I. 7. A teneris unguiculis. lii

Ἀπὸ τῶν ἁπαλῶν ὀνύχων, id est A teneris unguiculis, pro eo, quod est a prima pueritia. Translatum a catulis, quorum unguiculi nondum duruerunt. M. Tullius : A teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis. Flaccus in Odis :

Et incestos amores

De tenero meditatur ungui.

Plutarchus in libello De puerorum institutione : Ὡς ἂν ἔνδοθεν καὶ τὸ δὴ λεγόμενον ἐξ ὀνύχων ἀγαπῶσι τὰ τέκνα, id est Ut intrinsecus et quod dicitur ab unguiculis ament liberos, hoc est a prima statim infantia. De matribus loquitur, quae suis uberibus lactant foetus suos.

Index Adagiorum