I. 3. Porro a Jove atque a fulmine. xcvi

Procul a Jove Πόρρω Διός τε καὶ κεραυνοῦ, id est Procul a Jove pariter atque fulmine. Refertur a Diogeniano. Admonet non esse agendum cum praepotentibus, qui nutu possint perdere si quando libeat, maxime cum regibus ac tyrannis. Habent enim fulmen, si quando commoveantur. Porro Jovi fulmen attribuunt poetae, et reges quidam hac effigie suos colossos fingi voluerunt auctore Plutarcho. Cujus est haec cum primis elegans ὁμοίωσις. Quemadmodum in vulnere prius apparet sanguis quam plaga et quemadmodum prius emicat fulgur quam tonitrus audiatur, ita apud tyrannos, hoc est principes ferme omneis, prius erumpit condemnatio quam probatio, et periit delatus prius quam coarguatur. Citatur a Suida hujusmodi hemistichion :

Ἄλευ᾿ ἀπὸ μείζονος ἀνδρὸς,

id est

Majorem vitato virum.

Fuge a majore
Refertur et hoc Diogeniano inter adagia. Monet autem parum esse tutum habere commercium cum principibus, quibus quod libuit licet et in quos apposite dixeris illud Graecorum apophthegmata : Μέγας οὖν ὁ κίνδυνος βούλεσθαι ἃ μὴ δεῖ τὸν ἃ βούλεται ποιεῖν δυνάμενον, id est Ingens periculum velle quae non decet eum, qui possit quicquid voluerit efficere. Huc pertinet quod Calisthenem admonuit Aristoteles, ut cum Alexandro aut raro loqueretur aut jucunda. Item quod refert Plutarchus in vita Solonis : is spretus est a Croeso, quod de felicitate nimium libere respondisset. Itaque cum Aesopus fabularum scriptor admoneret illum, Ὅτι τοῖς βασιλεῦσι δεῖ ὡς ἥκιστα ἢ ὡς ἥδιστα ὁμιλεῖν, id est Quod cum regibus aut quam minime aut quam jucundissime Aut minime aut iucundissime colloquendum esset, Solon retorsit dictum hunc in modum : Μὰ Δία, ἀλλ́ ὡς ἥκιστα ἢ ὡς ἄριστα, id est Non per Jovem, immo potius aut quam minime aut quam optime. Allusit ad proverbium Ovidius, hoc attactus fulmine :

Vive tibi, quantunque potes praelustria vita.

Saevum praelustri fulmen ab arce venit.

Index Adagiorum