I. 10. Stultus, qui patre caeso liberis pepercit. liii

Superiori protinus illud subtexuit et quidem proverbii nomine,

καὶ τοὺς υἱοὺς ἀναιρεῖν ὧν καὶ τοὺς πατέρας,

Νήπιος ὃς πατέρα κτείνας παῖδας καταλείποι,

id est

et qui suadeat occidere liberos, quorum patrem occideris — huic attestatur hoc proverbium -

Stultus, qui patre occiso liberos relinquat.

Refert idem postea inter sententias Fatuus, qui occiso patre liberis pepercit. Est autem versus proverbialis :

Νήπιος ὃς πατέρα κτείνας υἱοὺς ὑπολείπει,

id est

Est fatuus, qui patre perempto pignora linquit.

Usus est Herodotus in Clione : Ὁμοίως γάρ μοι νῦν φαίνομαι πεποιηκέναι, ὡς εἴ τις πατέρα ἀποκτείνας τῶν παίδων αὐτοῦ φείσαιτο, id est Nam mihi nunc perinde fecisse videor ac si quis occiso patre liberis illius parcat. Hoc adagium usurpasse scribitur Philippus Macedo, cum liberos etiam e medio tolleret, quorum parentes occiderat. Aut enim oportebat primum a parentibus occidendis abstinere, aut filios item submovere paternae necis ultores aliquando futuros. Fertur vox memorabilis militum, qui Maximinum imperatorem trucidarunt una cum filio, ex pessimo genere ne catulum quidem esse relinquendum. Huc pertinet Homericum illud ex Odysseae Γ :

Ὡς ἀγαθὸν καὶ παῖδα καταφθιμένοιο λιπέσθαι

Ἀνδρός,

id est

Ut bene habet caeso prolem superesse parenti.

Erit usus adagio, quoties admonebimus aut non esse provocandos homines aut ita conficiendos, ne in posterum reliquiae nos exerceant.

Index Adagiorum