II. 1. In beatam. xcviii

Βάλλ᾿ εἰς μακαρίαν, id est Aufer te in beatam. Quibusdam placet dictum κατ᾿ εὐφημισμόν, pro eo, quod est in rem malam. Fingunt enim apud inferos locum esse quendam, cui nomen Μακαρία. Aristophanes in Equitibus :

Ἄπαγ᾿ ἐς Μακαρίαν ἐκποδῶν,

id est

Aufer te hinc procul in Macariam.

Ad consimilem ferme modum Athenaeus Dipnosophistarum libro primo : Εἰς μακαρίαν τὸ λουτρόν, id est In beatam balneum. Devovet enim balneum, unde male fuerat affectus. Plato in Hippia majore : Βάλλε εἰς μακαρίαν τὸν ἄνθρωπον, id est Aufer in beatam hominem. Alii fabulam hujusmodi allegant : narrant Macariam Herculis filiam fuisse, de qua praedictum erat oraculo, ut se ultro morti objiceret ; sic enim Athenas fore liberas ab incursione Eurysthei, si quis Heraclidarum se sponte offerret ad necem. Itaque Hercule defuncto, cum Eurystheus illius liberos insectaretur atque illi ad Misericordiae aram confugissent, Athenienses recusantes eos in hostium manus tradere cum Eurystheo bellum susceperunt. Porro aedito oraculo, futurum, ut Athenienses ab Eurysthei incursatione liberarentur, si quis e liberis Herculis semet inferis devoveret, Macaria sese spontaneae morti obtulit. Quo facto congressi cum hostibus Athenienses victoriam reportarunt cum aliis quam plurimis interfectis, tum Eurystheo ipso ab Hylo sive Iolao, Herculis filio, perempto, cujus caput amputatum ad Alcmenam detulit. Illa defuncti oculos effodit. Caeterum Athenienses Macariae tumulum floribus et coronis decorantes dicebant : Βάλλ᾿ εἰς Μακαρίαν, id est Mitte in Macariam. Hinc igitur ortum adagium. Primum de his ferebatur, qui sese per virtutem in periculum sponte demitterent ; deinde de quovis piaculo dici coeptum. Pausanias refert Macariam esse paludem in Marathone, in qua magna vis Persarum perierit, ignoratione viarum in ipsam prolapsa, qua ex re natum videri potest proverbium. Huc allusit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum libro octavo, qui iratus discipulo Macedoni, quod nihil recte faceret, Εἰς Μακεδονίαν, inquit, ex Macaria faciens Macedoniam, simul alludens ad illud proverbium : Domi, non hic, Milesia .

Index Adagiorum