[p. 359]

Ad C. Nvmmonivm Valam. 15.

Qvae sit hiems Veliae, quod caelum Vala Salerni :

Quorum hominum regio, & qualis uia : (nam mihi Baias

Musa superuacuas Antonius : & tamen illis

Me facit inuisum, gelida cum perluor unda

5 Per medium frigus. sane myrteta relinqui,

Dictaque cessantem neruis elidere morbum

Sulfura contemni, uicus gemit, inuidus aegris,

Qui caput, & stomachum supponere fontibus audent

Clusinis : Gabiosque petunt, & frigida rura.

10 Mutandus locus est : & diuersoria nota

Praeteragendus equus. quo tendis ? non mihi Cumas

Est iter, aut Baias. laeua stomachosus habena

Dicet eques. sed equi frenato est auris in ore.)

Maior utrum populum frumenti copia pascat :

15 Collectosne bibant imbreis, puteosne perenneis

Dulcis aquae : nam uina nihil moror illius orae.

Rure meo possum quiduis perferre, patique :

Ad mare cum ueni, generosum, & lene requiro :

Quod curas abigat, quod cum spe diuite manet

20 In uenas, animumque meum : quod uerba ministret :

Quod me Lucanae iuuenem commendet amicae.

Tractus uter plures lepores, uter educet apros.

Vtra magis pisceis, & echinos aequora celent :

Pinguis ut inde domum possim, Phaeaxque reuerti :

[p. 363]

25 Scribere te nobis, tibi nos accredere par est.

Maenius, ut rebus maternis, atque paternis

Fortiter absumtis, urbanus coepit haberi,

Scurra uagus, non qui certum praesepe teneret :

Impransus non qui ciuem dignosceret hoste :

30 Quaelibet in quenuis opprobria fingere saeuus,

Pernicies, & tempestas, barathumque macelli,

Quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.

Hic, ubi nequitiae fautoribus, & timidis nil,

Aut paulum abstulerat, patinas coenabat omasi

35 Vilis, & agnini, tribus ursis quod satis esset.

Scilicet ut uentres lamna candente nepotum

Diceret urendos correctus. Maenius idem

Quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne

Verterat in fumum, & cinerem : non hercule miror,

40 Aiebat, si qui comedunt bona, cum sit obeso

Nil melius turdo : nil uulua pulchrius ampla.

Nimirum hic ego sum : nam tuta, & paruula laudo,

Cum res deficiunt : satis inter uilia fortis.

Verum, ubi quid melius contingit, & unctius, idem

45 Vos sapere, & solos aio bene uiuere, quorum

Conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.

COMMENTARII.

Fuluius Vrsinus, homo & humanissimus, & Graecarum litterarum cognitione praestantissimus, admonuit me Romae hunc Valam dictum esse C. Numonium Valam, simulque mihi ostendit domi suae argenteum nummum hac inscriptione, C. Nvmmonivs Vaala gemino aa. similemque & plane geminum domi suae mihi ostendit Clemens Teueninus, quem supra commemoraui. ego tamen Valam excudendum curaui, unico a. in ceteris, nummi illius inscriptionem secutus sum.

[1] Quae sit hiems Veliae, quod, &c.] haec referenda sunt ad uersum, qui est infra, Scribere te nobis, &c. ea autem, quae statim sequuntur, nam mihi [p. 364] Baias Musa, &c. usque ad uersum, Maior utrum populum, &c. includenda sunt interpositionis nota. Horatius ab Antonio Musa clarissimo, ac praestantissimo medico edoctus, Baias, Campaniae oppidum amoenissimum, ad cuius aquas, & ceteras delicias concurrebant homines uoluptarii, ad easdemque aegri, quod essent saluberrimae, confugiebant, edoctus igitur, Baias minime sibi esse necessarias, nec ad ualetudinem utiles, cogitat Veliam, & Salernum proficisci, ibique hiemare. Iccirco petit a Vala, ut scribat ad se, quae sit illis in locis hiems, quod caelum, &c.

