Adagiorum Chiliades

I. 3Sursum ac deorsum.lxxxv

Huic simillimus est illud ex Eunucho Terentiana :

Sex ego te totos, Parmeno, hos menses quietum reddam,

Ne sursum deorsum cursites,

[Eun., 277] id est : huc atque illuc aut certe subinde ad Thaidem ab hero, rursum ab hero ad Thaidem intercursites, ita ut solent amantium ministri. Quod quidem plusculum habebit decoris, si longius transferatur, ut si quis dicat jureconsultos a volumine ad volumen, a lege ad legem, ab interprete ad interpretem, subinde transferentes sese sursum ac deorsum vagari. Ea metaphora mutuo sumpta videtur a Sisyphi fabula saxum volventis apud inferos. Cui Graecum illud ἄνω καὶ κάτω, de quo modo meminimus, ita finitimum est, ut idem esse videatur. Demosthenes in prima contra Philippum oratione : Ἐὰν ἄλλοθί που, συμπαραθεῖτε ἄνω καὶ κάτω, [Phil., I, 41] id est Quod si alio quopiam in loco Philippum adesse nuntiatum sit, pariter accurritis sursum ac deorsum. Aristophanes ἐν Ἀχαρνῆς

Οἱ δ᾿ ἐν ἀγορᾷ λαλοῦσι κἄνω καὶ κάτω

Τὸ σχοινίον φεύγουσι τὸ μεμιλτωμένον,

[Ach., 21] id est

At hi in foro loquuntur et resticulam

Sursum ac deorsum minio vitant litam.

Euripides in Bacchis :

Ἄνω κάτω τὰ πάντα συγχέας ὁμοῦ,

[Bacch., 349] id est

Sursum deorsum cuncta confundens simul.

Plato in Phaedro : Χρὴ πάντας τοὺς λόγους ἄνω καὶ κάτω μεταστρέφοντα ἐπισκοπεῖν, [Phaedr., 272b] id est Oportet rationes omneis sursum ac deorsum versemus atque ita consideremus. Idem in Theaeteto : Καὶ γένοιτ᾿ ἂν τὸ λεγόμενον ἄνω κάτω πάντα, [Theaet., 153d] id est Fiatque quod dicitur, sursum deorsum omnia ; usus est et in Parmenide. [Parm., 129c] Utitur eodem Aristides rhetor cum aliis aliquot locis tum in Cimone : Ἔγωγε οὐχ ὁρῶ πῶς ἂν μᾶλλον πάντα ἄνω καὶ κάτω γένοιτο, [Quat., 153] id est Ego sane non video quo pacto possint universa magis sursum ac deorsum misceri. Menander apud Plutarchum :

Οὐδὲ στρεφομένους ἄνω κάτω

Οἴμοι λέγειν,

[Tranq. an., 30, 466b] id est

Neque dum se agunt sursum deorsum dicere

Heu mihi.

Pro ἄνω καὶ κάτω dixit Euripides πάλιν τε καὶ πρόσω, quasi dicas antrorsum ac retrorsum.

Φύρουσιν ταῦθ᾿ οἱ θεοὶ πάλιν τε καὶ πρόσω,

[Hec., 958] id est

Miscent enim haec sursum ac deorsum numina.

Versus a scribis corruptus constabit si legas :

Φύρουσιν ταῦτα οἱ θεοὶ πάλιν τε καὶ πρόσω.

Apud Athenaeum libro sexto :

Ἀλλὰ μεταφέρει

Ἕκαστος αὐτῶν ταῦτ᾿ ἄνω τε καὶ κάτω,

[Deipn., VI, 225c] id est

Sed ista singuli

Sursum deorsum transferunt.

De poetis loquitur, qui nihil ipsi reperiunt novi, sed ab aliis inventa miscent et aliter tractando faciunt sua. Proinde proverbium accommodabitur vel ad omnia tentantem vel ad omnia confundentem vel ad intelligentiam omni ex parte negotium circumspicientis. Huic plane simillimum est quod extat apud Terentium in Ecyra : Cursari rursum prorsum [Hec., 315] Rursum prorsum pro eo, quod est huc illuc. Nam rursum proprie sonat retro et prorsum ante. Proverbiale schema annotavit et Donatus. [Comm. Hec., 315] Cujusmodi sunt et illa sursum deorsum, intro foras, hac illac et Graecis : Ἄνω καὶ κάτω , πρόσσω καὶ ὀπίσσω. Quo longius recesserit a rebus corporeis, hoc plus venustatis habebit adagium. Quod genus est illud Juliani ad Galenum libro quo hunc refellit : Οὐδ᾿ ἂν πείσειεν ἡμᾶς τε ἢ αὑτοὺς ἐπ᾿ ἀληθείᾳ, ὅτι ἴσασι τί φύσις ἐστίν, ἣν ἄνω τε καὶ κάτω θρυλλοῦσι τραγῳδοῦντες πανταχοῦ, [Iul., 5, 1] id est Nequaquam persuasuri sunt vel nobis vel sibiipsis vere ipsos scire quid sit natura, quam sursum ac deorsum celebrant ubique magnifice praedicantes. Ita qui variis modis rem apud sese expendit ἄνω κάτω λελογικέναι dici poterit.