III. 1. Herculei labores. i

Ἡράκλειοι πόνοι, id est Herculei labores, bifariam accipiuntur : partim plurimi atque ingentes quique vires desiderent Herculanas, quemadmodum usurpavit Catullus :

Sed te, inquit, quaerere jam Herculis labos sit.

Item Propertius :

Deinde ubi pertuleris quos dicit fama labores

Herculis.

Ac rursum alibi : Non labor Alcidae. M. Tullius libro De finibus secundo : At cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. Sic enim majores nostri labores non fugiendos tristissimo verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt. Exigerem ex te etc. Partim Herculei labores dicuntur qui sunt ejusmodi ut aliis quidem maximas adferant commoditates, caeterum auctori suo nihil ferme fructus adducant praeter aliquantulum famae, plurimum invidiae. Idque ita fato quodam accidisse putant, quod ἐν τετράδι γεννηθῆναι, id est quarta natus luna credatur, sicut alio dictum est loco. Homerus poetico more causam in Aten deam et Junonem rejicit, quae infesta Herculi, tanquam ex pellice nato, periculis omnibus illum objecerit. Celebrantur igitur atque etiam enumerantur a poetis Herculani labores. Quorum omnium longe difficillimus ac maximus hydra Lernaea, malum pertinax ac propemodum inexpugnabile illi qui jam omnia devicerat. Cujus symbolo veteres invidiam exprimere voluisse satis indicat Horatius in Epistolis, cum ait :

Diram qui contudit hydram

Notaque fatali portenta labore subegit,

Comperit invidiam supremo fine domandam.

Consuevit enim haec teterrima pestis pulcherrimorum facinorum esse comes, eximiamque virtutem non aliter quam umbra corpus assequi, ut apposite dixerit Josephus in opere De Judaea capta : Ἀμήχανον δ᾿ ἐν εὐπραγίαις φθόνον διαφυγεῖν, id est Nulla ratione fieri potest ut in recte factis effugias invidiam. Quis enim umbram effugiat invidiae, nisi pariter et virtutis lucem effugerit ? Cohaerent invicem haec duo ac rem omnium optimam res omnium pessima comitatur. Proinde Pindarus videtur non sine causa scripsisse :

Τόδ᾿ ἄχνυμαι φθόνον ἀμειβόμενον τὰ καλὰ ἔργα,

graviter et indigne ferens nimirum, quod est indignissimum, praeclara facta invidiae praemio pensari. Neque vero parum concinne veteres illi videntur invidentiae symbolum excetrae tribuisse, primum palustri malo, quod, quemadmodum tradunt etiam naturalium causarum vestigatores, magis huic morbo sint obnoxii qui humili abjectoque animo praediti sunt, sunt autem quibus sanguis inest frigidior. Eamque ob causam et apud Nasonem :

Invidiae domus est in vallibus imis

Abdita sole carens, non ulli pervia vento,

Tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae

Igne vacet semper, caligine semper abundet.

Neque vero cum simplici portento res, sed centum armato capitibus quorum si quis unum aliquod exsecuerit, in ejus locum protinus duo suppullulent. Ea videlicet invidentiae natura est ut, si contra lucteris, magis ac magis irrites, si quando coneris splendore virtutis opprimere, tum insurgat acrior et intumescat. Hic si recidas, illic major oboritur. Carptim extingui non potest, vix tandem obruitur. Verum id perpaucis contigit ac vix etiam ipsi Herculi. Quanquam enim livor velut ignis alta petit, est tamen omnino aliquid usque adeo perfectum et illustre ut eo non possit attingere. Quo loci sese pervenisse gloriatur Horatius, cum ait : Invidiaque major. Ac rursum alibi :

Et jam dente minus mordeor invido.

