I. 8. Ipsa dies quandoque parens, quandoque noverca. lxiv

Versus est Hesiodi in libro de observatione dierum auspicatorum atque inauspicatorum, qui deinde in proverbium abiit longo hominum aevo probatus, ut apud Gellium refert Phavorinus philosophus ; is est hujusmodi :

Ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ,

id est

Ipsa dies quandoque parens, quandoque noverca est.

Eo versu significatum est non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male. Inde translatum quod matres bene volunt liberis, novercae oderunt privignos. Proinde Plinius dubitare se dicit, utrum natura saepius noverca sit an mater, ut quae tot venena, tot item remedia progignat.

Index Adagiorum