[2] nam mihi Baias, &c.] nam si quaeras, cur Veliae, & Salerni hiemare cogitem, & non Baiis, Antonius Musa ait aquas calidas Baiarum mihi esse superuacuas : id est, ad uoluptatem gignendam duntaxat ualere : ad bonam ualetudinem autem inutiles esse.

[3] & tamen illis Me facit] &, tametsi de Antonii Musae sententia Baiarum aquas contemnam, ac relinquam, mihi tamen Baiae quodammodo sunt iratae, & me oderunt, quod frigidis aquis utar per medium frigus. Suetonius in Augusto, scribit Augustum, quia calida fomenta non proderant, frigidis curari coactum esse.

[8] Qui caput, & stomachum supponere] haec uix intelligi possunt, nisi ab iis, qui experti sunt, tametsi Horatius non obscure rem ipsam elocutus est. sed memini ego, cum uir clarissimus Franciscus Turnonius Cardinalis ad aquas Lucenses de medicorum consilio uenisset duos ab hinc annos, uidere me in iis locis aegros complures, ex quibus alii de aquis illis bibebant, alii lauabantur, alii parteis corporis affectas, ut caput, uentriculum, renes stillicidiis supponebant, e quibus aqua in eas parteis demanabat. Eos horam unam, eodem, quo coeperant, situ manere necesse erat. dies quindecim, aut uiginti id factitabant. fontes Clusini autem sunt in Etruria, a Clusio Etruriae oppido nominati.

[5] myrteta] loca myrtis consita, quae sunt Baiis. liber Iannocti murteta, quod idem ualet. a murto Murtia Venus.

[6] neruis elidere] elidere, id est, depellere e neruis. cessantem autem morbum intellige, uel longum, & aduersus remedia contumacem, & difficilem curatu : uel ab effectu, quia tardet, & cessare cogat.

[7] Sulfura contemni uicus gemit] Baiae moleste ferunt, sulfura, id est, aquas sulfuratas, quae dicuntur ualere ad morbum articulorum leuandum, contemni, ac pro nihilo putari.

[10] Mutandus locus est] alius locus mihi petendus est, quam Baianus : uel alia uia mihi iter faciendum est.

[10] diuersoria nota] diuersoria Baiana, seu potius, quae sunt in uia, quae Baias ducit, uel mihi, uel ipsi equo nota.

[11] praeteragendus] equus est agendus, id est, ducendus praeter diuersoria nota.

[11] quo tendis ?] uerba Horatii, aut cuiusuis alius equitis nota, & solita diuersoria praeterire uolentis, aut certe se uelle simulantis, equumque sponte sua eo se conferentem, ac tendentem reuocantis.

[13] sed equi frenato est, &c.] sed equus equitis uoluntati obtemperat, [p. 365] non quod eius uocem audiat, aut intelligat, sed quod freno doceatur quorsum iter facere debeat. equus enim non aure, sed ore, in quo inest frenum, quo sit eundum, sentit. frustra igitur eques uocem adhibet, frustraque stomachatur, cum freno solo quouis equum impellere queat. & fortasse obscure significat, equitem, quanuis sciat sibi frigidis aquis lauari expedire, calidas tamen persequi, & uoluptatem utilitati, bonaeque ualetudini anteferre : quod si quis probet, intelligere nos oportebit, hunc equitem, quamuis uerbo neget se Baias proficisci in animo habere, re tamen, id est, consilio, & freno uiam Baianam equo praemonstrare.

[14] Maior utrum populum] Velienses, an Salernates. & repete eum, quem dixi, uersum, Scribere te nobis, &c.