Jam vero quid aliud est quod obtrectatores isti clancularii solent in eos evomere qui pulcherrimis sudoribus orbi prodesse conantes praeclarum aliquid moliuntur, quam merum virus ac venenum plus quam letale ? Quandoquidem generosis et excelsis animis sua fama quam impetunt isti, non paulo carior antiquiorque solet esse quam ipsa vita. Porro quod gentilium fabulae sub Herculis aenigmate significarunt, idem Hebraeorum historia sub Joseph involucro nobis innuit. Nam quod illi Lerna, id huic fuit fratrum invidentia. Sic enim interpretatur Philon in libro cui titulus Πολιτικὸς βίος. Existimat autem Joseph eorum repraesentare personam qui rerum publicarum gubernacula tractant, hoc videlicet argumento quod is, pastor adhuc cum esset, jam tum recte factis simul et patris favorem emeruit et germanorum in se concitavit aemulationem. Quid autem aliud est rem publicam administrare quam pastorem agere ? Quandoquidem et Homerus, quem inibi citat etiam Philon, regem ποιμένα λαῶν subinde vocat. Siquidem nullorum benefactis malignius respondet gratia quam eorum qui de vulgo bene merentur. Sed quod Hercules assecutus est igni Graecanico, id Joseph magnitudine benefactorum ac divini numinis favore consecutus est ut invidiam obrueret et eosdem aliquando supplices haberet, quos antea pertulerat aemulos, seque jam illi vitam debere faterentur, cujus vitae pridem tetenderant insidias. Proinde principes qui publicum agunt negotium hoc animo praeditos esse oportet ut ad hoc exemplar communem modo spectent utilitatem nec magistratum, perinde quasi cauponatio sit, sibi gerant, non aliis, nec legum veluti laqueis insidiari velint iis unde perspexerint emolumentum aliquod auferri posse, sed gratis de bonis bene mereantur, cum monstris, hoc est cum vitiis, assiduum bellum gerant, sola recti conscientia tanquam abunde magno recte factorum praemio contenti. Quodsi meritis tuis fama maligne responderit, si clanculum obsibilaverit livor, si Lernae belua vel trecentis capitibus undique venenum afflaverit, tum illud demum animi vere sublimis et invicti fuerit documentum, nihilo segnius ad immortalem eniti laudem ac vel maximis incommoditatibus suis aliorum consulere commodis et hunc pulcherrimum maximumque virtutis fructum ducere, si quam plurimis quam maxime prodesse liceat atque hac parte, quoad mortali fas est, immortale numen imitari. Ad quod cum nulla gratia, nullum officium a nobis redire queat, tamen nativa genuinaque bonitate, solis in morem, omnibus, gratis et ingratis, dignis juxta atque indignis, suam impertit munificentiam, hunc unum spectans fructum, si quam plurimos sui participes efficiat. Verum ut ad Deum nullum emolumentum benefactorum refluere potest, ita nec ingratitudinis molestia potest attingere. Mortalibus illud saepenumero evenit ut pro summis meritis summam invidiam summumque reportent incommodum. Quodsi ullis hominum laboribus hoc cognominis debetur ut Herculani dicantur, eorum certe vel maxime deberi videtur qui in restituendis antiquae veraeque literaturae monimentis elaborant. Quippe qui, cum sudores incomparabiles suscipiant propter incredibilem negotii difficultatem, tamen vulgi summam in se concitant invidiam. Cui cum res praeclarae semper obnoxiae fuerunt, tum vero praecipue novitas non solum apud imperitos, verum etiam apud eruditos. Adeo nusquam magis ingrati sumus, magis invidi, magis morosi, nusquam minus candidi quam in pensitandis eorum laboribus quibus meo quidem animo nulla unquam satis digna gratia referri queat. Indocti negligunt, semidocti rident, docti, si paucos exceperis (praecipuos quidem illos, sed tamen paucos), partim invident, partim morosius carpunt ac dissimulatis tam multis quae recte dicta sint, sicubi forte fortuna semel aut iterum lapsus fuerit auctor (quis autem non labitur aliquando ?), id solum annotant, id solum meminerunt. I nunc et hoc tam magnificum praemium tot tamque diuturnis vigiliis, tot sudoribus, tot incommodis redime. Abdica te communibus humanae vitae voluptatibus, neglige rem familiarem, ne parce formae, ne somno, ne valetudini. Boni consule jacturam oculorum, accerse praematurum senium, contemne vitae detrimentum, ut plurimorum odium in te concites, plurium invidiam, ut pro tot vigiliis ronchos aliquot auferas. Quem quaeso haec non deterreant a capessendis hujusmodi laboribus, nisi si quis sit animo plane Herculeo, qui possit alios juvandi studio quidvis et facere et pati ? Commovit haec cogitatio nonnihil animum meum, ut verum fatear, atque in mediis hujus operis exantlandis laboribus lassitudo quaedam oborta est cogitanti nimirum qualibus viris quos nostra vidit aetas quam maligne fama respondeat etiam aliquanto jam tempore defunctis, quam irreverenter despiciantur ab iis quos vere dixeris indignos qui illis matellam, ut dicitur, porrigant, quam ingrate carpantur a semidoctis, quam pauci etiam inter eruditos, qui candide plenoque laudent ore. Alius desiderat aliquid, alius invenit quod non probet, alius vitam incessit, alius fastidienter laudat ut praestiterit vituperasse. Porro nulli judicant iniquius quam vel semidocti, qui doctrinam alienam sua metiuntur et reprehendendum existimant quicquid ipsi non didicerunt, vel eruditi, qui nondum hoc laboris genus degustarunt. Nam hi plane juxta