[p. 235]

Satyra 6.

Hoc erat in uotis : modus agri non ita magnus

Hortus ubi, & tecto uicinus iugis aquae fons,

Et paulum siluae super his foret. auctius, atque

Dii melius fecere. bene est. nihil amplius oro

5 Maia nate : nisi, ut propria haec mihi munera faxis :

[p. 236]

Si neque maiorem feci ratione mala rem :

Nec sum facturus uitio, culpaue minorem.

Si ueneror stultus nihil horum : o si angulus ille

Proximus accedat : qui nunc denormat agellum :

10 O si urnam argenti fors qua mihi monstret : ut illi,

Thesauro inuento qui mercenarius agrum

Illum ipsum mercatus arauit diues amico

Hercule : si, quod adest, gratum iuuat : hac prece te oro

Pingue pecus domino facias, & cetera, praeter

15 Ingenium : utque soles, custos mihi maximus adsis.

Ergo ubi me in monteis, & in arcem ex urbe remoui :

Quid prius illustrem satyris, Musaque pedestri ?

Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,

Autumnusque grauis, Libitina quaestus acerbae.

20 Matutine pater, seu Iane libentius audis,

Vnde homines operum primos, uitaeque labores

Instituunt (sic diis placitum) tu carminis esto

Principium. Romae sponsorem me rapis : eia,

Ne prior officio quisquam respondeat, urge :

25 Siue Aquilo radit terras : seu bruma niualem

Interiore diem gyro trahit : ire necesse est.

Post modo, quod mi obsit clare, certumque locuto,

Luctandum in turba, facienda iniuria tardis.

Quid uis insane ? & quas res agis ? improbus urget

30 Iratis precibus. tu pulses omne, quod obstat,

Ad Maecenatem memori si mente recurras.

Hoc iuuat : & melli est : non mentiar. at simul atras

Ventum est Esquilias : aliena negocia centum

Per caput, & circa saliunt latus. ante secundam

35 Roscius orabat, sibi adesses ad puteal cras.

De re communi scribae magna, atque noua te

[p. 237]

Orabant hodie meminisses Quincte reuerti.

Imprimat his, cura, Maecenas signa tabellis.

Dixeris, experiar ? si uis, potes, addit : & instat.

40 Septimus octauo propior iam fugerit annus,

Ex quo Maecenas me coepit habere suorum

In numero : duntaxat ad hoc, quem tollere rheda

Vellet iter faciens : & cui concredere nugas

Hoc genus. hora quota est ? Thrax est Gallina Syro par :

45 Matutina parum cauros iam frigora mordent :

Et, quae rimosa bene deponuntur in aure.

Per totum hoc tempus subiectior in diem, & horam

Inuidiae : noster ludos spectauerat una :

Luserat in campo, fortunae filius, omnes.

50 Frigidus a rostris manat per compita rumor ?

Quicunque obuius est, me consulit : o bone(nam te

Scire, deos quoniam propius contingis, oportet)

Num quid de Dacis audisti ? nil equidem. ut tu

Semper eris derisor. at omneis dii exagitent me :

55 Si quicquam. quid ? militibus promissa, Triquetra,

Praedia Caesar, an est Itala tellure daturus ?

Iurantem me scire nihil, mirantur, ut unum

Scilicet egregii mortalem, altique silenti.

Perditur haec inter misero lux, non sine uotis.

60 O rus, quando ego te aspiciam ? quandoque licebit

Nunc ueterum libris, nunc somno, & inertibus horis

Ducere sollicitae iucunda obliuia uitae ?

O, quando faba Pythagorae cognata, simulque

Vncta satis pingui ponentur oluscula lardo ?

65 O noctes, coenoeque deum : quibus ipse, meique

Ante Larem proprium uescor : uernasque procaces

Pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,

[p. 238]

Siccat inaequaleis calices conuiua, solutus

Legibus insanis : seu quis capit acria fortis

70 Pocula : seu modicis uuescit laetius. Ergo

Sermo oritur non de uillis, domibusue alienis :

Nec male, necne Lepos saltet : sed, quod magis ad nos

Pertinet, & nescire malum est, agitamus : utrumne

Diuitiis homines, an sint uirtute beati :

75 Quidue ad amicitias, ussus, rectumne trahat nos :

Et quae sit natura boni : summumque quid eius.

Ceruius haec inter uicinus garrit anileis

Ex re fabellas : nam siquis laudat Arelli

Sollicitas ignarus opes, sic incipit. olim

80 Rusticus urbanum murem mus paupere fertur

Accepisse cauo, ueterem uetus hospes amicum,

Asper, & attentus quaesitis : ut tamen arctum

Solueret hospitiis animum : quid multa ? neque illi

Sepositi ciceris, nec longae inuidit auenae :

85 Aridum & ore ferens acinum, semesaque lardi

Frusta dedit, cupiens uaria fastidia coena

Vincere, tangentis male singula dente superbo :

Cum pater ipse domus palea porrectus in horna

Esset ador, loliumque, dapis meliora relinquens.

90 Tandem urbanus ad hunc, qui te iuuat, inquit, amice,

Praerupti memoris patientem uiuere dorso ?

Vin’tu homines, urbemque feris praeponere siluis ?

Carpe uiam (mihi crede) comes : terrestria quando

Mortaleis animas uiuunt sortita : neque ulla est

95 Aut magno, aut paruo lethi fuga. quo, bone, circa,

Dum licet, in rebus iucundis uiue beatus :

Viue memor, quam sis aeui breuis. haec ubi dicta

Agrestem pepulere : domo leuis exilit. inde

[p. 239]

Ambo propositum peragunt iter, urbis auentes

100 Maenia nocturni subrepere. iamque tenebat

Nox medium caeli spatium : cum ponit uterque

In locuplete domo uestigia : rubro ubi cocco

Tincta super lectos canderet uestis eburnos :

Multaque de magna superessent fercula coena :

105 Quae procul extructis inerant hesterna canistris.

Ergo, ubi purpurea porrectum in ueste locauit

Agrestem : ueluti succinctus cursitat hospes :

Continuatque dapes : nec non uernaliter ipsis

Fungitur officiis, praelambens omne, quod affert.

110 Ille cubans gaudet mutata sorte : bonisque

Rebus agit laetum conuiuam, cum subito ingens

Valuarum strepitus lectis excussit utrunque.

Currere per totum pauidi conclaue : magisque

Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis

115 Personuit canibus. tum rusticus, haud mihi uita

Est opus hac, ait : & ualeat. me silua, cauusque

Tutus ab insidiis tenui solabitur eruo.

COMMENTARII.

[1] Hoc erat in uotis] hoc erat in optatis : hoc optabam.