[16] Dulcis aquae] sic scriptum reperi in duobus codicibus manuscriptis, uno Vaticano & Iannocti atque hanc puto rectam, ac germanam scripturam : non Iugis, ut est in uulgatis, & aliis calamo exaratis. nam cum perennes puteos dixerit, superuacaneum sit addere Iugis aquae. quandoquidem iugis, & perennis idem ualent. neque uero est, quod quisquam mihi dicat, aquam, ἄχυμον, id est, saporis expertem esse oportere, ut scribit Aristoteles libro περὶ αἰσθήσ. καὶ αἰσθητοῦ· non igitur dulcem, primum enim dulcem aquam appellant Latini, & γλυκὺ ὕδωρ Graeci, quae non est salsa, a marina scilicet distinguentes. ut M. Tullius Verr. de signis. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium. [Verr., II, 4, 46] idem de natura Deorum lib. 3. Ali autem solem, lunam, reliquae astra aquis alia dulcibus, alia marinis, [Nat. Deor., III, 37] &c. Hirtius de bello Alexandrino. Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse affirmabat : omnia enim littora naturaliter aquae dulcis uenas habere. Lucretius lib. 6. Quod genus indu mari spirat fons dulcis aquai : Qui scatit, & salsas circum se dimouet undas. [Nat. Rer., VI, 890] Virgilius Aen. i. Intus aquae dulces, uiuoque sedilia saxo. Galenus βιβ. θεραπ. μεθ. ια. οἶνος ὑδατώδης πινόμενος ἁπάσας κινεῖ τὰς ἐκκρίσεις, καὶ λούτρον εὔκρατον ἐκ γλυκέος ὕδατος. εἰ δέ καί μή προσκέοιτο ποτε κατὰ τὰν λέξιν τὸ γλυκὺ, προσυπακούειν χρή [De meth. med. libr., X, p. 757, 5], id est, uinum, si bibatur multa aqua dilutum, & balneum temperatum ex aquae dulci, omneis excretiones, quas appellant, ciet. Deinde dulcis aqua non est semper accipienda, quae sit reuera dulcis, & amarae contraria : sed, quae gustatu sit iucunda, quemadmodum ex Hippocrate cognoscere licet libro περὶ ἀὲρ. ὑδάτ. τόπ. ὄμβρια ὕδατα κουφότατα, καὶ γλυκύτατά, καὶ λαμπρότατα, καὶ λεπτότατα [De aeer. aqu. et loc., 8, 3], id est, aquae pluuiae leuissimae sunt, & dulcissimae, & clarissimae, & tenuissimae. Postremo Aldus Pius uir doctissimus qui olim Venetiis Graecarum litterarum naufragii reliquias collegit, nobisque tradidit : quique Paullum Manutium hominem eloquentissimum suae probitatis, atque humanitatis effigiem nobis reliquit, iam pridem testatus est, ita scriptum esse in antiquo exemplari, quod habebat domi suae : & praeter eam rationem, quam initio de eius sententia proposui, exemplum profert e Virgilio. Daphnis. Dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo. [Buc., 5, 47]

[16] nam uina nihil moror] uina, quae illic nascuntur, non magni facio : non desidero. sic Plautus in Truculento satis est mihi tuae salutis : nihil moror, non salueo. [Truc., 259] Virgilius Aen. v. nec dona moror.

[17] Rure meo possum, &c.] huius loci haec sententia est. Cum ruri [p. 366] sum, & in uilla mea, tenuissimo apparatu contentus sum, & quouis cibo, ac potione aequo animo utor : sed, ad mare cum ueni, exempli causa, in Campaniam, aut Lucaniam, uinum generosum, & lene, uictumque mundiorem, atque elegantiorem sequor, ac desidero. Itaque uersus proximus Ad mare cum ueni, non est, (ut sit uulgo) ab hoc diuellendus, sed cum eo coniungendus.

[19] manet] diffundatur, dimanet, didatur in corpus, & animum. sed quomodo uinum in animum manare potest ? reuera. non potest. sed ex contagione corporis uini potu concalefacti excitantur animorum motus.

[20] ministret] suppeditet : praebeat, sed si uina illius orae nihil moratur Horatius, qui potest in illis locis uinum generosum requirere ? pugnant enim nihil morari, & requirere. Intellige meliora uina ex aliis locis eo supportari, quemadmodum fieri solet.

[23] echinos] de echinis supra notauimus quaedam ad Od. v. epod. [Epod., 5, 27] & alibi.

[24] Phaeaxque] corpore bene curato, & nitida cute, quales erant Phaeaces homines uoluptarii, conuiuiis, citharis, choreis, & ceteris deliciis, ac luxuriae dediti. uide Homerus. ὀδυσσ. θ. & supra annot. ad epist. ii. [Ad Epist., I, 2, 28]

[25] accredere] utitur hoc uerbo & Lucretius lib. 3. facile hoc accredere possis, semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta. [Nat. Rer., III, 854] & Plautus.