Graecorum proverbium ἀπὸ πύργου κρίνουσιν Ἀχαιούς et ipsi stantes in litore navigantis artem ac discrimen spectant otiosi. Quodsi fecissent periculum, ut minore fastidio, ita majore cum venia legerent aliorum lucubrationes. Hoc itaque cum videam tantis in re literaria proceribus vel heroibus magis accidere, quid tandem augurer futurum de me, cujus omnia quam ad illos mediocria vel, uti verius dicam, nulla sint, equidem non sum nescius, praesertim in hoc scripti genere in quo multo plus est laboris quam quisquam facile conjectet qui periculum ipse nunquam fecerit, deinde multis de causis lapsus facillimus. Postremo nusquam citius invenerit quivis quod desideret. Quare non arbitror futurum alienum, si, postea quam ipse locus admonuisse videtur, super hisce rebus pauca disseram, non quo meum jactitem ingenium aut ostentem industriam, sed ut lectorem mihi reddam aequiorem. Erit autem certe multo minus iniquus quisquis perpenderit quam immensis sudoribus, quam infinitis difficultatibus haec adagiorum quantumlibet rudis silva mihi constiterit. Jam hic igitur primus esto calculus rerum ipsarum antiquitas non ab Evandro aut Aboriginibus, sed ἀπὸ Καννάκου, quemadmodum dicunt Graeci, sed ab ipso usque Saturni seculo, et si quid est hoc etiam antiquius, repetita. Unde fit ut pleraque sint a nostrorum temporum consuetudine δὶς διὰ πασῶν, quod aiunt, semota. Proinde, quid sibi velit adagium, aut divines oportet et Delium aliquem natatorem requiras aut ex antiquis auctoribus petas enarrationem. At quibus tandem auctoribus ? Non ex uno alterove aut certis aliquot, quemadmodum usu venit in aliis argumentis. Veluti si quis instituat de arte dicendi conscribere, certos quosdam habet et idoneos auctores, et eos non admodum sane multos, quos imitari sufficiat. At hic quicquid est scriptorum, veterum, recentium, bonorum simul et malorum, in utraque lingua, in omnijugi disciplina, breviter in omni scripti genere, necessum fuit non dicam evolvere, sed curiosius ac penitus excutere rimarique. Siquidem adagia ceu gemmulae, quod minuta sint, fallunt nonnunquam venantis oculos, ni acrius intendas. Praeterea nec obvia sunt, sed pleraque retrusa, ut prius eruenda tibi sint quam colligenda. Quis autem satis aestimet, quam infiniti laboris sit res tam minutulas ceu per omnia maria terrasque rimari ? Vix aetas humana suffecerit, ut tot utriusque linguae poetas, tot grammaticos, tot oratores, tot dialecticos, tot sophistas, tot historicos, tot mathematicos, tot philosophos, tot theologos, quorum vel titulis recensendis defatigetur aliquis, excutias ac revolvas, neque id semel, sed sursum ac deorsum in his, utcumque res postularit Sisyphi saxum volvere. Jam hoc opinor nemo non videt, nemo non fatetur esse maximum. At ea quota portio quaeso nostri sudoris ? En tibi restat agmen poene majus interpretum, in quibus aliorum supinitas atque indiligentia, nonnullorum etiam imperitia (nam hi quoque sunt evolvendi, nimirum ut aliquando legas aurum e stercore) non mediocrem sarcinam adjunxere nostris laboribus. Age vero, quid ego nunc allegem prodigiosam librorum depravationem, quae sic Latinorum pariter et Graecorum codices omneis occupavit ut, quicquid attigeris citaturus, vix unquam contingat, quin aut manifestum mendum offendat aut suboleat occultum ? Ibi vero sudor novus, exploranda corrogandaque exemplaria, nec ea sane pauca, quo videlicet e multis unum aliquod contingat emendatius aut multorum collatione, quod verum ac germanum sit, quasi divines. Ferendum hoc quoque, nisi poene toties accideret quoties citaveris aliquid. Citandum autem passim. His tam multis appone et illum calculum haudquaquam opinor aspernandum, quod opera veterum, ex quibus ceu fontibus hausta sunt proverbia, magna ex parte desiderantur. Siquidem utraque Graecorum comoedia funditus intercidit uno excepto Aristophane, Latinorum item tragoedia praeter unum Senecam. Fortassis et hoc tolerari poterat, si modo lucubrationes illorum extarent qui proverbia ab illis collecta commentariis sunt interpretati. Quorum de numero sunt Aristoteles, Chrysippus, Clearchus, Didymus, Tarrhaeus cumque his alii nonnulli quorum ne tantulum quidem fragmentum ad nos pervenit. Supersunt igitur nobis recentiores quidam, ut indiligentes nulloque delectu, ita jejuni quoque mutilique, velut Zenobius, Diogenianus, Suidas, quibus hauddum constitui malamne gratiam debeamus, qui ex tam absolutis tamque copiosis auctoribus tam paucula quaedam tamque nuda nobis tradiderint, an bonam, quod illorum studio qualiacumque fragmenta vetustatis ad nos permanarint, nisi si quis id etiam horum epitomis acceptum ferat quod illi neglecti perierunt. Quemadmodum Latini quidam Livii interitum Floro, Trogi Pompeii Justino, juris Caesarei Justiniano, theologiae Sententiarum, ut vocant, auctori solent imputare, neque id prorsus ab re, mea quidem sententia. Quid quod inter hos usque adeo non convenit ut saepenumero secum pugnantia scribant, ut hoc denique pondus accedat tuis laboribus non evolvendi solum eadem de re varios interpretes, verum etiam iterum atque iterum inspiciendi, conferendi, perpendendi, judicandi. Nunc illud etiam mihi cogita, in aliis libris saepe locum esse ingenio, ut adsit inveniendi ceu pariendi voluptas possisque quovis loco quovis