III. 7. Timidus Plutus. ii

Δειλὸς ὁ πλοῦτος, id est Timidus Plutus. Hujusmodi enim et Aristophanes inducit Plutum atque hunc imitatus Lucianus in Timone, omnia formidantem nullique fidentem. Neque vero dissimilem animi habitum opes adferunt divitibus, cum contra paupertas secura in utramque dormiat aurem. Aristophanes vulgo jactatam indicat opulentiae timiditatem, cum ait : Ἀλλὰ λέγουσι πάντες, ὡς / Δειλότατόν ἐσθ᾿ ὁ πλοῦτος, id est Quin id omneis dictitant, / Timidissimum quiddam esse divitias. Interpres admonet comicum allusisse ad illud Euripidis :

Δειλόν θ᾿ ὁ πλοῦτος καὶ φιλόψυχον κακόν,

id est

Res cupida vitae sunt opes, pavidum malum.

Id ideo dictum est, quod divitibus multi tendunt insidias : nempe latrones, heredipetae, principes, sycophantae, nonnunquam et uxor et liberi. Quam ob causam addidit Euripides φιλόψυχον κακόν, vel quod ob divitias magis illis libeat vivere quam his, qui tenui sunt fortuna, vel quod ob eas saepenumero de vita solliciti sunt. Id eleganter explicans Juvenalis :

Pauca licet, inquit, portes argenti vascula puri

Nocte iter ingressus, gladium contumque timebis

Et motae ad lunam trepidabis arundinis umbram.

Cantabit vacuus coram latrone viator.

In summa, in omni negotio formidolosior est dives quam pauper. Cautius munit aedes furum metu. Metuit tempestates propter frumenta, quae habet in agris, propter merces, quas habet in mari. Metuit amicos, ne quid rogantibus donare cogatur. Metuit inimicos, ne quid noceant. Timidius conviciatur metu multae. Omnia circumspectius et facit et dicit metu calumniae, quae potissimum divitibus strui solet, quippe quibus est quod auferri possit. Si bellum immineat, dives in primis discruciatur. Denique nec superstitione vacat, ne quod numen parum amicum damnum immittat.

Index Adagiorum