[26] Maenius, ut rebus, &c.] quidam haec, quae sequuntur, a superiore epistola separant : sed minus recte. una est enim epistola usque ad eam, quae est ad Quinctium. cohaerent autem haec cum uersiculo illo Pinguis ut inde domum possim, &c. Ac proponit exemplum luxuriosi cuiusdam hominis, nomine Maenii : cui se in eo similem esse dicit, quod quemadmodum ille, cum habebat, unde sumtum faceret, sumtuosissime, & luxuriosissime epulabatur : cum res deerat, parsimoniam uictus, & frugalitatem colebat : ita ipse, cum desunt facultates, uictu tenui, & modico contentus est : cum abundat autem, & cum aliquid amplius, & lautius nactus est, diuitum fortunas ait se laudare, & in pecunia, & fundorum fructibus bene, beateque uiuendi facultatem collocare. Porro huius Maenii nobilitata est multorum scriptorum litteris luxuria : ab eoque Maeniana dicta esse putantur. M. Tullius Academica ii. Vt enim ii, qui nisi sub nube solem non ferunt, item ille (Antiochus) cum aestuaret, ueterum, ut Maenianorum, sic Academicorum umbram secutus est. Sextus Pompeius. Maeniana aedificia a Maenio sunt appellata. Is enim primus ultra columnas extendit tigna, quo ampliarentur superiora. Hinc Columna Maenia, seu Maeniana, ad quam Triumuiri capitales de eorum maleficiis, qui ciues Romani non erant, cognoscebant : quam solam Maenius amplissimo patrimonio consumto, & domo uendita exceperat, unde spectaret gladiatores. M. Tullius columnam nominat simpliciter in Cluentiana. Maenilium plerique noratis. non ille honorem a pueritia, non studia uirtutis, non ullum existimationis bonae fructum unquam cogitarat : sed ex petulanti, atque improbo scurra, in discordiis ciuitatis ad eam columnam, ad quam multorum saepe conuiciis perductus erat, tum suffragiis populi peruenerat. [Cluent., 39] Idem prooemio act. I Verr. Maenianam columnam dicit : uobis autem tanta inopia reorum est, ut mihi causam praeripere conemini potius, quam aliquos a Columna Maeniana uestri ordinis reos reperiatis ? [Caecil., 16] Alii Maenianam columnam, & Maeniana [p. 367] aedificia a Caio Maenio P.F. qui censor fuit cum Lucio Papirio Crasso anno CCCCXXXV. cui propterea quod de Antiatibus, aliisque priscis Latinis triumphauit, columna data est, dicta esse uolunt. qua de re lege Plinium lib. 34. utrum autem Menius sine diphthongo, an Maenius cum diphthongo scribendum sit, uiderint docti, in marmoribus quidem antiquis Maenius cum diphthongo ae. incisum saepe legi.

[27] Fortiter] strenue, impigre, non timide, neque ignaue.

[27] urbanus] εὐτράπελος, ut risu mouendo sibi ad diuitum mensis aditum compararet.

[28] Scurra] βωμολόχος· alienarum mensarum insidiator : qui risum mouebat diuitibus pastus causa. saty. vii. lib. 2. Scurra Volanerius. [Serm., II, 7, 15]

[28] non qui certum praesepe teneret] declarat uocem, quae antecedit uagus, non enim domi suae cibum capiebat, sed mensas alienas sectabatur : neque semper easdem, sed alias, atque alias : & est tralatio ab equis, per quam significat homines gutturis uitio, & abdomini deditos, bestiarum esse similes.

