I. 2. Corycaeus auscultavit. xliv

Κωρυκαῖος ἠκροάζετο, id est Corycaeus auscultavit. Ubi quis id quod agit conatus dissimulare tamen a curiosis deprehenditur. Unde natum sit adagium, ex auctoribus asscribam. Corycus mons est Pamphyliae praecelsus ac portuosus atque ob id piratarum insidiis opportunus, quos ab eo monte Corycaeos vocabant. Hi novam insidiandi rationem excogitarant. Siquidem dispersi per portus Coryci montis miscebant sese negotiatoribus, ut quisque forte appulerat, subauscultantes et quid rerum portarent et quo navigare destinassent denique quo tempore decrevissent solvere. Quae simulatque cognoverant, renuntiabant piratis, cum quibus societatem maritimorum latrociniorum exercebant. Atque ita per occasionem simul adorti navigantes spoliabant. Quae res ubi mercatoribus esset comperta, pleraque occultabant ac dissimulabant insidiarum metu. Sed cum ne sic quidem laterent subodorantibus omnia Corycaeis res in proverbium abiit : Τούτου Κωρυκαῖος ἠκροάζετο, id est Hunc Corycaeus auscultavit. De re vehementer dissimulata, deprehensa tamen. Suidas ait Corycon Pamphyliae promontorium esse, cui subjecta sit urbs Atalea. Ejus urbis cives, ne vexarentur ipsi a praedonibus, qui sese in promontorii arcem receptabant, per alios portus dissipati subauscultabant, quinam appulissent et quo tenderent, eaque praedonibus renuntiabant. Idem ex Ephoro refert Corycaeos convenas quospiam fuisse, qui condiderint oppidulum in Lydia sub cacumine Coryci in mare prospectantis, finitimos Myonesso. Hos solitos sese negotiatoribus in portum appellentibus admiscere, quasi negotiatores essent et ipsi mercium aliquid empturi, deinde quae cognovissent Myonessiis renuntiabant. Myonessii navigantes adoriebantur praedam ablatam aut precia, quibus sese negotiatores redimebant, quae Graeci λύτρα vocant, cum Corycaeis partientes. At Stephanus tradit Corycum montem esse altissimum, finitimum Teo Ioniae oppido, cui subjectus sit ejusdem nominis portus. Quo loco meminit et de piratarum insidiis et proverbio. De Lydiae Coryco sentit et Strabo, cujus verba subscribam ex libro XIV : Πρὶν δὲ ἐλθεῖν ἐπὶ τὰς Ἐρυθράς, πρῶτον μὲν Ἔραι πολίχνιόν ἐστι Τήιον· εἶτα Κώρυκος, ὄρος ὑψηλόν, καὶ λιμὴν ὑπ᾿ αὐτῷ Κασύστης καὶ ἄλλος Ἐρυθραὶ λιμὴν καλούμενος καὶ ἐφεξῆς πλείους ἕτεροι. Φασὶ δὲ τὸν παράπλουν τοῦ Κωρύκου πάντα λῃστήρια ὑπάρξαι τῶν Κωρυκαίων καλουμένων, εὑραμένων τρόπον καινὸν τῆς ἐπιβουλῆς τῶν πλοιζομένων· κατεσπαρμένους γὰρ ἐν τοῖς λιμέσι τοῖς κατορμιζομένοις ἐμπόροις προσφοιτᾶν καὶ ὠτακουστεῖν, τί φέροιεν καὶ τοῦ πλέοιεν. Εἶτα συνελθόντας ἀναχθεῖσι τοῖς ἀνθρώποις ἐπιτίθεσθαι καὶ καθαρπάζειν· ἀφ᾿ οὗ δὴ πάντα τὸν πολυπράγμονα καὶ κατακούειν ἐπιχειροῦντα τῶν λάθρα καὶ ἐν ἀπορρήτῳ διαλεγομένων Κωρυκαῖον καλοῦμεν, καὶ ἐν παροιμίᾳ φαμέν· Τοῦ δ᾿ ἄρ᾿ ὁ Κωρυκαῖος ἠκροάζετο, ὅταν δοκῇ τις πράττειν δι᾿ ἀπορρήτων ἢ λαλεῖν, μὴ λανθάνῃ δὲ δία τοὺς κατασκοπούντας καὶ φιλοπευστοῦντας τὰ μὴ προσήκοντα, id est Priusquam perveniatur Erythras, primum occurrit oppidulum Erae Teium, deinde Corycus mons excelsus atque huic subjectus portus Casystas, mox alius portus dictus Erythrae, dein alii complures. Narrant autem Corycum praternavigantibus omnia plena latrociniis esse quorundam, quos Corycaeos appellant. Hi novum insidiarum genus commenti fuerant in navigantes. Siquidem dispersi per portus negotiatores, qui forte appulerant, adibant subauscultabantque quid rerum ferrent, quo navigarent ; deinde illos in altum reversos collecti adoriebantur ac spoliabant. Unde factum est, ut quemvis curiosum, avidum auscultandi quae clanculum et in occulto dicuntur, Corycaeum vocemus proverbioque dicamus : hunc Corycaeus auscultabit, quoties aliquis sibi visus est egisse dixisseve clam, cum tamen non latuerit propter eos, qui subauscultant ac sciscitari student, quae non oportet. Hactenus Strabo. In cujus verbis non videtur abesse depravatio : una tolletur, si pro λῃστήρια legas λῃστῶν, altera si legas τῶν λάθρα καὶ ἐν ἀπορρήτῳ πραττομένων καὶ διαλεγομένων; sic enim legisse videtur interpres. Itaque cum duae sint civitates ejusdem nominis, ad utramque referunt proverbium auctores. Stephanus ostendit et in Cilicia civitatem Corycum esse, quae portu saloque cingitur, ut ait Pomponius Mela, angusto tergore continenti adnexa, cui vicina specus illa multorum literis nobilitata. Jam Cilices piratas fuisse accepimus. Hanc eandem arbitror esse cum ea, quam in Pamphylia ponunt Zenodotus et Suidas, quod Pamphylia Ciliciae sit contigua atque olim bona Ciliciae pars imputabatur in Pamphyliam. Idem Stephanus indicat et insulam fuisse ejus nominis. Rursus Cretae promontorium esse Coryciam et ejusdem nominis portum Aethiopiae. Corycaeus daemon Inducunt et comici deum quempiam Corycaeum exaudientem atque auscultantem quae gerantur, sicuti Menander in Enchiridio, Dexippus in Thesauro apud Suidam, quod tribus verbis attigit et Hesychius indicans corycum Graecis sonare vas coriaceum aut navim aut lanceam. Vsurpat hoc adagium M. Tullius libro ad Atticum decimo, epistola ultima : Itaque posthac non scribam ad te, quid facturus sim, sed quid fecerim. Omneis Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.

Index Adagiorum