II. 1Intus canere, Aspendius citharoedus.xxx
Qui privati commodi impendio studiosi essent ac fere quicquid rerum agerent, id omne ad domesticam referrent utilitatem, ii proverbio intus canere, iidem apud Graecos Ἀσπένδιοι κιθαρισταί id est Aspendii citharistae dicebantur. M. Tullius in Verrem actione tertia : Atque etiam Aspendium citharistam, de quo saepe audistis, id quod est Graecis in proverbio, quem omnia intus canere dicebant, sustulit et in intimis aedibus suis posuit, ut etiam illum ipsum artificio suo superasse videatur. [Verr.] Facetissime taxavit Cicero Verris rapacitatem, qui intus canentem in intimis aedibus collocarit, hoc est plus quam intus cecinerit. Idem in Rullum adversus legem agrariam : Atque hoc carmen hic tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit. [Rull.] Nam ostendit Tullius in ea oratione legem, tametsi popularis videretur, haud tamen populi, sed decemvirum utilitati repertam. [Rull., II, 68] Porro de Aspendio citharoedo Asconius Pedianus ad hanc ferme sententiam enarrat : Vulgares citharoedi cum canunt, utriusque manus funguntur officio, ita ut dextra plectrum teneant, id quod foris canere appellant, sinistra digitis chordas carpant, quod quidem intus canere vocant. Difficile autem visum est quod Aspendius citharoedus faciebat, qui nequaquam utraque uteretur manu, sed omnia, id est totam cantionem, intus et sinistra tantum manu complecteretur ; atque ita tacita levique modulatione sinistra contactis chordis cantilena peragebatur, ut vox ad citharoedum dumtaxat aut proxime assistentem perveniret. Hinc fluxisse proverbium, ut furaces homines Aspendii citharistae Graecis vulgo dicerentur, quod ut hi carminis, ita illi furtorum essent occultatores. Fatetur Asconius adagionem etiam in illos apte dici, qui multum intestinis suis commodis consulunt praeter honestatem. [Ad. Verr.] Neque discrepat interpretamentum, quod adfert Zenodotus ex Zenone Myndio in adagiorum collectaneis. [Coll.] Porro Aspendus Pamphyliae civitas est, auctore Stephano, unde Aspendii dicebantur, apud quos citharoedi hoc artificio praecelluisse videntur. [Ethn., Meineke p. 134 « Ἄσπενδος »] Ad hoc proverbium apparet allusisse Plinium libro vigesimo octavo, capite quinto, cum ait : Verum id remediis cecinit, non epulis. [Hist. Nat., XXVIII, 56]