[1] modus agri] agrum optabam breuibus, & paucis decempedis mensum : agrum non admodum latum. modus in agro significat longitudinem ac latitudinem descriptam, ac dimensam. extat titulus in pandectis iuris ciuilis. Si mensor falsum modum dixerit. [Dig., XI, 6] M. Tullius in orat. pro Flacco. uoluisti magnum agri modum censeri. [Flacc., 32] Coelius lib. 8. epist. de signis, & tabulis, de agri modo, de are alieno acerrime agere.

[2] iugis aquae fons] fons aquae perennis. sic M. Tullius dixit aquam de iugi puteo haustam.

[3] super his] ἐπὶ τούτοις. ad haec, uel praeter haec.

[3] auctius] amplius, benignius, cumulatius.

[5] Maia nate] Mercuri. Mercurium appellat, quia creditur amplificationem rei familiaris, & lucra adiuuare, & fortunare. uide annot. ad saty. 3. [Ad Serm., II, 3, 25] huius libri.

[p. 240]

[66] propria] fixa, stabilia, perpetua. uide annot. ad illum locum si proprium est, quod quis libra, &c. epist. ii. lib. 2. [Epist., II, 2, 158]

[6] si neque maiorem, &c.] sic precatur Horatius. Si neque rem meam auxi per cuiusquam iniuriam, aut per dedecus, ac turpitudinem, neque sum imminuturus nequitia, & luxuria : si non opto iis, quae habeo, plura, aut maiora, neque agrum uicinum concupisco, neque thesaurum inuenire aueo : si denique iis, quae mihi suppetunt, contentus uiuo : te oro, ut, &c. solebant autem preces cum conditione concipi a ueteribus. sic Thetis apud Homerum lib. α Iliad. Ζεῦ πάτερ, εἴποτε δή σε μετ’ ἀθανάτοισιν ὄνησα Ἢ ἔπει ἢ ἔργῳ, τὸ δέ μοι κρήηνον ἐέλδωρ. [Il., Ι, 503] sic Horatius Od. xviii. lib. 3. Faune Nympharum fugientum amator Per meos fines, & apr. &c. Si tener pleno, [Carm., III, 18, 1] &c.

[6] ratione mala] turpitudine aliqua, iniuria, ut lenocinio, impudicitia, caede, & similibus. Pindarus Εἴδ. η. Νεμ. ait diuitias honestis rationibus, & cum Diis uolentibus partas, stabiliores esse. sic Pindarus σὺν θεῷ γάρ τοι φυτευθεὶς ὄλβος ἀνθρώποισι παρμονώτερος. [Nem., 8, 17].

[8] Si ueneror stultus nihil horum] id est, si huiusmodi uota, quae statim sequuntur non facio : si talia non opto. supra ad illum locum Et uenerata Ceres, &c. saty. ii [Serm., II, 2, 124] huius libri, ostendimus uenerari interdum idem ualere, quod precari, & uota facere. precari autem Graeci εὔχεσθαι dicunt : quod non solum a diis aliquid precibus expetere significat, αἰτεῖν τοὺς θεούς ut loquitur Plato in Eutyphrone [Euthyphr., 14c] : sed etiam optare, itaque, quae Latini optata, Graeci εὐχὰς quoque nominant, ut sciunt Graece docti. sic igitur hunc locum explicandum censeo, si nihil horum opto, seu si quis malit, si nihil horum a Diis precor, non ut Erasmus, qui legendum putat, uenor. ueneror stultus autem, sic dictum, ut illa, parce malignus Od. xxviii lib. 1 , & non te negliget horridus [Carm., I, 28, 23 ] Od. xxi lib. 3. [Carm., III, 21, 9] & similia, quae collegimus, ad Od. viii. lib. 3. [Ad Carm., III, 8, 25] Existimabant autem ueteres illi, diuitias, & cetera bona fortunae a diis immortalibus donari, & ab iisdem incommoda, damna, & egestatem hominibus importari, quod & Theognis approbat. Οὐδείς, Κύρν’, ἄτης καὶ κέρδεος αἴτιος αὐτὸς, Ἀλλὰ θεοὶ τούτων δώτορες ἀμφοτέρων [Eleg., 133] Itaque quemadmodum bona a Diis uotis, ominibusque expetebant, ita mala & aduersam fortunam deprecabantur.

[8] O si angulus ille, &c.] talia sunt auarorum uota, atque optata. o si optantis, & precantis est. Virgilius Aen. lib. 8. o, mihi praeteritos referat si Iupiter annos. [Aen., VIII, 560] & si. ut Aen. vi. & sic forte precatur, si nunc se nobis ille aureus arbore ramus Ostendat nemore in tanto. [Aen., VI, 186] ut apud Graecos. εἰ. Εἰ γένοιτο utinam accidat. utinam mihi contingat. & ita Euripides Oreste. Εἰ γὰρ γένοιτο, Φωκέων δ’ ἔλθοι πόλιν [Or., 1209] Et ο. Idem Virgilius lib. 5. nec uincere certo (Quanquam [Aen., V, 194] o.

[9] Denormat agellum] Denormat legunt Porphyrio & Acro , & ita reperi scriptum in omnibus fere codicibus calamo exaratis, eamque scripturam, praesertim a uiris doctis comprobatam secutus sum. denormare autem idem ualet, quod denormem, & inaequalem, & normae expertem efficere. huc pertinet, quod scribit Aristoteles lib. 1. de arte dicendi, ea quae nobis desunt, etiam si parua sint, nobis esse bona, & optabilia, καὶ ὧν ἐλλείπειν οἴονται, καὶ ἂν μικρὰ ᾖ, αἱρετά. [Rhet., I, 6, 28]

[p. 241]

[1] fors] fortuna. ut supra annot. ad saty. i. lib. 1. [Ad Serm., I, 1, 2]

[10] qua] aliqua uia, aliqua ratione, aut aliqua parte potius.

[12] amico Hercule] aequo, & propitio Hercule. Persius dextro Hercule. [Sat., 2, 11] beneficio Herculis diues factus. nam & Hercules eorum rem familiarem fortunare, atque augere credebatur, qui bonorum suorum decimas ad eum detulissent.

[13] si, quod adest, gratum iuuat] id est, si, quod mihi suppetit, gratum, & iucundum est : si eo, quod adest, delector & contentus sum. nomen gratum coniungendum est cum uerbo iuuat, hoc modo, gratum iuuat, id est, cum sit gratum, iuuat. Κεχαρισμένον ἢ ἀγαπητὸν ὂν τέρπει [Paed., I, 5, 21] . gratum est enim id, in quo acquiescimus, quo contenti sumus.