tempore mentis agitatione portionem aliquam operis absolvere, quantunque valueris ingenii celeritate, tantum maturare quod institueris. Hic velut alligatus pistrino non sineris vel latum, ut aiunt, pedem a codicibus discedere. Totum enim fere negotium pendet a codicum copia, praecipue Graecorum, quorum jam quanta sit inopia, nemo nescit. Unde fit ut partim oculos conteras in voluminibus cariosis, situ obsitis, laceris, mutilis, a tineis ac blattis undique derosis, tum autem non raro lectu etiam difficillimis, breviter ejusmodi ut, qui in eis diutile versetur, facile cariem et senium quoddam sibi contrahat, partim etiam alienis. Quod ipsum quanti referat, vel me tacente protinus agnoscunt ii qui fecere periculum. Ut ne dicam interim illud, si quid in hujusmodi commentariis voluptatis est, id totum esse lectoris, ad scriptorem nihil attinere praeter odiosum illum ac semper eundem colligendi, converrendi, explicandi vertendique laborem. Atqui voluptas una res est, ut vere dixit Aristoteles, quae praestat ut in labore diu perseverare possimus. Alibi licet ingenio ludere, licet eloquentiae flosculis aliquando lascivire, sunt excessus amoeni, in quibus lassus desideas ingeniique vires refocilles. Cum in omni negotio tum praecipue in literis varietas satietatem arcet neque patitur oboriri taedium. At hic mihi non δὶς κράμβη, quemadmodum est in Graecorum proverbiis, sed ter millies eadem illa repetenda fuerunt, quid sibi vellet adagium, unde natum esset et quem in usum conveniret, ut non alibi magis quam hic locum haberet illud Graecis tritum adagium Ὑπέρου περιστροφή. Postremo nonnulla voluptatis pars est hujusmodi tractare res quae tractatu nitescant quaeque ultro splendorem et orationis copiam auctori suppeditent. Hic quae tractantur omnia sunt ejusmodi ut usu, non tractatione splendescant ac tum demum genuinam suam ostendant gratiam, cum gemmarum instar commode inserta orationi visuntur. Separata frigent ac minutula leviaque quaepiam esse videntur. Adde nunc quod alibi summa rerum opus aestimatur et lector non aliter quam scriptor laborat, hujusmodi quoniam carptim leguntur, qui legit, ad unum quodlibet proverbium animum adfert integrum, otiosum, nonnulli fortassis avidum etiam, alius contra fastidientem. Quam autem iniqua interim mea conditio, a quo illud requiritur ut in singulis adagionibus expleam otiosum, satiem avidum, satisfaciam fastidioso. Accedit ad haec omnia Graeca vertendi labor, quem profecto nemo non difficillimum judicabit, nisi qui nunquam annixus sit ut ex bene Graecis bene Latina faceret. Hic mihi rursum perpende tantam auctorum varietatem quorum unicuique suus reddendus stilus. Cogita tot carminum genera, quorum in hoc opere tam ingens incidit turba ; nam arbitror esse non pauciora decem millibus, ut, si quis hoc mensium spacio quibus laborem hunc absolvimus, tantum carmina tam multa Latine reddidisset, idque carmine, non videatur usquequaque insimulandus ignaviae. Porro quid alii sensuri sint nescio. Equidem etiam illud arbitror esse non nihil, in tam immenso proverbiorum numero meminisse quid quo loco dixeris neque rerum turba confundi. Proinde qui in tantis difficultatibus versetur quas omnis vel percensere sit difficillimum, quid mirum si quando labi contingat maxime festinantem ? Cur autem mihi festinandum fuerit, mox reddetur ratio. Quodsi Flaccus etiam in aliis argumentis in quibus haec absunt incommoda dat veniam : Maculis, quas aut incuria fudit / Aut humana parum cavit natura, si concedendum putat ut in opere longiusculo somnus obrepat, si non indignatur Homero alicubi dormitanti, quid tandem causae est cur mare coelo misceamus, si pauculi forte errores in hujusmodi deprehendantur opere, in quo praeter communes illas labendi causas nec liberum sit rem tuis auspiciis peragere et ejusmodi duces habeas qui subinde praebeant ansam errandi ? Ut ne quid dicam interim de codicum mendis, quae nonnunquam doctissimis viris imponunt ; ut sileam de taedio quod vel praecipue consuevit ingenii vigorem hebetare ; ut taceam de tam varia rerum omnijugarum quasi farragine, qua fit ut animus huc atque illuc in tam multa distractus non possit semper sibi praesens esse. Reliquum esse videtur ut paucis occurramus et iis quos auguror in hac nostra silva curae diligentiaeque plusculum desideraturos. Nam quosdam hoc animo esse video ut libros mole, non eruditione metiantur et id demum absolutum existiment, ubi nihil adjungi possit, supersint pleraque ; quibus nihil satis nisi quod impendio nimium, atque ibi denique copiam esse judicant, cum ad satietatem ubique dicuntur omnia. Horum igitur quispiam dicet quaedam a me copiosius locupletiusque tractari potuisse. Tum autem in evolvendis auctoribus occurret alicui locus aliquis, qui ad proverbium faciat aut non faciat, sed illi facere videatur : hunc protinus cavillabitur praeteritum a nobis. Principio quis rogo tam arrogans qui istud ausit profiteri ? Quis tam iniquus ut exigat in hujusmodi scripti genere ne quis omnino praetereatur locus ? Ut nihil non legeris, nihil non annotaris, nihil non apparaveris, itane statim in tam immensa rerum turba succurrit quod oportuit quoque oportuit loco ? Deinde quae tandem futura fuerat ista molesta diligentia undecumque conquirere quicquid