I. 6. Nostris ipsorum alis capimur. lii

Τοῖς αὑτῶν πτεροῖς ἁλισκόμεθα, id est Nostris ipsorum pennis capimur. Aristophanes in Avibus :

Ταυτὶ μὲν ᾐκάσμεσθα κατὰ τὸν Αἰσχύλον·

Τάδ᾿ οὐχ ὑπ᾿ ἄλλων, ἀλλὰ τοῖς αὑτῶν πτεροῖς,

id est

Atque hic quidem conjecimus, juxta Aeschylum ;

Haec non ab aliis, immo pennis propriis.

Aeschylus autem, ut admonet interpres, in fabula, cui titulus Myrmidones, hoc proverbium appellat Λιβυστικόν, quod ex apologo Libyco ductum sit. Fertur autem apologus hujusmodi, aquilam ictam sagitta, cum inspexisset jaculum ad imaginem pennarum effictum, imitatumque dixisse :

Τάδ᾿ οὐχ ὑπ᾿ ἄλλων, ἀλλὰ τοῖς πτεροῖς

Ἁλισκόμεθα,

id est

Haec non ab aliis, immo pennis propriis

Capimur.

Usus est hoc Athenaeus libro undecimo : Καὶ ταῦτα οὐχ ὑπ᾿ ἄλλων, ἀλλὰ τοῖς σαυτοῦ πτεροῖς κατὰ τὸν θαυμάσιον Αἰσχύλον ἁλίσκῃ, id est Idque non ab aliis, sed tuis ipsius alis caperis, ut egregius ille dixit Aeschylus. Convenit in eos, qui ipsi praebent occasionem sui mali, ut Chremes Terentianus ἐν Ἑαυτὸν τιμωρουμένῳ cum servum hortatur, ut technam aliquam in Menedemum intendat, a quo mox ipse deluditur dolis.

Index Adagiorum