II. 6. Ἄμουσοι. xviii

Inelegantes et indoctos Graeci vocant ἀμούσους, hoc est a Musis alienos. Antiquitus enim nihil eruditum habebatur sine musica. Unde apud comicos qui literas se didicisse negant, aiunt se non didicisse musicam. Quintilianus libro primo, capite de musicae laudibus : Denique, inquit, in proverbium usque Graecorum celebratum est indoctos a Musis atque a Gratiis abesse. Plato libro De republica octavo ὑποαμουσότερον dixit improbiorem et rusticius inverecundum. Et Aristoteles libro Rhetoricorum secundo : Ὥσπερ οἱ ποιηταί φασιν τοὺς ἀπαιδεύτους παρ᾿ ὄχλῳ μουσικώτερον λέγειν, id est Quemadmodum aiunt poetae indoctos apud multitudinem elegantius dicere. Hominem insigniter elegantem μουσικώτατον dicimus, denique quicquid est moderatum compositumque ἔμμουσον dicunt Graeci. Et Athenaeus ἀμουσολογίας appellat ineruditas parumque tempestivas fabulas. Aeschines adversus Timarchum : Καὶ γὰρ πρὸς τοῖς ἄλλοις κακοῖς ἄμουσός τις οὗτος καὶ ἀπαίδευτος ἄνθρωπός ἐστιν, id est Nam et praeter alia mala alienus a Musis et ineruditus est homo. Aristophanes in Equitibus :

Ἀλλ᾿, ὦγάθ᾿, οὐδὲ μουσικὴν ἐπίσταμαι,

id est

Immo nec ipsam musicam novi, o bone.

Homines ab humanitate politioribusque literis alienos jubebant Gratiis et Musis sacrificare, quemadmodum Plato Xenocratem subinde monere solitus est, ut Gratiis litaret. Apud Athenaeum libro IV quidam Cynico inhumanitatem exprobrans ait : Οὐχ ὥσπερ σύ, Κυνικέ, ὁ μηδέποτε ταῖς Χάρισιν, ἀλλ᾿ οὐδὲ ταῖς Μούσαις θύσας, id est Non quemadmodum tu, Cynice, qui nunquam Gratiis ac ne Musis quidem sacrificaris. Apud eundem libro XIII citatur ex parodo quopiam :

Οὓς ἐδίδαξαν ἀριστερὰ γράμματα Μοῦσαι,

id est

Litterulas Musae quos edocuere sinistras.

Videtur in perverse doctum aut maledicum congruere, siquidem ibidem Ephippus in quendam dixit :

Ἐπαρίστερος ἐπὶ στόματι τὴν γλῶτταν φορεῖς,

id est

Sinister linguam in ore gestas,

nisi forte legendum censes ἐπ᾿ ἀριστερά, id est in laevam partem. Qui cuncta interpretatur in laevam partem omissis bonis, in laeva parte gestat linguam. Unde et sinistras suspiciones et sinistras interpretationes dicimus. Celebratur et philosophi cujusdam dictum, ipsum philosophiae praecepta tradere dextra, auditores autem accipere sinistra. Plutarchus in vita Romuli, quem vult intelligi nec indoctum nec inhumanum, dicit nec Musis carere nec Gratiis : Σέξτιος δὲ Σύλλας ὁ Καρχηδόνιος, οὔτε Μουσῶν οὔτε Χαρίτων ἐπιδεὴς ἀνήρ, id est Sextius Sylla Carthaginensis, neque Musarum neque Gratiarum expers.

Index Adagiorum