturum fuisse, quo rem locupletarem, si ostentandae copiae quam juvando lectori studere maluissem. Sed ut ad proverbiorum negotium redeamus, meminit hujus fabulae comicus Aristophanes ἐν Εἰρήνῃ his quidem versibus :

Ἐν τοῖσιν Αἰσώπου λόγοις ἐξηυρέθη

Μόνος πετεινῶν εἰς θεοὺς ἀφιγμένος.

Ἄπιστον εἶπας μῦθον, ὦ πάτερ πάτερ,

Ὅπως κάκοσμον ζῷον ἦλθεν εἰς θεούς.

Ἦλθεν κατ᾽ ἔχθραν αἰετοῦ πάλαι ποτὲ

Ὦ᾽ ἐκκυλίνδων κἀντιτιμωρούμενος. Id est

In fabulis id est repertum Aesopicis,

Adiisse divos unicum e volucribus.

— Haud credibilem ais fabulam, pater pater,

Adiisse divos animal obscoenum atque olens.

— Pervenit olim, inquam, ob simultatem asperam,

Quae illi fuit cum aquila, ova volvens illius

Et expetens poenas ab hoste mutuas.

Admonet autem apologus non esse cuiquam contemnendum hostem quamvis infima fortuna. Sunt enim homunculi quidam, infimae quidem sortis, sed tamen malitiosi, non minus atri quam scarabei neque minus putidi neque minus abjecti, qui tamen pertinaci quadam ingenii malitia, cum nulli omnino mortalium prodesse possint, magnis etiam saepenumero viris facessant negotium. Territant nigrore, obstrepunt stridore, obturbant foetore, circumvolitant, haerent, insidiantur, ut non paulo satius sit cum magnis aliquando viris simultatem suscipere quam hos lacessere scarabeos, quos pudeat etiam vicisse quosque nec excutere possis neque conflictari cum illis queas, nisi discedas contaminatior.

Index Adagiorum