IV. 8. Funditus, radicitus, etc.. xxii

Quod prorsus ad citra spem instaurationis perditur funditus ac radicitus tolli dicitur. Quorum alterum sumptum est ab aedificio, cum aequatur solo, alterum ab arboribus, cum non solum amputantur rami, verum etiam ipsa stirps inciditur aut una cum radicibus tollitur. Acinetus Phoebianae exprobrans amicae quod ab ea rebus omnibus exutus jam fastidiretur, Οὓτως inquit ὅλον μὲ αὐτὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ἀνατρέψασα δουλεύειν ἐπηνάγκασας, id est Sic, ubi me juxta proverbium totum subvertisti, insuper et in servitutem redegisti. Plautus in Trinummo :

Qui illius sapientiam

Et meam fidelitatem et celata omnia

Paene ille ignavus funditus pessundedit.

Idem in Mostellaria pro eodem dixit cum fundamento :

Non videor mihi

Sarcire posse aedes meas quin totae perpetuo ruant,

Quin cum fundamento perierint, nec quisquam esse auxilio queat.

Quod nos dicimus radicitus sive a stirpe Graeci dicunt ἐκπρεμνίζειν, quasi dicas extirpare. Quo verbo usus est Cicero libello De Fato : Extirpari autem et funditus tolli, ut is ipse et caetera. Idem Pro Sexto Roscio Amerino : Et ex eo Titus Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit, sed hunc funditus evertit. Idem In Verrem libro quarto : Nam me dies, vox, latera deficient, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui sese istius opera funditus extinctos esse arbitrantur. Rursus in eundem libro quinto : Labefactarat enim vehementer aratores jam superior annus, proximus vero funditus everterat. Idem Pro domo sua ad pontifices : Et funditus everteres civitatem. In eadem : Ut ejus qui perniciosa reipublicae consilia coepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Item in epistola ad Q. fratrem prima : Sin autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur. Rursus ad eundem : Rempublicam funditus amisimus. Item in eadem : Videsne me non radicitus evellere omneis actiones tuas ? Multum accedet gratiae, si ad animum deflectatur, veluti si quis dicat ambitionem, avaritiam ac libidinem funditus ac radicitus ex animo revellendam.

Index Adagiorum