[29] Impransus non qui ciuem, &c.] id est, qui siccus, & impransus ita ferus erat, & inhumanus, ut ciuem ab hoste non distingueret, sed cuiuis petulantissime malediceret : atque haec tam libera, atque impunita petulantia, ac maledicentia facilem ei ad diuitum mensas aditum patefaciebat. extat epigramma Graecum lib. 2. haec sententia, nos uesperi, cum bibimus, homines esse : mane autem, dum sicci sumus, feras inter nos esse. Ἄνθρωποι δείλης, ὅτε πίνομεν· ἢν δὲ γένηται ὄρθρος, ἐπ’ ἀλλήλους θῆρες ἐγειρόμεθα. [Anth. Gr., Didot t. II, p. 292 ; XI, 46].

[30] fingere saeuus] saeuus in confingendis in quenuis criminibus, & congerendis maledictis.

[31] barathrumque macelli] id est, qui quaecunque e macello obsonia petuntur, deuoraret, & in uentrem, tanquam in barathrum quoddam coniiceret, atque abderet. fuit autem Barathrum locus in terram altissime depressus Athenis, in quem praecipites detrudebantur malefici, & scelerati. Commemorat Pausanias in Arcad. barathra quaedam ad Phoeneum urbem, quae χειροποιητὰ appellat, id est, manufacta, eo consilio ab Hercule instituta, ut aquam ex propinquis montibus defluentem, agrosque Phoeneensium obruentem exciperent [Descr. Gr., VIII, 14, 2] Barathrum (inquit Sextus Pompeius Festus) appellant Graeci locum praecipitem, unde emergi non possit, dictum ab eo quod est βαθύς.

[32] Quicquid quaesierat] quicquid lucri fecerat, quicquid labore, aut opera sua pepererat.

[33] Hic ubi nequitiae fautoribus] diuitibus, qui plerunque nequissimis hominibus ueluti lenonibus, scurris, aleatoribus, ganeonibus fauent, ac benigne faciunt potius, quam uiris bonis.

[33] timidis] sic reperi scriptum in duobus codicibus Vaticanis & Iannoctii Faërni Tornesii. non, ut alii librorum arrogantissimi corruptores, reposuerunt, tumidis. ac testatur quoque Petrus Victorius, quem semper honoris causa nominatum uolo, ita scriptum esse in uno, atque altero codice antiquo, idemque hunc locum hoc modo explicat, intelligere oportere scurras eosdem fuisse, & sycophantas : quos diuites, propterea quod sibi ab eis metuerent, studiose, & crebro ad coenam uocabant, & liberaliter, prolixeque accipiebant.

[p. 368]

[34] patinas coenabat omasi Vilis, &c.] tanta erat huius scurrae edacitas, ut cum epulae lautiores, carioresque eum deficerent, maximam sibi uilissimorum, & plebeiorum ciborum copiam apponendam curaret. agninum omasum dixit, ut distingueret a bubulo, quod erat ueteribus in mensarum deliciis, Plinius lib. 8. cap. 45. Horatius saty. v. lib. 2. Seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana niue conspuet alpes. Patinas omasi coenare [Serm., II, 5, 40] dixit, ut epist. ad Scaeuam. Si pranderet olus. [Epist., I, 17, 13] & epist. ii. lib. 2. Emtum coenat olus. [Epist., II, 2, 168] & saty. ultima lib. 2. Nos (inquam) coenamus aues.

[35] tribus ursis quod satis esset] edacitatem hominis declarat loquendi genere hyperbolico.

[36] Scilicet ut uentres] ita scilicet, ut nepotum luxuriem supplicio acerrimo coercendam esse diceret, inopia & egestate correctus, id est, ut Graeci dicunt, σωφρονεσθείς. uel potius corrector, ut mox dicemus.

[36] lamna candente] lamina ardente. genus cruciatus fuisse apparet uel ex illis uerbis Ciceronis lib. 5. accus. quid, cum ignes, candentesque laminae, ceterique cruciatus admouebantur ? [Verr., II, 5, 63] quanquam eo loco Ciceronis quidam libri habent, ardentesque. quam scripturam non probo.

[37] correctus] hunc locum in omnibus libris uulgatis & manuscriptis deprauatum esse puto, & emendandum, corrector, ut sit ironia, hoc modo. ubi nihil abstulerat a diuitibus, & profusis hominibus, & nihil habebat opipari, quod esset, nepotes & luxuriosos dicebat esse castigandos, & grauibus suppliciis afficiendos, ut corrector quidam, & magister morum. sic Terentius Adelphi. si illud quod est maxime opus, iactu non cadit, illud, quod cecidit forte, id arte ut corrigas. [Adelph., 740] Demeas. Corrector. nempe tua arte, &c.

