II. 5. Ne e quovis ligno Mercurius fiat. xlvii

Οὐκ ἐκ παντὸς ξύλου Ἑρμῆς ἂν γένοιτο, id est Non e quovis ligno Mercurius fingi posset, id est Non omnium ingenia sunt accommodata disciplinis. Quidam enim, ut ait Fabius, rus ablegandi sunt. Sumpta est allegoria a fabris, qui materiam deligunt, quandoquidem ad alias res alias materias convenire copiose demonstrat Theophrastus libro De plantis quinto, item Plinius libro decimo sexto. Quidam superstitiosius exquirunt materiam, unde numen exculpant. Et quanquam Priapus ille deus facilis et crassus haud gravatur ficulnus esse, non tamen idem liceat in Mercurio, deo tam ingenioso totque praedito artibus. Tametsi mihi magis arridet, ut ad magicum Mercurii simulachrum referatur, quem non ex quavis materia, sed certo ligno scalpebant, alioqui non futurum idoneum ad magicae artis usum. Unde id quoque inter reliqua magici criminis argumenta objectum fuerat Apuleio, quod Mercurii sigillum scalpendum curasset ligno buxi, quemadmodum ostendit ipse Apologia magiae prima. Fortassis buxus ad id potissimum deligebatur, vel quod hominis pallorem prae se ferat, vel quod materies sit omnium maxime aeterna. Nam et adversus ignem quoque ferri rigorem obtinet auctore Plinio. Apuleius in Apologia magiae prima proverbium refert ad auctorem Pythagoram : Non enim, inquit, ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exscalpi. Finitimum est huic, quod est apud Athenaeum lib. quinto, incertum autem, utrum Democharis, an Cratetis dictum : Ἐκ θύμβρας οὐδεὶς ἂν δύναιτο κατασκευάσαι λόγχην οὐδὲ ἐκ Σωκράτους στρατιώτην ἄμεμπτον, id est Ex thymbra nemo queat conficere lanceam neque e Socrate probum militem. Est autem thymbra oleris genus aut fruticis non dissimile thymo aut satureiae, cujus meminit Plinius lib. XIX, cap. VIII, condimentis aptum. Unde et θυμβροφάγοι dicuntur Graecis, qui acribus delectantur, quod dicetur et in eos, quibus res sunt asperae. Rursus Athenaeus in eodem libro : Ἀλλ᾿ οὔτε ἐκ θύμβρας, ἔφη Δημοχάρης, λόγχη, οὔτε ἐκ τοιούτων λόγων ἀνὴρ ἀγαθὸς γίνεται, id est Sed neque e thymbra, quemadmodum inquit Demochares, lancea, neque ex hujusmodi sermonibus vir bonus fit.

Index Adagiorum