quocumque modo poterat ad proverbii locupletationem accommodari ? Quis tandem futurus fuerat voluminum aut modus aut finis, si Sardonium risum, ut hoc exempli causa ponam, explicans, totius hujus insulae descriptionem e geographorum omnium libris repetere voluissem, loci situm, gentis antiquitatem, originem a capite, quod aiunt, usque ad calcem percensere ? Deinde quae sit ejus herbae species, quae vis, quicquid apud ullum medicorum super hac literis proditum inveniatur, in unum converrere ? Ad haec qui risus ille gignatur quibusque de causis appareat in moriente, ex physicorum sententia commemorare ? Deinde quibus hoc risus genus aliquando fuerit familiare, ex omnibus historiarum monimentis perquirere ? Tum autem, quam hic risus virum probum dedeceat, in summa quicquid de laudato aut illaudato risu legatur apud morales philosophos ac poetas, id omne in eundem congerere acervum ? Postremo si quod apophthegma, si quid urbane dictum, si quod memorabile factum, si quis apologus, si qua fabula, si qua sententia, si quid omnino vel affine vel contrarium quod ad explicationem adagionis utcumque trahi queat, id universum accumulare ? Hoc propositi si mihi fuisset, quis non videt ex singulis adagiis singula volumina reddi potuisse ? Qui minus absurdum hoc quam si proverbium Ἰλιὰς κακῶν enarraturus universum bellum Trojanum a gemino, sicut ait Flaccus, ovo pergam ordiri aut explicaturus Ὀδύσσειον μηχάνημα universum Odysseae retexam argumentum ? Deinde quam frequenter hic incidunt loci communes de morte, de vita, de simultate, de justo atque injusto. Sed inepte facio qui eos recensere pergam, cum totidem poene numero sint quot ipsa proverbia, quos haud magni negotii fuerat ita declamatoriis locupletare rationibus, ut singuli vel in voluminis magnitudinem fuerint exituri. At istam sane diligentiam, praeterquam quod ea stultissima futura fuerit, ne praestare quidem possit qui scribit Chiliadas, neque ferre qui legit. Itaque magis arbitratus sum in hoc opere modum esse quaerendum mihi quam copiam, exitum potius quam progressum. Quanquam si quid properantibus nobis velut obiter in mentem venit quod et dignum cognitu videretur et a proverbio non alienum, id quidem non sumus gravati ceu auctarium adjicere. Denique sunt aliquot loci (cur enim non ingenue fatear ?), sed hi non admodum multi, in quibus et ipsi desideramus nonnihil, quos tamen non existimavimus omnino silentio praetereundos, tametsi nobis non usquequaque satisfacerent ea quae super his apud auctores adhuc reperissemus, sed vel in hoc recensere visum est ut aliis, quibus seu plus est otii seu major librorum copia seu memoria felicior et uberior eruditio, diligentius vestigandi ministraremus occasionem, ipsi comicum interim illud usurpantes Οὐχ ὡς θελόμεθα, ἀλλ᾿ ὡς δυνάμεθα. Videbam et ordinem nonnullum induci posse, si similium, dissimilium, contrariorum confiniumque rationem secutus titulos quam plurimos proposuissem et ununquodque proverbium velut ad suam classem retulissem. Verum hunc prudens omisi, partim quod in hujusmodi miscellaneis hoc ipsum mihi videretur nescio quo pacto decere, si nullus adsit ordo, partim quia videbam, si omnia ejusdem sententiae velut in eandem classem infulsissem, futurum ut ex aequalitate lectori taedium oboriretur ac subinde nauseans clamaret illud Δὶς κράμβη θάνατος καὶ Διὸς Κόρινθός ἐστιν ἐν τῷ βιβλίῳ, partim quod me deterruerit magnitudo laboris. Cur enim mentiar ? Perspiciebam id fieri non posse, nisi totum opus denuo a capite usque ad calcem retexuissem, neque cogitandum de aeditione, nisi jam supremum illum colophonem addidissem, ut vere jam opus futurum fuerit Horatiano novennio. At nunc licuit etiam inter edendum adjungere, si quid occurreret indignum quod praetermitteretur. Porro autem vix adducor ut credam ullos tam iniquos futuros (quanquam et hos futuros arbitror) ut eloquentiam etiam exigant, primum ab homine Hollando, hoc est plus quam Boeoto, sed extra jocum, in opere quod totum ac proprie sit ad docendum accommodatum et ad docendum res non illas quidem indignas cognitu, sed ita minutas atque humiles ut non modo non flagitent orationis ornamenta copiamque, verum etiam repellant ac repudient. In tam varia rerum consarcinatione, in tam assidua nomenclatura scriptorum etiam humilium quae mihi docendi causa crassius etiam et pinguius erat adhibenda, in tam frequenti Graecanici sermonis interjectione, in tam crebra traductione, quis erat splendori locus, qui nitor, quae aequabilitas, qui fluxus orationis esse poterat ? M. Tullius non requirit eloquentiam a philosopho, et quisquam eam requirat a paroemiographo ? Seneca nusquam desiderat eam, nisi cum parvo constat, cum ultro adest ut res magnas magnifice prosequatur. At hic affectare rhetorum supellectilem, obsecro, quid aliud erat quam quod aiunt ἐν τῇ φακῇ μύρον et τῶν Πυγμαίων ἀκροθίνια κολοσσῷ ἐφαρμόζειν , ut ne dicam τὴν χύτραν ποικίλλειν  ? Me quidem, quanquam in aliis non aspernor, nunquam magnopere cepit eloquentiae studium, sed nescio quo pacto magis semper arrisit cordata quam picta fucis oratio, dum absint sordes, dum mihi sententiam animi non incommode repraesentet. Quodsi qua nobis dicendi virtus aliquando comparata fuisset, eam necessum erat in tam diutina, tam varia, tam tumultuaria