II. 4. Saxum volvere. xl

Λίθον κυλινδεῖν, id est Saxum volvere, dicuntur qui inexhausto quopiam atque inutili labore fatigantur. Terentius in Eunucho : Satis diu jam hoc saxum volvo. Donatus admonet proverbium fuisse in eos, qui inextricabili sudore, sed inutili, affligerentur, tractumque putat a notissima Sisyphi fabula, saxum apud Inferos sursum ac deorsum volventis. Apte vero stolidum militem saxum vocat, cui ipse fuerit Sisyphus vafer et callidus.

Index Adagiorum