II. 1. In lapicidinas. xxxi

Εἰς λατομίας, id est In lapicidinas. Simillimum est illis : Ἐς κόρακας, καὶ Ἐς τὴν μακαρίαν, cum significamus quempiam e medio tollendum et in rem malam aliquo auferendum. Natum a Philoxeno poeta dithyrambico, qui cum Dionysii tyranni poemata non probaret, utpote indocta, in lapicidinas ab eo detrusus est  ; deinde revocatus illinc amicorum precibus, ubi denuo Dionysium sua carmina pronuntiantem audisset, surrexit et rogatus a Dionysio, quid esset rei, respondit, satius ac potius esse in lapicidinis vitam degere quam illius audire poemata. M. Tullius in Epistolis ad Atticum libro quarto Philoxeni animum probat, qui maluerit in carcerem reduci quam assentari tyranno. Lucianus in libello, cui titulus De mercede servientibus : Σὺ δ᾿ οὖν, ἐὰν μὴ ἐπαινῇς, ἐς τὰς λιθοτομίας τὰς Διονυσίου εὐθὺς ἀφίξῃ, id est Quod ni tu laudes, protinus in Dionysii lapicidinas relegaberis. Plautus in Captivi duo :

Inde ibis porro in latomias lapidarias.

Hoc nomine carcer erat insignis, quem Dionysius extruxerat. Plutarchus libro II De fortuna et virtute Alexandri : Οἷος ἦν ἀνάπαλιν Διονύσιος ὁ τὸν ποιητὴν Φιλόξενον εἰς τὰς λατομίας ἐμβάλλων, ὅτι τὴν τραγῳδίαν αὐτοῦ διορθῶσαι κελευθεὶς εὐθὺς ἀπαρχῆς ὅλην μέχρι τῆς κορωνίδος περιέγραψεν, id est Qualis rursus erat ille Dionysius, qui Philoxenum poetam in latomias conjecit, quod ipsius tragoediam emendare jussus ab ipso statim initio usque ad finem dispunxit. M. Tullius in Verrem actione VII : Latomias Syracusanas omneis audistis, plerique nostis. Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum, totum est e saxo, in mirandam altitudinem depressum et multorum operis penitus excisum. Item in eadem : Carcer ille, qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quae latomiae vocantur, in istius imperio domicilium Romanorum fuit. Ut quisque istius animum aut oculos offenderat, in latomias statim conjiciebatur. Idem in eundem actione tertia : L. Suetius, homo omnibus ornamentis praeditus, qui juratus apud vos dixit multos cives Romanos in latomiis istius crudelissime per vim morte esse multatos etc. Hujus carceris meminit et T. Livius belli Punici secundi libro sexto.

Index Adagiorum