I. 10. Πανωλεθρία. xxvii

Huic affine est πανωλεθρία, qua voce significabant internicionem et ejusmodi perniciem, ut nihil omnino reliquum fieret. Thucydides in septimo Historiae suae libro : Κατὰ πάντα γὰρ πάντες νικηθέντες καὶ οὐδὲν ὀλίγον ἐν οὐδενὶ κακοπαθήσαντες πανωλεθρίᾳ δὴ τὸ λεγόμενον καὶ πεζὸς καὶ νῆες καὶ οὐδὲν ὅτι οὐκ ἀπώλετο, id est In omnibus omnino victi et nihil mediocre ulla in re passi, sed internicione jam, quod dici solet, et pedites et naves et denique nihil erat, quod non periret. Venustius erit, si a bello, naufragio, incendio ac similibus casibus alio detorqueatur. Veluti si dicas libidinem magnam quidem esse pestem Christianae religionis, verum avaritiam prorsus πανωλεθρίαν esse pietatis. Et Graecarum literarum imperitiam omnium bonarum disciplinarum fuisse πανωλεθρίαν. Non dissimili forma Cicero In Pisonem templum Castoris appellat bustum omnium legum ac religionum, quod ibi fuerit oppressa legum auctoritas ac religionum cultus.

Index Adagiorum