II. 1. Ad corvos. xcvi

Βάλλ᾿ ἐς κόρακας, id est Abi ad corvos, perinde valet, quasi dicas abi in malam rem atque in exitium. Aristophanes ἐν Νεφέλαις :

Βάλλ᾿ ἐς κόρακας· τίς ἐσθ᾿ ὁ κόψας τὴν θύραν;

id est

Apage ad corvos. Quis est, qui pepulit ostium ?

Rursum in Pluto : Οὐκ ἐς κόρακας; id est An non ad corvos ? Iterum in eadem fabula :

Ἔρρ᾿ ἐς κόρακας θᾶττον ἀφ᾿ ἡμῶν,

id est

Ocius hinc ad corvos abeas.

Reperitur apud hunc poetam et aliis plerisque locis. Plutarchus in commentario, quem scripsit adversus Herodotum, taxat eum, quod Isagoram ad Cares velut ad corvos relegarit, id est quod eum Carem fecerit. Eleganter dictum est a Diogene Cynico Κρεῖττον εἶναι ἐς κόρακας ἀπελθεῖν ἢ ἐς κόλακας, id est Satius est ad corvos devenire quam ad adulatores, quod hi et vivos et bonos etiam viros devorarent. Zenodotus scribit in Thessalia locum esse quendam, cui nomen inditum Corvis, in quem nocentes praecipites dabantur, atque hujus adagii Menandrum etiam meminisse ; quosdam autem originem adagionis ad hujusmodi quandam historiam referre : Boeotiis quondam Arnam incolentibus oraculo praedictum est futurum, ut e finibus expellerentur, simul atque corvi albi apparuissent. Evenit deinde, ut adulescentes aliquot per lasciviam ac temulentiam corvos, quos ceperant, gypso oblitos rursum emitterent. Quos ubi vidissent volantes Boeotii, recordantes oraculum arbitrabantur adesse tempus, quo forent suis e sedibus ejiciendi ; summopere perturbati sunt. Caeterum adulescentes, territi et ipsi tumultu, profugerunt ac locum quendam sibi mercati sunt, cui nomen indidere Coracon, id est Corvorum. Contigit aliquanto post, ut Aeoles ejectis Boeotiis Arnam occuparent. Apud quos hic deinde mos receptus, ut maleficos relegarent in eum locum, cui nomen erat Corvi. Aristophanis interpres paulo diversius hanc recenset historiam : nempe Boeotiis aliquando a Thracibus subversis ac profligatis respondisse deum, ut ibi sedem figerent, ubi corvos albos conspexissent, conspexisse autem in Thessalia juxta sinum Pagaeaticum circumvolantes corvos quosdam Soli sacros, quos pueri per lusum gypsatos dimiserant. Boeotii vero rati jam perfectum oraculi symbolum inibi sedem constituerunt. Sunt qui paroemiam ad corvorum volatum referant, quod in desertis fere locis volitare consueverint, ut proverbium conveniat cum illo : In extremas solitudines publicitus deportandum. Euripides in Hecuba :

Οὐχ ὅσον τάχος

Νήσων ἐρήμων αὐτὸν ἐκβαλεῖτέ ποι;

id est

Non hunce solitarias,

Quantum potest, aliquo auferetis in insulas ?

Stratonicus citharoedus apud Athenaeum libro octavo detorquet in cantorem quendam. Is cum ei nescio quid molestus esset : Ψάλλε, inquit, ἐς κόρακας, depravata per jocum voce ψάλλε pro βάλλε.

Index Adagiorum