III. 7. Magis gaudet eo qui senectam exuit. lxxiii

Γέγηθε μᾶλλον ἢ τὸ γῆρας ἐκδύς, id est Gaudet magis quam qui senectam exuit. De vehementer hilari ac gestienti gaudio. Aristophanes in Pace :

Ἥδομαι γὰρ καὶ γέγηθα καὶ πέπορδα καὶ γελῶ

Μᾶλλον ἢ τὸ γῆρας ἐκδὺς ἐκφυγὼν τὴν ἀσπίδα,

id est

Gaudeo siquidem atque laetor atque pedo et rideo,

Qui clipeum suffugerim, magis ac senectam qui exuit.

Ductum est a serpentibus et cicadis, qui statis temporibus exuunt senectutem ac veluti renascuntur.

Index Adagiorum