II. 8. Cadmea victoria. xxxiv

Κάδμειος νίκη, id est Cadmea victoria. Hujus adagii variam adducunt et sensum et originem. Sunt qui putent inutilem victoriam cadmeam vocatam, propterea quod Eteocles et Polynices Thebani, cum de regni vicibus disceptarent, singulari certamine congressi utrique perierint. Cujusmodi victoriae meminit Herodotus libro I de Phocensibus agens. Vel quod Cadmei devicerint quidem Argivos cum Adrasto militantes, sed suo malo ; posteris enim illorum poenas abunde magnas dederunt. Vel quod Oedipus soluto Sphingis aenigmate victoriam quidem a monstro magnificam reportavit, verum post imprudens suam ipsius matrem duxit uxorem, idque simulatque rescivit, oculos sibimet eruit. Itaque illius quoque victoriae parum felix exitus fuit. Sunt qui huc referant : Cum Cadmus literas a Phoenicibus acceptas Graecis tradere vellet, Linum, quod is quoque literas suas proferret, interemit. Deinde cives Cadmum exegerunt, ut nec huic bono fuerit Linum superasse. Plutarchus subscribit primae sententiae ; nam ad hunc modum scribit in commentario Περὶ τῆς φιλαδελφίας : Οὐ γὰρ ἑτέραν οἱ παλαιοὶ Καδμείαν νίκην, ἀλλὰ τὴν περὶ Θήβας τῶν ἀδελφῶν ὡς αἰσχίστην καὶ κακίστην προσηγόρευσαν, id est Non enim aliam prisci Cadmeam victoriam quam eam, quae fuit fratrum apud Thebas, ut turpissimam atque miserrimam appellarunt. Idem Περὶ παίδων ἀγωγῆς ostendit Cadmeam appellari victoriam, quoties praestat vinci quam vincere. Usurpavit hoc adagium Plato libro de Legibus primo : Παιδεία μὲν οὖν φέρει καὶ νίκην, νίκη δὲ ἐνίοτε ἀπαιδευσίαν·πολλοὶ γὰρ ὑβριστότεροι διὰ πολέμων νίκας γενόμενοι μυρίων ἄλλων κακῶν δι᾿ ὕβριν ἐνεπλήσθησαν. Καὶ παιδεία μὲν οὐδεπώποτε γέγονε Καδμεία, νῖκαι δὲ ἀνθρώποις πολλαὶ δὴ τοιαῦται γεγόνασί τε καὶ ἔσονται, id est Proinde eruditio etiam victoriam adfert, contra victoria nonnunquam imperitiam, eo quod complures ob victorias bello partas insolentiores facti innumeris aliis malis propter violentiam repleti sunt. At eruditio nunquam fuit Cadmea, victoriae vero multae profecto hominibus tales et fuerunt et futurae sunt. Aristides in Pericle : Ὥστε τὴν Καδμείαν νίκην ἡγεῖτο νικήσειν, id est Itaque Cadmeam victoriam reportaturum sese existimabat. Quo quidem loco scholium adscriptum praeter alia illud admonet ab iis quae retuli nonnihil diversum : Thebanos caesis Argivis, qui cum Polynice pugnarant, negasse sepulturam. Qua inhumanitate exasperati Athenienses Thebanos oppugnatos devicerunt et consimilem ad modum vetuerunt, ne cadavera caesorum darentur sepulturae. Nec prorsus dissonant ab his nec prorsus congruunt quae scribit Pausanias in Boeoticis. Scribit autem in hanc ferme sententiam : Commisso apud Ismenium praelio in congressu victi sunt Thebani et compulsi in fugam intra moenia sese receperunt, tanquam Peloponnesii oppugnationis essent ignari. Porro cum illi magis ira quam arte irruerent, non pauci a Thebanis e muro jaculis sunt interempti. Postremo vicerunt et alios, in palantes turbatosque facta impressione, ita ut totus exercitus excepto Adrasto interiret. Neque parvo ea victoria constitit Thebanis, καὶ ἀπὸ ἐκείνου, inquit, τὴν σὺν ὀλέθρῳ κρατησάντων Καδμείαν ὀνομάζουσι νίκην, id est Ex eo victoriam conjunctam cum exitio eorum, qui vicerunt, Cadmeam appellant. Sed undecumque natum est adagium, Cadmeam victoriam appellabant infelicem etiam ipsis victoribus, cujusmodi fuit et Graecorum, quorum nulli non magno constitit capta Troia. Et medici Cadmeam victoriam vocant, cum ita depellitur morbus, ut aegrotus interim in remedio pereat succumbente natura.

Index Adagiorum