[13] hac prece te oro] sic loquitur epist. ad Vinnium Asellam lib. 1. oratus multa prece nitere porro. [Epist., I, 13, 18]

[14] praeter Ingenium] nam ingenium pingue, id est, hebes, neque laudabile, neque optabile est.

[15] utque soles] nam poetae omnes sub Mercurii tutela sunt. quos sup. Od. xvii. lib. 2. uiros Mercuriales [Carm., II, 17, 29m] appellat.

[16] & in arcem] in locum editum, qui mihi arcis loco esse possit.

[17] pedestri] Musam pedestrem, uersus, quibus utitur in satyris, & in plerisque epistolis appellat, quia solutae orationi sunt simillimi. supra epist. ad Augustum in extremo nec sermones ego mallem Repentes per humum, quam res componere gestas. [Epist., II, 1, 250] & Ode xii. libr. 2. historias pedestres appellat, quae sunt oratione soluta conscriptae. tuque pedestribus Dices historiis praelia Caesaris, Maecenas, melius. [Carm., II, 12, 9]

[18] mala me ambitio] mala epithetum est perpetuum : uel distinguit ambitionem honestam, & laudabilem, a turpi & uituperanda. uide Aristoteles lib. 4. de moribus ad Nicomach. ubi de ambitione disputat, quam φιλοτιμίαν nominant Graeci.

[18] nec plumbeus Auster] insalubris, pestilens, quo corpora ingrauescunt. M. Tullius per translationem sermonis plumbeos appellat, tardos & hebetes. lib. 1. Tuscul. nisi plane plumbei sumus in philosophicis. [Tusc., I, 29] uel refer ad colorem oris, & corporis, quae efficiuntur pallida Austri flatu. supra Ode xiiii. lib. 2. Frustra per autumnos nocentem Corporibus metuemus Austrum. [Carm., II, 14, 15] Aristoteles problem. lib. 2. τμήμ. κς. quaerit cur Auster sit δυσώδης [Probl., 26, 942a] id est, foetidi, & tetri odoris : & respondet fortasse eo fieri, quod humida, & calida corpora efficiat, haec enim maxime putrescunt. significat autem Horatius se continentia, & frugalitate consequi, ut a tempore anni minus salubri, non offendatur sua ualetudo. Nam & Socratem ferunt ita continentem in uictu, cultuque fuisse, ut saepe Athenis orta pestilentia, multisque ui morbi absumtis, solus intactus, & integer a peste fuerit.

[19] Libitinae quaestus acerbae] quia Austro flante complures in morbum incidunt, atque intereunt. Libitina Dea funerum, a qua dicti Libitinarii, qui in funeribus procurandis sunt occupati. Plautus senes decrepitos libitinarios appellat in Bacchid. Blandulae, facetae, pulchrae. incuruos, libitinarios, ueterrumos senes illorum traberent patres.. [Argumentum ad Bacchilides, 84] Ode xxx. lib. 3. magnaque pars mei Vitabit [p. 242] libitinam. [Carm., III, 30, 6] Dionysius Halicarnasseus lib. 4. scribit Venerem nescio quam a Romanis appellatam esse Libitinam.

[20] audis] appellaris, ut epist. ad Maecenatem ii. lib. 1. rexque paterque Audisti coram. [Epist., I, 7, 37]

[20] Matutine] a Iano diei, & anni principium ducitur. de quo uide Macrobium lib. 1. Saturn. Incipit hic narrare suas totius diei actiones a tempore matutino, ad uesperam.

[21] Vnde] a quo, ut sup. saty. iii. unde ego mira Descripsi docilis praecerta haec. [Serm., II, 3, 33] ibid. Vnde uxor media surgat de nocte uocata.

[23] sponsorem] sponsorem iurisconsulti recentiores Paullus, Vlpianus, & ceteri fideiussorem appelant. infra epist. ii. lib. 2. Hic sponsum uocat. [Epist., II, 2, 67]

[23] rapis] uerbum rapis significat necessitatem, non illam quidem ui impositam : sed ab officio natam, quae plurimum ualet apud uiros bonos. rapis igitur, id est, cogis me ex officii ratione. spondere autem pro altero, graue onus esse, declarat prouerbium Graecum ἐγγύα, παρὰ δ’ ἄτα. id est, sponde : at propinquum est damnum [ Erasmus Ad. Prol. 3 ]

[24] eia, Ne prior officio] horum uerborum haec mihi uidetur esse sententia. eia (inquit Horatius) Matutine urge, atque impelle me acriter ad hoc officium spondendi alicui amico praestandum, ne quis me officiosior existat, atque hanc mihi laudem praeripiat. nonnulli libri habent, urges : eamque scripturam ego magnopere probo : cuius haec erit sententia : tu Matutine me sic hortando urges. eia Horati noli committere, ut quisquam officio satisfaciat prior, quam tu. potest & sic explicari, seruata uulgata, & communi scriptura, ut intelligamus Horatium seipsum hortari, eia : urge, quod agis, urge officium tuum, ne quis te sit officiosior.

[25] Siue Aquilo radit terras] siue flat Aquilo, &c. sed cur terras dicit ab Aquilone radi, cum hic uentus a superiore parte spiret, ut docet Aulus Gellius lib. 3. cap. xxx ? fortasse responderi potest, radendi uerbo usum esse Horatium non quod significet per extremas maris, aut terrae partes hunc uentum spirare, sed ut eius uim exprimat. sic de Euro dixit Od. xvi. epod. ut neque largis Aquosus Eurus arua radat imbribus. [Epod., 16, 54]

[26] Seu bruma niualem interiore] id est, siue dies totius anni sunt frigidissimi, ac breuissimi, niuibus denique infestissimi, &c. Interiore gyro, id est, breuiore circulo. nam compluribus ab uno communi puncto medio descriptis circulis, interiores, sunt breuiores, seu minores. neque tamen hoc ita accipiendum est, quasi dicamus solis circulum hieme, quam uere, aut aestate esse breuiorem : (quouis enim tempore anni aequalis est) sed quod minor sit supra finientem nostrum hieme, quam ceteris anni partibus, semicirculus : quo fit ut dies sint contractiores, noctesque longiores. Itaque haec uerba interiore gyro diem trahit, hanc uim habent, dies efficit contractiores, ac breuiores.

[27] Post modo, quod mi obsit, &c.] postea mihi id locuto, quod mihi damnum afferat, ita clare, & aperte, ut inficiari non possim, luctandum est in turba. Sed quid se locutum esse sentit Horatius, quod sibi obesse possit ? uel intellige uniuerse, & generatim de quouis sermone, cuius haec natura [p. 243] est, ut, maxime si multus sit, & cum multis, non possit non nocere ei, qui sit locutus : uel ad sponsionem refer, quae, ut paulo ante diximus, sponsori plerunque damnosa est. alii referunt ad defensionem clientis, quasi Horatius alicuius causam desenderit in iudicio, & defendendo clientem, aduersarium laeserit : alii ad conuicia, quae fieri solent in turba, dum alii tardius, alii celerius eunt : quarum explicationum posteriores duas non probo : duarum autem priorum mihi placet magis ea, quae ad sponsionem refertur.

