III. 5. Si leonina pellis non satis est, vulpina addenda. lxxxi

Ἂν ἡ λεοντῆ μὴ ἐξίκηται, τὴν ἀλωπεκῆν πρόσαψον, id est Si leonis exuvium non sufficit, adde vulpinum. Cum viribus res obtineri non potest, dolus adhibendus. Adagium natum est ex apophthegmate Lysandri. Nam is, quemadmodum in ejus vita memorat Plutarchus, irridere solitus est, qui velut ab Hercule prognati bellum apertis viribus citraque dolum gerendum esse censebant, cum ipse magis existimaret boni ducis officium esse, quo leonina pellis non attingeret, eo contendendum assuta vulpina. Quod quidem propemodum indicat et Maro, cum ait : Dolus an virtus, quis in hoste requiret ? Adagium refertur a Zenodoto. Huic affine est, quod apud Plutarchum in vita Syllae Carbo dixisse memoratur. Cum enim Sylla non solum aperto Marte, sed dolis bellum gereret, ait, ὡς ἀλώπεκι καὶ λέοντι πολεμῶν ἐν τῇ Σύλλα ψυχῇ κατοικοῦσιν ὑπὸ τῆς ἀλώπεκος ἀνιῷτο μᾶλλον, id est Quod bellum gerens cum vulpe ac leone, quorum utrumque habitabat in animo Syllae, a vulpe vehementius angeretur. Apud Aristophanem quidam dicitur κυναλώπηξ, quod caninam impudentiam cum vulpina astutia conjunxisset.

Index Adagiorum