Graecorum et Latinorum auctorum evolutione perire, quandoquidem ubertas haec vel Tullio teste brevi etiam intermissiuncula solet sterilescere. Tum si res ipsa maxime reciperet ornamenta dicendi, ne vacabat quidem. Quin omne tempus tot evolvendis libris, tot annotandis locis, tot rebus memoria complectendis angustum etiam erat. Quanquam haec ipsa verbis non omnino malis efferre nonnullam opinor eloquentiae partem, existimabit is cui vere cognitum fuerit quid sit eloquentia. Nihil enim moror istos quosdam eloquentiae poene dixerim simios, qui dicendi virtutes inani quodam ac puerili vocum tinnitu metiuntur atque, ubi multorum denique dierum lucubratione unum aut alterum flosculum suis intertexuerint scriptis et quatuor e Cicerone ac totidem e Salustio voculas asperserint, protinus apicem Romanae facundiae assecutos se credunt. Tum displicet divi Hieronymi stilus, tum putet Prudentius, tum elingue, mutum, infans esse videtur, ubicumque non viderint quatuor illas M. Tullii voculas. His si quando factum esset periculum quid sit hujusmodi sicut videntur, nugas libris prosequi, fortassis et suam agnoscerent infantiam et alienam eloquentiam minus impudenter contemnerent. Sed dixerit mihi quispiam monitor haud aspernandus : Atqui hoc ipsum elegans erat artificio dicendi rebus minutis nonnihil amplitudinis addere, humilibus adjungere dignitatis aliquid et, ut inquit Vergilius, exiguis hunc addere rebus honorem. Neque vero non vacasset, si modo separasses colligendi et expoliendi operam ac justum his rebus temporis spacium impertisses. Quae necessitas erat ut juxta Plautinum dictum simul et sorberes et flares ? Quis adegit ut praecipitares aeditionem et opus tam ingens, tam operosum, ut ita dixerim, sesquianno perficeres, perfectum statim evulgares  ? Quodsi Flacci praeceptum secutus vigilias tuas in nonum pressisses annum, fieri poterat ut non solum eloquentiae gratiam adjungeres, verum etiam ut et copiosius et emendatius opus in lucem exiret nec esset cujus te poeniteret nec cui quicquam apponi velles. Alioquin aut non oportuit suscipere provinciam aut erat susceptae per omnia satisfaciendum. Hic ego profecto (neque enim mihi moris est refragari veris) nonnullam culpae partem agnoscam necesse est. Neque enim me clam erat opus hoc requirere non theologum hominem, qui literas antiquas leviter ac veluti praetercurrens degustasset, sed qui vitam omnem evolvendis, interpretandis, excutiendis id genus auctoribus contrivisset cuique non tantum immorari, sed immori quaque studiis hujusmodi licuisset. Plane perspiciebam hunc laborem nec unius esse hominis nec unius bibliothecae nec paucorum annorum, quem nos soli nostroque, ut aiunt, Marte brevius sesquianno absolvimus una dumtaxat adjuti bibliotheca, nimirum Aldina copiosissima quidem illa quaque non alia bonis libris praecipue Graecis instructior, ut ex qua ceu fonte omneis bonae bibliothecae per omnem usque orbem nascuntur ac propagantur, itaque locupletissima quidem, non diffiteor, sed tamen una. Verum est quo culpam hanc, si non purgare, certe minuere possim. Primum quod olim me ad hoc muneris suscipiendum non tam incitavit ratio quam induxit casus et amicorum preces impulerunt, quibus equidem cum nec alias unquam magnopere repugnare possim, tum vero Mecoenas ille meus Guilielmus Montioius inter aulae Britannicae proceres eximius hoc a me contendebat, sic meritus, sic carus ut omnia mihi posthabenda ducam, quoties illius mos gerundus est voluntati. Quodsi philosophorum etiam dogmata concedunt ut in gratiam amicorum nonnunquam aliquantulum a recto deflectamus, mihi dandam esse veniam arbitror, qui, dum tanto amico gratum facere studeo, provinciam suscepi pulcherrimam quidem illam, sed mihi fortasse non perinde aptam, praecipue cum viderem eruditorum neminem hoc negotii capessere, non quod impares sese judicarent, ut equidem opinor, sed quod vigilias illas immensas viderent atque refugerent, maxime cum intelligerent gloriae proventum laboribus minorem futurum. Deinde cum videremus hanc esse operis suscepti naturam ut ipsum in se nullum haberet modum, videlicet necessum habuimus modum illius non ipsius ratione, sed nostris occupationibus metiri, ut tantum impenderemus operae, non quantum postulabat, sed quantum a nostris studiis citra vitium decidere posse videbamur. Itaque paulo festinantius absolvimus, partim quod in hoc opere nobis veluti peregrinari videremur, partim quo liceret his absolutis toto pectore reverti ad ea quae nostrae sunt propria professionis quaeque ad menses aliquot intermisimus, amici voluntatem magis quam nostrum judicium secuti. Quanquam Horatiano praecepto non ita valde commoveor. Hoc enim ille praecepit iis qui ad ingenii laudem scriberent ; nos praeter utilitatem lectoris nihil spectavimus. Praecepit iis qui carmen conscriberent, in quo teste Plinio summa desideratur eloquentia ; nos adagiorum commentaria colligimus. Denique novennem istam curam, quam tamen nec ipse praestitit in carmine, fortassis praestiterit aliquis in centuria. Verum eandem in chiliadibus tum perquam arduum esse videatur praestare tum requirere parum humanum, cum hoc ipsum abunde laboriosum sit vel scribere chiliadas, ut ne adjungas toties mutandi laborem, qui priore videtur non paulo difficilior.