[39] Verterat in fumum & cinerem] confecerat, consumserat.

[40] si qui comedunt bona] omnes codices manuscripti, quos quidem uiderim, hanc scripturam tuentur, ac retinent, omnes uiri docti probant : nonnulli tamen indoctissimi homines corrupta uera scriptura, comedunt bene, supposuerant. Est autem usitatissimum loquendi genus bonis scriptoribus bona comesse. M. Tullius pro Flacco. Quid attinuit hanc urbem relinquere, libertate tam praeclara carere ? adire periculum nauigandi ? quasi bona comesse Romae non liceret. [Flacc., 36] id. epist. ad Papirium Paetum. lib. 9. sed curae, si me amas, ut ualeas, ne ego te iacente bona tua comedim . [Fam., IX, 20] sic enim legit Nonius Marcellus. [Comp. Doc., II, p. 83 M] Catullus in Caelium. Vt ista uestra diffututa mentula Ducenties comesset, aut trecenties ? [Carm., 29, 13] Iterum M. Tullius in Sextiana. utrum ego tibi patrimonium eriput Gelli, an tu comedisti ? [Sext., 52] Graeci dicunt καταφαγεῖν τὴν οὐσίαν. & κατέδειν τὰ πατρῴα. Itaque comedum, & comedonem, bona sua consumentem ueteres dixerunt, ut ait Festus.

[40] cum sit obeso Nil melius turdo] turdum & uuluam exempli causa posuit, ut escas et gratissimas, & lautissimas. de turdo dicere nihil est necesse. uuluam suillam autem apud Athenaeum laudat Archestratus ὀψοδαίδαλος. id est, obsoniorum optimus artifex, eamque μήτραν ὑὸς nominat. Γαστέρα καὶ μήτραν ἐρεμνὴν ὑὸς ἔν τε κυμίνῳ Ἒν τ’ ὄξει δριμεῖ. [Deipn., III, 59]

[42] Nimirum hic ego sum] nimirum (inquit Horatius) huic Maenio simillimus sum. admonuimus alibi prouocabulum hic apud hunc poëtam, referri semper ad id, quod antecedit.

[p. 369]

[35] satis inter uilia fortis] satis fortiter, satis forti animo satis patienter uilibus cibis famem explens.

[44] unctius] delicatius, sumtuosius, apparatius. sic Catullus per uncta patrimonia, ampla & opima significat, in Caesarem. Quid hunc (malum) fouetis ? aut quid hic potest, Nisi uncta deuorare patrimonia ? [Carm., 29, 21] Horatius in epistola de arte poetica . si uero est, unctum recte qui ponere possit. [Ars, 422] unctum interdum unguento delibutum. ut epistola ad Scaeuam hoc libro. accedes siccus ad unctum translate dixit M. Tullius in Bruto. Iam enim erat unctior quaedam, splendidiorque loquendi consuetudo. [Brut., 20]

[45] bene uiuere] bene uiuere hoc loco ualet, beate uiuere, non, ut apud Marcum Tullium libro 2. de finibus. Hos ego asotos bene quidem uiuere, at beate nunquam dixerim.. [Fin., II, 8] Idem tamen eodem libro paulo post illum locum, ostendit ex Lucillii sententia nunquam bene coenasse Gallonium, hominem luxuriosum, quia quod bene (inquit) id recte, frugaliter, honeste : ille porro male, praue, nequiter, turpiter coenabat. Plato item in Critone uult hoc solidum, ac fixum esse τὸ εὖ ζῇν, καὶ καλῶς και δικαίως ζῇν, ταυτὸν εἶναι, id est, bene uiuere idem esse, atque honeste & iuste uiuere [Crit., 48b]

[2] quorum Conspicitur nitidis fundata id est, quorum pecunia ab incerto aliquo quaestu non pendet, sed in praediorum, ac fundorum fructibus posita est.