II. 1Lynceo perspicacior.liv
Lyncei perspicacitas in proverbium abiit. Plinius Naturalis historiae lib. II, cap. XVII : Novissimam, inquit, lunam primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam in Ariete conspici ; id quoque paucis mortalium contingit ; et inde fabula cernendi Lynceo. [Hist. Nat.] Sunt qui tradant Lynceum primum reperisse fodinas metallorum : aeris, argenti, auri, et hinc vulgo natam fabulam, quod ea quoque videret, quae sub terra forent. Testis Lycophronis interpres. Meminit hujus et Plato in epistola quadam. Aristophanes in Pluto :
[Plut.] id estΒλέπειν τ᾿ ἀποδείξω σ᾿ ὀξύτερον τοῦ Λυγκέως,
Lucianus in Hermotimo : Σὺ δὲ ὑπὲρ τὸν Λυγκέα ἡμῖν δέδορκας καὶ ὁρᾷς τὰ ἔνδον, ὡς ἔοικε, διὰ τοῦ στέρνου, [Hermot.] id est Tu vero nobis ipso etiam Lynceo perspicacior es, qui sicuti videtur, per pectus ipsum, quae sunt intus, cernis. Idem in Icaromenippo : Πῶς νῦν καθάπερ Λυγκεύς τις ἄφνω γενόμενος ἅπαντα διαγινώσκεις; [Icar.] id est Qui nunc repente quasi Lynceus quidam effectus cuncta discernis ? Horatius in prima epistola ad Mecoenatem :Faxo, ut videas vel Lynceo ipso acutius.
[Epist., I, 1, 28] Marcus Tullius M. Varroni : Quis est tam Lynceus, qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat ? Apollonius in Argonauticis scribit hunc Lynceum usque adeo fuisse perspicacem, ut etiam terram ipsam oculorum acie penetraret, quaeque apud inferos fierent, pervideret :Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi.
[Arg.] id estΛυγκεὺς δὲ καὶ ὀξυτάτοις ἐκέκαστο
Ὄμμασιν, εἰ ἔτεόν γε πέλει κλέος ἀνέρα κεῖνον
Ῥηιδίως καὶ νέρθε κατὰ χθονὸς αὐγάζεσθαι,
Plutarchus in commentario, quem inscripsit Adversus Stoicos, testatur famam fuisse de Lynceo, quod saxa quoque et arbores oculorum acie penetraret. Pausanias in Corinthiacis tradit Lynceum Danao vita defuncto regni successionem suscepisse. Pindarus in Nemeis, hymno decimo, meminit Lyncei, qui ex Taygeto monte viderit Castorem et Pollucem sub quercus trunco latitantem, et horum alterum jaculo vulnerasse. Pindari interpres citat historiam rerum Cypriarum, Aristarchum et Didymum.At miro visus pollebat acumine Lynceus,
Si modo vera est fama, virum quae praedicat illum
Perfacile inspexisse sub altis condita terris.