I. 7. Etiam corchorus inter olera. xxi

Καὶ κόρχορος ἐν λαχάνοις, id est Etiam corchorus inter olera. Dici solitum in homines nullius precii, qui tamen in numero aliquo studeant haberi. Nam κόρχορος oleris genus est vilissimi, quod Plinius libro vigesimoprimo in catalogo olerum recenset. Idem alibi commemorat inter herbas sponte nascentes. Scribit autem corchorum Alexandrini cibi herbam esse convolutis foliis ad similitudinem mori multis remediis utilem. Meminit proverbii Theophrastus libro De plantis septimo, capite septimo corchorum referens inter olera, quae vel cocta vel cruda possint edi, verum ob amaritudinem proverbio esse infamem. Suidas et Hesychius auctores sunt nonnullis piscem existimari corchorum, contemptissimum nulliusque precii, qualis sit hippurus. Aristophanes in Vespis  : Κᾆθ᾿ ἥψαμεν τοῦ κορχόρου, id est Deinde corchorum attigimus. Nec hic tacuit interpres de proverbio.

Index Adagiorum