[28] Luctandum in turba] id est, laborandum, & contendendum est in turba.

[28] facienda iniuria tardis] dum propero, non possum effugere, quin faciam iniuriam iis, qui antecedunt, tardius euntibus. fit enim, ut eos impellam & pulsem, quod illi moleste ferentes, mihi conuiciantur & maledicunt his uerbis, quid uis insane, &c.

[29] Quid uis insane ? & quas] uerba sunt (ut dixi) eius, qui ab Horatio properante impulsus, excandescit, per imitationem quandam expressa.

[29] improbus urget] improbe, & sine intermissione me insectatur uerbis contumeliosis, & precibus iratis, id est, execrationibus & diris precationibus. ἀραῖς ut sup. Od. v. epod. misit Thyesteas preces. [Epod., 5, 86]

[30] tu pulses omne, quod obstat, Ad Maecenatem] haec uerba, tu pulses omne, quod obstat, coniuncte legenda sunt, cum uersu proximo, Ad Maecenatem memori . &c. & hoc modo, mea quidem sententia explicanda. tu autem Horati (nam se ipsum affatur) non dubitaueris quicquid obstat eunti, pulsare, cum tibi fuerit ad Maecenatem reuertendum.

[32] Hoc iuuat, & melli est : non mentiar] uere loquar, ingenue fatebor, quod uerum est, hoc mihi magnae uoluptati est, iactari in turba, & pulsare, & pulsari, & male audire, cum ad Maecenatem redeo, aut recurro.

[32] melli est] est mihi instar mellis : est mihi dulcissimum, ac iucundissimum, ad Maecenatem reuerti, uel, cum ad Maecenatem reuertor, pulsari.

[1] atras] cur atras ? an propterea quod erat commune plebis sepulcretum ? At istuc fuerat olim. nunc autem in Esquiliis erant horti Maecenatis. itaque salubres appellat saty. viii. lib. 1. [Serm., I, 8, 14] an propter sexcentas occupationes, & curas, quibus distringebatur, & obruebatur, cum eo uenerat ? nam & alibi curas, atras nominauit.

[34] Per caput, & circa saliunt] negocia quamplurima me omni ex parte adoriuntur, & circumueniunt.

[34] ante secundam] alia μίμησις. per quam eius orationem imitatur, quem ad se miserat Roscius oratum, ut sibi adesset Horatius in sua causa aduocatus.

[35] sibi adesses] tu Horati sibi esses aduocatus. M. Tullius frumentar. Tota Metelli cohors hominum non ingratorum aderat Apronio. [Verr., II, 3, 65] aduocati autem ab actoribus, & patronis multum differebant. nam hi oratione reum defendebant, & causam agebant : illi muti ac taciti, & praesentia sua duntaxat, aut, si forte, testimonio causam rei subleuabant. M. Tullius in Cluentiana. Quis eum unquam non modo in patroni, sed in laudatoris, aut aduocati loco uiderat ? [Cluent., 40] aduocati illi apud Plautum in Poenulo, testium munere funguntur.

[p. 244]

[35] ad Puteal] Puteal locus erat puteali opertus, in quo erat tribunal Praetoris : uel (quod magis probo) aedificium aliquod, in quo ius dicebat praetor, a Scribonio Libone aedificatum, a puteo qui ibi erat, appellatum. epist. ad Maecenatem iii. lib. 1. forum, putealque Libonis Mandabo siccis. [Epist., I, 19, 8] Puteal enim proprie est tectum, quo puteus operitur. transfertur etiam ad alia. M. Tullius libro I. de diuinat. cotem autem illam, & nouatulam defossam in comitio, supraque impositum puteal accepimus. [Diuin., I, 17] Dionysius Halicarnasseus libr. 4. in extremo. Καλεῖται δὲ φρέαρ ὁ τόπος ὑπὸ τῶν Ῥωμαίων. [Ant. Rom., III, 71] Cum essem Romae, Clem. Teueninus nostras, id est, Gallus uir humanissimus & antiquitatis Rom. studiosissimus ac scientissimus, sexcentos mihi nummos aereos, totidemque, argenteos, & aliquot aureos ostendit, alios florente Repub. Romana, alios Repub. ab imperatoribus, ac tyrannis occupata, atque oppressa cusos : in his duos, quos hic exprimendos curaui, ut ex horum exemplorum inspectione, quid sit puteal, & quam ob rem puteal Libonis dixerit Horatius, lector intelligere queat.

Erat autem tribunal Libonis in foro Romano arcui Fabiano proximum, non longe a templo Iani.

[36] De re communi] alia μίμησις. Alius (inquit Horatius) a scribis missus nunciat mihi scribas orare, ut reuertar, propterea quod res magna, & noua, quae ad rem communem pertineat, acciderit. de re communi igitur, id est, ob rem communem. Putant autem nonnulli Horatium in numero scribarum fuisse, quorum munus erat, acta publica litteris mandare, & litteras publicas perscribere : iccirco uideri commune hoc loco positum esse καταχρηστικῶς pro publico. ut Ode xv lib. 2. priuatus illis census erat breuis : Commune magnum. [Carm., II, 15, 13] ut apud Graecos τὸ κοινόν. ego malim commune hoc loco proprie accipi, ut intelligamus rem communem scribarum. neque uero assentior iis, qui nouata, tae legunt uno nomine. nam nouata, tae neque usitatum est in tota lingua Latina, neque potest esse, cum huiusmodi nomina in ta, masculina, primae declinationis, Graeca sint : ut poeta, alipta, athleta, citharista, dynasta, sophista, & similia. At nouata a Graeco deduci non potest, sed a uerbo nouandi ortum haberet, quod analogia respuit.

[39] Dixeris, experiar] id est, si ego ei respondero, me experturum, possimne a Maecenate impetrare, addit me posse, & urget.

[40] Septimus octauo propior] parum abest, quin septimus annus praeterierit, posteaquam coepi esse in numero familiarium & amicorum Maecenatis. octauus propemodum annus agitur, ex quo, &c.

[p. 245]

[42] duntaxat ad hoc] significat se non eo arcessitum esse a Maecenate, atque in amicitiam receptum, ut ei esset usui in rebus magnis ac seriis : sed, ut cum eo nugaretur, ac iocaretur. sic Aristoteles lib. 8. de moribus ad Nicomach. ait opulentos & potentes uiros distinctis, ac diuisis amicis uti solere. alios enim esse, qui & dicantur, & sint utiles : alios suaueis & iucundos, uidelicet comes, & urbanos.