Quanquam equidem arbitror curam quam requirit Horatius non temporum spaciis, sed intentione metiendam esse. Qua quidem de re vere possum affirmare me summis annixum viribus, ut, quod tempori detractum videretur, id vigilantia atque assiduitate studii pensarem, ut sperem candidos lectores nec hanc partem omnino desideraturos. Nam si spacii rationem habeas, praecipitavimus opus ; si noctes diesque infatigabili studio desudatas aestimes, maturavimus. Quodsi non modis omnibus nostra cura respondet operi, illud certe constabit, me quicumque unquam de proverbiis conscripsere vel apud Graecos vel apud Latinos (loquor de iis quorum extant commentarii) diligentia non mediocri spacio praecessisse. Postremo quoniam et infinitum est opus et ad communem utilitatem paratum, age quid vetat quominus operam partiti communi studio perficiamus ? Ego meum persolvi pensum et fessus lampada trado ; succedat qui vices operis excipiat. Ego silvam ministravi, non omnino, sicut opinor, malignam ; accedant qui dolent, qui perpoliant, qui variegent. Ego partem eam absolvi in qua plurimum fuit laboris, gloriae minimum ; non pigeat alios adjungere, quod et facillimum erit et splendidissimum. Mea nihil referet quocumque nomine legatur ; non laborabo, penes quemcumque summa gloriae futura est, modo nos occasionem dederimus ut ad studiosos tanta manarit utilitas. Neque vero vel tantillum offendar si quis nostra castigabit eruditior, locupletabit diligentior, digeret exactior, illustrabit eloquentior, expoliet otiosior, vindicabit felicior, dum id cum publica studiosorum commoditate fiat, quam unam usque adeo spectavimus in hoc opere ut nostri nullam rationem habuerimus. Alioqui poteram et ipse, quod plerique faciunt, ejusmodi laborem deligere qui longe minoribus sudoribus mihi constitisset idemque longe majorem gloriae fructum attulisset. Quis enim non judicasset egregium ac magnificum facinus si totum Demosthenem aut Platonem aut alium aliquem hujusmodi Latinis auribus tradidissem ? Atqui dictu difficile sit quanto minore temporis, vigiliarum oleique impendio munus hoc conficere licuisset quam has, sicuti videntur, nugas congerere. Poteram ex tanto numero duas aut treis centurias mihi deligere atque in his expoliendis, locupletandis, elimandis omneis ingenii nervos intendere, non paulo minore laborum semente, multo tamen uberiorem famae messem mihi paraturus. Verum hoc fuerat meum privatim, non publicum studiosorum agere negotium. Atqui, sicut ego quidem arbitror, oportet in restituenda literaria re animum Herculanum praestare, hoc est nullo tuo incommodo a communi utilitate curanda vel deterreri vel defatigari.