[42] tollere rheda] recipere in rhedam. sic loquitur Titus Liuius lib. 22. cape hunc equum, dum & tibi uirium aliquid superest, et comes ego te tollere possum. [Hist., XXII, 49] uide quae annotata sunt ad illum locum, Tollite, non ludo, crudeles, tollite claudum, epist. ad Scaeuam lib. 1. [Epist., I, 17, 61]

[43] concredere] committere, πιστεύειν. ut annotatum ad Od. v. lib. 3. [Ad Carm., III, 5, 33]

[43] nugas] res non admodum magni ponderis, neque reconditas : res leues, uidelicet huius generis, hora, quota &c.

[44] Thrax est Gallina] Gallina nomen est proprium gladiatoris. Thrax autem quorundam gladiatorum commune. ut epist. ad Lollium ii. lib. 1. ad imum Thrax erit. [Epist., I, 18, 35] Thraces autem dicti sunt gladiatores (inquit Sext. Pomp.) a similitudine parmularum Threiciarum. Thrax cum Myrmillone comparabatur : quod declarat locus M. Tullii Philipp. vi. de L. Antonio loquentis. Tantumne sibi sumsit, quia Milasis Myrmillo Thracem iugulauit familiarem suum ? [Phil., VI, 5] & Ausonii uersiculus, Quis Mirmylloni componitur ? aequimanus Thrax. [Technopaegn., 12, 3]

[46] Et, quae rimosa bene deponuntur] & ea, quae possunt impune, & sine periculo homini rimatum pleno, & haec & illac perfluenti (ut ait Terentius) committi : id est, quae non sunt admodum recondita, quae licet proponete in publico, & diuulgare. Georgius Torodes uir bonus, & doctus, quem nuper Lugduni mors immatura nobis eripuit, horum uerborum hanc sententiam esse putabat a priore differentem. Et cetera mihi solet committere Maecenas, quorum licet obliuisci, quae non est necesse memoria tenere, quae licet e memoria dilabantur, nihil sit periculi aut mali futurum : ea quae mihi narrat, aut quae mecum loquitur Maecenas, non desiderant attentum admodum, nec memorem auditorem : sed ea licet & negligenter audire, & audita e memoria deponere. de qua explicatione iudicet lector.

[47] Per totum hoc tempus subiectior] per totum hoc septennium inuidiae sui magis ac magis opportunus : ad inuidiam expositus. inuidia laboraui.

[47] in diem & horam,] debuerat dicere in dies, aut in horas : sed haec duo, in diem, & in horam, pro alterutro, uel in dies, uel in horas, posita esse intelligenda sunt. aliud est enim in diem, aliud in dies, ut sciunt Latine docti.

[48] noster ludos spectauerat una, Luserat] nonnulli sic explicant hunc locum. si forte Maecenas noster una mecum ludos spectauerat : si una in campo luserat, dicebant statim omnes, En Horatius omnium mortalium est fortunatissimus. Ego autem, puto esse μίμησιν. id est, imitationem sermonis inuidorum, ac maleuolorum, hoc modo, noster Horatius una cum Maecenate ludos spectauerat, una in campo luserat. o hominem fortunatum. Atque ita uidetur explicare Porphyrio .

[49] omnes] omnes maleuoli haec dicunt.

[49] fortunae filius] homo fortunatissimus (inquiunt illi.)

[p. 246]

[50] Frigidus a rostris] id est, si quis rumor, aut nuncius tristior a rostris profectus increbrescit per compita, statim ut quisque mihi sit obuius, ecquid de Dacis, & ceteris populi Romani hostibus audierim, rogat. nam (inquiunt) uerisimile est te scire, quando quidem Maecenati familiaris & amicus es intimus.

[51] me consulit] ex me quaerit, me rogat, num aliquid de Dacis audierim, ut saty. iii. supra, Ergo consulere, & mox respondere licebit ? Consule. [Serm., II, 3, 192]

[52] Deos] Maecenatem, Agrippam, Augustum.

[53] nil equidem] respondet Horatius fortasse εἰρωνευόμενος.

[54] ut tu Semper eris] ut, ὡς, id est, quam semper eris derisor. uerba sunt illius percunctatoris.

[49] at omnes Dii exagitent] at omnes Dii (inquit Horatius) me perdant, si quicquam comperti habeo. mendose habent nonnnulli libri derisor ad omnes. saepe autem ita loquuntur boni auctores, Dii omnes, ut Terentius Heautont. At te omnes equidem Dii, Deaeque, quantum est, Syre, cum istoc inuento, cumque incoepto perduint. [Heaut., 810] Virgilius lib. 6. Aen. Diique, Deaeque omnes. [Aen., VI, 64]

[55] quid ? militibus, &c.] ordo & sententia uerborum haec est, Quid ? (inquit percunctator ille) utrum praedia militibus promissa daturus est Caesar ex Sicilia, an ex Italia ? Siciliam dictam esse Triquetram a tribus promontoriis, Pachino, Lilybaeo, Peloro, notum est. Lucretius lib. 1. de Empedocle, Insula quem Triquetris terrarum gessit in oris. [Nat. Rer., I, 717] τρινακίαν eadem ratione appellant Graeci, seu potius τρινακρίαν, nempe a tribus promontoriis. Lycophron τρίδειρον, quasi trium iugorum, seu collorum : Pindarus τριγλώχινα. id est, trium angulorum.

[58] altique silenti] sic Virgilius Aen. x. quid me alta silentia cogis Rumpere ?

[59] non sine uotis] non sine optatis, οὐκ ἄνευ εὐχῶν non sine precibus.

[60] O rus, quando ego te aspiciam] haec sunt optata Horatii, ut liceat ruri aetatem agere, ibique nunc legere, nunc dormire, & cessare, & nihil agere.