Sed his de rebus plus satis, ac jam dudum vereor ne quibus Herculani laboris instar esse videatur hunc tam prolixum sermonem, in quem nos Herculani laboris adagium induxit, perlegere. Qua re finem faciam, sed si illud addidero, cum haec primum ederentur, me labores omneis Herculeos superasse. Siquidem ille semper alias invictus duobus simul monstris par esse non potuit. Itaque fugiens proverbium nobis relinquere maluit quam Martem experiri, satius esse ducens rideri incolumem quam laudari extinctum. Nobis autem eodem tempore cum duobus monstris immanibus fuit congrediendum, quorum utrumvis tantum habebat negotii ut multos Hercules requireret, tantum abest ut unicus homuncio duobus par esse possit. Nam Basileae simul typis excudebantur Adagiorum Chiliades, sic emendatae locupletataeque ut non minoris mihi constiterit instauratio quam prior aeditio quam Venetiae apud Aldum Manutium peregimus, et universae divi Hieronymi lucubrationes, e quibus ut maximam ita difficillimam quoque partem mihi proprie sumpsi, nempe libros epistolares, haud levem per Musas provinciam, si cui tantum voluminum vel evolvendum modo sit. Nunc, Deum immortalem, quam gravis cum mendarum portentis, quibus illic scatebant omnia, mihi fuit lucta, quanto sudore reponenda Graeca, quae vir ille passim admiscet ; nam ea plerumque vel deerant vel perperam erant addita. Neque vero mediocribus mihi vigiliis constiterunt qualiacumque illa scholia quae cum suis argumentis adjecimus, non solum ob id quod in re primum a nobis tentata non esset quem sequerer, cujus inventis adjuvarer, verum etiam quod ut Romulum narrant non minus magnificum fuisse suorum facinorum ostentatorem quam rerum egregiarum gestorem, ita divus Hieronymus, ut divitem quandam ex omni disciplinarum et auctorum genere constructam penum habuit in pectore, ita nemo doctrinae suae opes in scriptis ambitiosius, ut ita dicam, ostentat. Adeo sancta quadam gloria quicquid in Vetere, quicquid in Novo Instrumento retrusum, quicquid in fabulis, in historiis, quicquid in Graecis, quicquid in Hebraicis literis exquisitum, id objicit, infulcit, inculcat. Jam in ordine digerendo, qui varie a diversis erat confusus, etsi nulla est ingenii laus, tamen haud parum fuit molestiae. Tanta rerum moles huic homuncioni sustinenda fuit, et quidem uni. Nisi quod in vocibus aliquot Hebraicis, quod eas literas leviter ac primoribus modo, quod dici solet, labris degustassemus, Brunonis Amerbachii, doctissimi pariter ac modestissimi juvenis, opera sumus nonnihil adjuti. Cui vicissim reliquam hujus operis portionem exequenti in Graecis ac Latinis restituendis locis aliquot adfuimus operam opera pensantes. Ut ne commemorem interim nonnihil fuisse negotii, ut quae Hieronymianis lucubramentis falso titulo fuerant admixta, partim erudita, partim juxta indocta et infantia, nonnulla dementiae quoque speciem prae se ferentia, certis conjecturis ceu vestigiis quibusdam deprehenderemus atque exempta suis redderemus locis, dein ut hominis sanctissimi vitam, ab aliis non vanissime modo, verum etiam insulsissime proditam, ex omnibus ipsius monumentis colligeremus. Adde jam quod hujusmodi laborum ea ratio est ut fructus et utilitas ad omneis perveniat, molestiam nemo sentiat nisi unus ille qui sustinet. Neque enim illud animadvertit lector qui totos libros inoffensus decurrit, nobis aliquoties ad unam voculam dies aliquot resistendum fuisse, nec intelligit, aut si intelligit, certe non meminit quantis difficultatibus nobis constiterit illa qua legens fruitur, facilitas quantisque molestiis ea molestia sit adempta caeteris. Proinde soleo et ipse mihi quarta luna videri natus, cui nescio quo fato contigit in hujusmodi plus quam Herculaneos labores incidere.

Index Adagiorum