[62] Ducere sollicitae iucunda obliuia] Porphyrio ad hunc locum notat, ducere obliuia uitae, id est, potare. quod non est ita intelligendum, quasi ille intelligat Horatium e uini potu malorum praeteritorum, & praesentium obliuionem quaerere, ut supra Od. vii. lib. 2. obliuioso laeuia Massico Ciboria exple : [Carm., II, 7, 21] sed omnia huius uitae mala, omnesque curas, & molestias obliuisci uelle : quemadmodum dixit Virgilius Aen. 6. Lethei ad fluminis undam Securos latices, & longa obliuia potant. [Aen., VI, 714] Sic igitur hic locus explicandus est, & quidem facilius. Quando mihi licebit ruri traducentem tempus aetatis, nunc lectione librorum ueterum, nunc somno, & ocio, obliuisci huius uitae sollicitudines, ac molestias ? uult enim curarum, & sollicitudinum memoriam oblitterari, atque obrui posse tribus rebus : ueterum libris, somno, ocio, seu cessatione. uel duabus, si quis forte somnum, & inertes horas pro uno accipere malit. Nam ordo uerborum hic est, quando licebit ruri sollicitae uitae obliuia ducere nunc libris, nunc somno, & inertibus horis ? esset autem ineptissimum ita loqui, Quando licebit rure meo potantem curas meas obliuisci nunc libris, nunc somno, & c ? ducere obliuia porro sic dictum (opinor) ut apud Virgilium Aen. 4. ducere somnos. [Aen., IV, 560] Nam ducere somnos uidetur illis esse simile ducere [p. 247] nectaris succos Od. iii. lib. 3. & ducere Liberum [Carm., III, 3, 34] Od. xii. lib. 4. & Innocentis pocula Lesbii Duces, [Carm., IV, 12, 14] Od. xvii. lib. 1. & ducere spiritum, ducere animam [Carm., I, 17, 21] apud Ciceronem pro Sexto Roscio Amer. [Rosc. Amer., 26] Ita ducere obliuia uitae sollicitae, &c. idem quodammodo ualebit, quod potate, seu haurire obliuia curarum, nunc ueterum libris, nunc somno, &c.

[63] faba Pythagorae cognata] Horatius facete cognatam Pythagorae sabam dicit, quasi Pythagoras existimarit fabam animal esse, uel certe in fabis mortuorum animas inesse : atque iccirco ab hoc cibo abstinuerit, ueritus, ne in fabam aliquam animus paternus immigrasser. uariae tamen causae afferuntur, cur Pythagoras uoluerit a fabis abstineri : quas refert Laertius ex Aristotele his uerbis, φησὶ δ’Αριστοτέλης ἐν τῷ περὶ τῶν κυάμων, παραγγέλλειν αὐτὸν ἀπέχεσθαι τῶν κυάμων, ἤτοι ὅτι αἰδοίοις εἰσὶν ὅμοιοι ἢ ὅτε ᾌδου Πύλαις· (ἄγονον γὰρ) ἢ ὅτι φθείρει, ἢ ὅτι τῇ τοῦ ὅλου φύσει ὅμοιον, ἢ ὅτι ὀλιγαρχικόν. κληροῦνται γοῦν αὐταῖς [Vit., VIII, 34], &c. id est : ait autem Aristoteles in lib. de fabis, Pythagoram iubere a fabis abstinere, aut quod partibus uirilibus inhonestis similes sunt, aut quod Orci portis. sterile enim quiddam est faba. aut quod corrumpit, aut quod naturae uniuersi similis est, aut quod ad paucorum principatum pertinet. fabis enim sortiuntur magistratus. Festus ait fabam nec tangere, nec nominare Diali Flamini licere, quod ea putetur ad mortuos pertinere. Nam & Lemuralibus iacitur laruis (inquit) & parentalibus sacrificiis adhibetur, & in flore eius, luctus littera apparere uidentur. M. Tullius lib. 1. de diuinatione aliam causam affert his uerbis, Ex quo etiam Pythagoricis interdictum putatur, ne faba uescerentur, quod habet inflationem magnam is cibus, tranquillitati mentis quaerentis uera contrariam. [Diuin., I, 30] fabam igitur Pythagorae cognatam appellat, quod ille se ab ea abstinuerit, quasi sibi cum ea cognatio aliqua esset.

[65] O noctes, coenaeque Deum] cur noctes cum coenis coniunxit ? an quod coenae ueterum plerunque noctu agitabantur, totamque nocte producebantur, ut supra annotauimus ? nunc autem coenas rusticas, tenueis scilicet, & minime sumtuosas, & noctes placidas ac tranquillas, coenis illis nocturnis opiparis anteponit ? an hoc significat, coenas suas rusticas, breueis esse, & modicas, atque ex eo se noctes ducere quietas, ac tranquillas, somnosque capere placidissimos, neque a cibo immoderato, nimiaque potione interruptos ?

[66] procaces] proteruos, audaculos. Procari, poscere est (inquit Festus) uade procaces meretrices ab assidue poscendo. sup. Od. i. lib. 2. [Carm., II, 1, 37] Musam, procacem appellauit, & Catullus Fesceninam locutionem, procacem.

[67] libatis dapibus] ex quibus ego delibaui, quantum uellem, aut quantum satis esset ad tuendam ualetudinem.

[67] prout cuique libido] haec pertinent ad uersum proxime sequentem, non ad superiorem.

[68] Siccat inaequales calices] bibit quisque quantum libet, siue multum, siue parum. nemo cogitur a bibendi magistro calices aequales exhaurire, sed suo quisque arbitratu bibit. nemo necesse habet ex magistri praescripto bibere. Solebat autem magister ille, quem alio nomine regem appellabant, conuiuis omnibus aequales calices ebibendos dare, & bibendi leges ferre, [p. 248] quas insanas proximo uersu uocat.

[68] solutus Legibus insanis] haec de re uide, quae annotata sunt ad illum locum, olim ludus erat cupa potare magistra, saty. ii. [Serm., II, 2, 123] huius lib.

[69] seu quis capit, &c.] siue quis liberaliorem potum ferre potest, siue modico magis delectatur. per acria pocula significat uel grandia, & immoderata, & nimia, & ad quae ferenda, acri & robusto potore sit opus : (nam infra saty. viii. acres potores [Serm., II, 8, 36] appellat eos, qui multum & strenue bibunt) uel parum diluta, atque adeo mera. ego tamen priorem explicationem malo.

[70] uuescit] sic reperi scriptum in cod. uno Vatic. & Iann. alii habent humescit. illud alterum magis mihi probatur. Nam & uuidos dixit Od. v. lib. 4. potos, & madidos. dicimus integro Sicci mane die : dicimus uuidi, Cum sol Occano subest. [Carm., IV, 5, 39]

[72] Lepos] saltator quidam hoc nomine.

[73] utrumne Diuitiis homines] si quis in hac quaestione disceptatore, ac iudice Zenone utatur, non dubium est, quin ille iudicaturus sit in uirtute uitam beatam esse positam : sin ad uulgum referat, alii in uoluptate, alii in bona ualetudine, alii in diuitiis locatam esse dixerint. sed profecto, cum diuitiae sint ad usum corporis comparatae, corpus animi causa natum, & ita animi bona, primum locum : corporis, secundum : diuitiae tertium obtineant, iniquum, atque absurdum sit in bonis deterrimis, ac tertiis uitam beatam collocare. his consentanea scripta sunt a Platone lib. 9. de legibus.

[75] usus, rectumne] aut quid nos ad amicitias trahat, utilitasne, an rectum, atque honestum. Negat M. Tullius amicitiam ab utilitate nasci. Aristoteles tot amicitiae genera constituit : quot sunt amabilia. quicquid enim amabile sit, id esse uel honestum, uel utile, uel iucundum. ita tres amicitias esse : aliam, cui solum honestum sit propositum : aliam, cui utile : aliam, cui iucundum. Ait tamen idem eam amicitiam, quae honesti causa constituta est, cum multis aliis rebus reliquas duas superet, tum hoc maxime praestare, quod eadem & honesta, & utilis, & iucunda est. Pindarus uidetur amicitiam utilitate ponderare, atque aestimare. nam hoc uno nomine amicitiam commendat, quod multae ac uariae sint amicorum utilitates, atque opportunitates. uerba eius sunt haec, Νεμ. Εἴδ. η. Χρεῖαι δὲ παντοῖαι φίλων ἀνδρῶν. [Nem., 7, 71] Homerus ὀδ. θ. in extremo ait amicum suauem, & prudentem fratre non esse deteriorem, ἐπεὶ οὐ μέν τι κασιγνήτοιο χερείων Γίνεται, ὅς κεν ἑταῖρος ἐὼν πεπνυμένα εἰδῇ. [Od., VIII, 585] Horatius amicum iucundum rebus omnibus anteponit. supra saty. v. lib. 1. Nil ego contulerim iucundo sanus amico. [Serm., I, 5, 44]

[76] Et quae sit natura boni] bonum definit Aristoteles lib. 1de moribus ad Nicomachum, quod omnia desiderant, seu appetunt. Ἀγαθὸν, οὗ πάντα ἐφίεται. [Eth. Nic., 1172b] Idem lib. 1. ῥητορικ. huic definitioni addit alias descriptiones. M. Tullius lib. 2. de finibus, bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses : aut quod esset natura appetendum, aut quod prodesset. [Fin., II, 2] Idem lib. 5. Bonum appello, quicquid secundum naturam est.

[76] summumque quid eius] de summo bono disputat Aristoteles lib. 1. de morib. ad Nicomach. & M. Tullius in libris de finibus.

[78] ex re] sic uulgus interpretatur ex re : id est, non alienas a proposito [p. 249] sermone. Ego autem ex re interpretor, ex usu, utileis.

[79] olim] quondam. Olim (inquit Ael. Donatus ad illum locum Terentii Andria, Atticus quidam olim, [Andr., 923] &c.) [In Andr., 923] fabulae principium. & citat hunc locum Horatii Sic epist. ad Maecenatem ii. lib. 1. Olim, quod uulpes agroto cauta leoni Respondit, referam. [Epist., I, 1, 73]

[81] cauo] epist. ad Maecenatem ii. lib. 1. Macra cauum repetes arctum, quem macrae subisti. [Epist., I, 7, 33]

[82] Asper] durus, laboriosus.

[82] arctum] ad rem attentum, parcum, restrictum, angustum.

[83] Solueret] laxaret. ita tamen parcus, & ad rem attentus, ut in hospitibus accipiendis largum se, ac liberalem praeberet.

[84] neque illi Sepositi ciceris] libri omnes calamo exarati, quos quidem uiderim, & emendatiores excusi sic habent, non sepositis, ut nonnulli corrupti. Est autem hoc genus loquendi plane Graecum. Sic enim loquuntur Graeci φθονῶ σοι τῆς εὐτυχίας. id est, inuideo tibi secundae fortunae, pro quo Latini dicerent, inuideo tibi secundam fortunam. Plutarchus in Caesare, ὦ Κάτων, φθονῶ σοι τοῦ θανάτου· καὶ γὰρ ἐμοί συ τῆς σαυτοῦ σωτηρίας ἐφθόνησας. [Vit. Caes., 72] Plato in Hipparcho, οὐκ οἰόμενος δεῖν οὐδενὶ σοφίας φθονεῖν. [Hipp., 228c] praeterea illi reposuimus ex eorundem libr. auctoritate. iungunt etiam interdum hoc uerbum cum infinitiuo. Euripides Med. Τί δ’ ἐστίν ὦ γεραῖε ; μὴ φθόνει φράσαι. [Med., 63] Horatius Latinorum more locutus est epist. ad uillicum suum lib. 1. inuidet usum Lignorum & pecoris tibi calo argutus, & horti. [Epist., I, 14, 41] sic Virgilius Aen. 4. Ascanione pater Romanas inuidet arces ? [Aen., IV, 234] Idem lib. 8. Sed mihi tarda gelu, saeclisque affecta [al. effaeta] senectus Inuidet imperium. [Aen., VIII, 508] & Catullus nupt. Pel. Sic nimis insultans, extremo tempore saeua Fors etiam nostris inuidit questibus aures. [Carm., 64, 169] M. Tullius Tuscul. 3. tum plane insicimur opinionum prauitate, a naturaque ipsa desciscimus, ut nobis optimam naturam inuidisse uideantur, qui nihil melius homine, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicauerunt. [Tusc., III, 2] propterea autem quod, qui rem aliquam alteri inuident, eam, si habeant in sua potestate, illi nullo pacto impertire uelint, iccirco & inuidere usurpant Latini, pro denegare, & non largiri, quod sine tuo incommodo dare possis : & contra, non inuidere, pro largiri, horum igitur uerborum haec sententia est, magnam illi citeris & auenae copiam apposuit. cicer, quod sepositum habebat, & longam auenam ei apposuit liberaliter, & prolixe.

[85] semesa] semi esa. sat. iii. lib. 1. Semesos pisces, tepidumque ligurrierit ius. [Serm., I, 3, 81]

[86] cupiens uaria fastidia coena] cupiens muris urbani dente superbo singula ligurrientis, & languide degustantis fastidia epularum uarietate discutere.

[87] tangentis male] non libenter gustantis, sed languide, & fastidiose.

[88] Cum pater ipse domus] mus rusticus. sat. viii. ut aiebat coenae pater. [Serm., II, 8, 7]

[88] porrectus] stratus, ut sup. sat. iii. huius lib. Si quis ad ingentem frumenti semper aceruum Porrestus uigilet. [Serm., II, 3, 111] & hac eadem sat. purpurea porrectum in ueste licauit.

[88] horna] huius anni, ut Od. ii. epod. Et horna dulci uina promens dolio. [Epod., 2, 47] & Od. xxiii. lib. 3. Si ture placaris, & horna Fruge Lares, auidaque porca. [Carm., III, 23, 3]

[p. 250]

[89] ador] farris genus, ab edendo dictum, seu potius ab adurendo. adurebatur enim, & torrebatur, ut commodius moleretur, ac subigeretur.

[92] Vin’tu] sic habent duo cod. Vat. & Rain. Card. Iann. quos secutus sum.

[93] Carpe uiam] sic Virgilius Georg. 3. Iniusto sub fasce uiam cum carpit. [Georg., III, 347] uide annot. ad Od. xi. lib. 1. [Ad Carm., I, 11, 8] de uerbo carpendi.

[93] terrestria quando Mortaleis] id est, quandoquidem animalia terrestria mortaleis animos habent. anima dicta est a nomine Graeco ἄνεμος. id est, uentus, putabant enim nonnulli ueteres animum nihil aliud esse, quam uentum. Cum homines autem terrestria sint animalia, uidetur Horatius hominum quoque animos, mortales esse arbitrari : quae sententia non modo a religione Christiana est aliena, uerum etiam a Platone improbata ac reiecta. Pausanias Messenicis scribit primos omnium Chaldaeos, & Magos, dixisse animum hominis esse immortalem, iisque cum alios Graecos complures, tum Platonem maxime, Aristonis filium, assensum esse. Plato quidem in Phaedro, & Phaedone plurimis argumentis ita esse probare conatur. sed neque illa ita firma sunt, ut refelli non possint, & non minus ad ceterarum animantium, quam ad hominum animos, uidentur pertinere. Christiani igitur hominis est, cum haec quaestio a Philosophis disputetur in utranque partem, sacrarum litterarum auctoritatem, nudamque ueritatem amplecti, rationes humanas ad eam confirmandam non desiderare.

[6] neque ulla est Aut magno] sic sup. Od. iiii. lib. 1. Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas, Regumque turreis. [Carm., I, 4, 13] uide annot. ad Od. xxviii. eiusdem libri [Ad Carm., I, 28, 15] .

[96] Dum licet in rebus iucundis uiue beatus] creber est in hac sententia Horatius. uide exempla, quae collegimus ad illum locum Donec uirenti canities abest Morosa, nunc & campus, & area, &c. Od. ix. lib. 1. [Carm., I, 9, 17]

[97] pepulere] impulerunt, ut uitae genus, & locum commutaret.

[100] nocturni] νύχιοι. noctu, ut annot. supra ad illum locum, Nec uespertinus circumgemit ursus ouile. Od. xvi. epod. [Epod., 16, 51]

[1] suprepere] quasi rependo subire.

[102] cocco] coccum Galatiae rubens granum, aut circa Emeritam Lusitaniae, in maxima laude est, inquit Plinius lib. 9. cap. xii.

[103] canderet uestis] stragula uestis splenderet, tuberet. canderet uestis dixit, ut dicimus Ferrum candens, & M. Tullius Off. 2. candente carbone, [Off., II, 7] & Horatius epist. xv. lamna candente. [Epist., I, 15, 36]

[105] extructis] exaggeratis, cumulatis, refertis, completis, supra Od. iii. lib. 2. & extructis in altum Diuitiis potietur heres. [Carm., II, 3, 19] Virgilius Georg. i. Ter pater extructos disiecit fulmine montes. [Georg., I, 283] Lucretius lib. 6. Fulmina gignier e crassis, alteque patandum est Nubibus extructis. [Nat. Rer., VI, 246] Plautus Menaech. Cerealeis coenas dat, ita mensas extruit, Tantas struices concinnat patinarias. [Menaech., 101] M. Tullius in Catone, caret epulis, extructisque mensis, & frequentibus poculis. [Senect., 13] Idem pro Sextio, tantos corporum aceruos extructos. [Sext., 36] Idem lib. 2. epist. ad Atticum & hercule magnum aceruum Dicoearchi mihi ante pedes extruxeram. [Att., II, 2] Id. Tusc. 5. mensae conquisitessimis epulis extruebatur.

[106] Ergo, ubi purpurea] in stragula ueste purpurea, qua lectus erat stratus.

[107] ueluti succinctus cursitat hospes] mus urbanus, quasi alte praecinctus, & ad [p. 251] ministrandum expeditus circumcursat. sup. sat. viii. lib. 1. Vide egomet nigra succinctam uadere palla Canidiam. [Serm., I, 8, 23] & sat. ult. huius lib. His ubi sublatis, puer alte cinctus acernam Gausape purpureo mensam pertersit, &c.

[108] Continuatque dapes] uno, & perpetuo ordine dapes apponit. nouas assidue dapes apponit. dapes dapibus accumulat.

[108] nec non uernaliter ipsis Fungitur] id est, atque adeo uernarum in morem, ipse ministeria, & munera necessaria obit. uernaliter (inquit Nonius Marcellus) ualet adulatorie, a uernis. [Comp. Doc., I, p. 42 M] de scriptura autem huius loci, si, quid sentiam, quaeris : uulgata quidem, quae est, uernaliter ipsis Fungitur officiis, omnium librorum ueterum auctoritate confirmatur : sed, si mihi liceat, ego libenter legam, uernaliter ipse Fungitur &c. quae uox exprimeret, ac declararet studium, & sedulitatem muris urbani : qui non per alios, sed ipse per se hospiti suo uernaliter inseruiret, ac ministraret.

[109] praelambens] praegustans. an, ut hospitem ad liberaliter epulandum inuitet, ac prouocet ? an, ut omnem ueneni suspicionem remoucat ? quod est ridiculum dictu in animantibus rationis expertibus. sed si quis apologorum & fabularum naturam, legemque consideret, in quibus animantes ratione carentes inducuntur nostro more loquentes, & pleraque agentes, minus absurdum uidebitur.

[113] magisque Exanimes] id est, multoque magis trepidare, & pauere coeperunt, simulatque canum latratu domus personuit. Non est perpetuo uerum, quod notat Aelius Donatus in Andr. Terentii exanimem dici mortuum, exanimatum, perturbatum. Nam procul dubio hoc loco exanimes interpretari aliter non possumus, quam metu perturbati.

[116] & ualeat] sic legendum, non, ut uulgo, ualeas. nam sic habent fere omnes libri manuscr. ualere autem iubere solemus ea, quae spernimus, & reiicimus, quae nolumus denique. uide, quae notaui ad illum locum, ualeat res ludicra si me, &c. epist. ad Augustum. [Ad Epist., II, 1, 180]

[116] cauusque] latebra mea, locus excauatus, fossa, cauerna. epist. ad Maecenatem ii. lib. 1. rimam cumerae, cauum nominat. Macra cauum repetes arctum, quem macra subisti. [Epist., I, 7, 33]

[117] solabitur] sic Virgilius Georg. i. Concussaque famem in siluis solabere quercu. Eruum, hordeigenus, quod Graeciὄροβον appellant. Festus.