[p. 39]

Satyra 3.

Omnibvs hoc uitium est cantoribus, inter amicos

Vt nunquam inducant animum cantare, rogati :

Iniussi nunquam desistant. Sardus habebat

Ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,

5 Si peteret per amicitiam patris, atque suam, non

Quicquam proficeret : si collibuisset, ab ouo

Vsque ad mala citaret, Io Bacche, modo summa

Voce, modo haec resonans, quae chordis quattuor ima.

Nil aequale homini fuit illi : saepe uelut, qui

10 Currebat, fugiens hostem : persaepe uelut, qui

Iunonis sacra ferret. habebat saepe ducentos,

Saepe decem seruos. modo reges, atque tetrarchas,

Omnia magna loquens. modo, sit mihi mensa tripes, &

Concha salis puri, & toga, quae defendere frigus,

15 Quamuis crassa queat. decies centena dedisses

Huic parco, paucis contento : quinque diebus

Nil erat in loculis : noctes uigilabat ad ipsum

Mane : diem totum stertebat. nil fuit unquam

Sic impar sibi. nunc aliquis dicat mihi, quid tu ?

20 Nulla ne habes uitia ? immo alia haud fortasse minora.

Maenius absentem Neuium cum carperet : heus tu,

Quidam ait, ignoras te ? an, ut ignotum, dare nobis

[p. 40]

Verba putas ? egomet mi ignosco, Maenius inquit.

Stultus, & improbus hic amor est, dignusque notari.

25 Cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis,

Cur in amicorum uitiis tam cernis acutum,

Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius ? at tibi contra

Euenit, inquirant uitia ut tua rursus & illi.

Iracundior est paulo, minus aptus acutis

30 Naribus horum hominum : rideri possit, eo quod

Rusticius tonso, toga defluit : & male, laxus

In pede calceus, haeret : at est bonus, ut melior uir

Non alius quisquam : at tibi amicus : at ingenium ingens

Inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum

35 Concute, num qua tibi uitiorum inseuerit olim

Natura, aut etiam consuetudo mala. nanque

Neglectis urenda filix innascitur agris.

Illuc praeuertamur, amatorem quod amicae

Turpia decipiunt caecum uitia : aut etiam ipsa haec

40 Delectant : ueluti Balbinum polypus Agnae.

Vellem in amicitia sic erraremus : & isti

Errori nomen uirtus posuisset honestum.

At pater ut gnati, sic nos debemus amici,

Si quod sit, uitium, non fastidire. strabonem

45 Appellat paetum pater : & pullum, male paruus

Si cui filius est : ut abortiuus fuit olim

Sisyphus. hunc uarum, distortis cruribus : illum

Balbutit scaurum, prauis fultum male talis.

Parcius hic uiuit ? frugi dicatur ineptus

50 Et iactantior hic paulo est ? concinnus amicis

Postulat, ut uideatur. at est truculentior, atque

Plus aequo liber ? simplex, fortisque habeatur.

Caldior est ? acres inter numeretur : opinor,

[p. 41]

Haec res & iungit, iunctos & seruat amicos.

55 At nos uirtutes ipsas inuertimus : atque

Sincerum cupimus uas incrustare. probus quis

Nobiscum uiuit, multum demissus homo ? illi

Tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omneis

Insidias, nullique malo latus obdit apertum ?

60(Cum genus hoc inter uitae uersetur, ubi acris

Inuidia, atque uigent ubi crimina) pro bene sano,

Ac non incauto, fictum, astutumque, uocamus.

Simplicior si quis (qualem me saepe libenter

Obtulerim tibi Maecenas) ut forte legentem,

65 Aut tacitum appellet : quouis sermone molestus :

Communi sensu plane caret, inquimus. eheu,

Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.

Nam uitiis nemo sine nascitur. optimus ille est,

Qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,

70 Cum mea compenset uitiis bona, pluribus hisce,

(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari

Si uolet. hac lege in trutina ponetur eadem.

Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,

Postulat, ignoscat uerrucis illius. aequum est,

75 Peccatis ueniam poscentem, reddere rursus.

Denique, quatinus excidi penitus uitium irae,

Cetera item nequeunt stultis haerentia : cur non

Ponderibus, modulisque suis ratio utitur ? ac, res

Vt quaeque est, ita suppliciis delicta coercet ?

80 Si quis eum seruum, patinam qui tollere iussus,

Semesos pisces, tepidumque ligurrierit ius,

In cruce suffigat : Labeone insanior, inter

Sanos dicatur. quanto hoc furiosius, atque

Maius peccatum est ? paulum deliquit amicus :

[p. 42]

85 Quod nisi concedas, habeare insuauis, acerbus :

Odisti, & fugis, ut Drusonem debitor aeris :

Qui, nisi cum tristes misero uenere kalendae,

Mercedem, aut nummos undeunde extricat : amaras,

Porrecto iugulo, historias, captiuus ut, audit.

90 Comminxit lectum potus : mensaue catillum

Euandri manibus tritum deiecit : ob hanc rem,

Aut, positum ante mea quia pullum in parte catini,

Sustulit esuriens : minus hoc iucundus amicus

Sit mihi ? quid faciam, si furtum fecerit ? aut si

95 Prodiderit commissa fide ? sponsumue negarit ?

Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,

Cum uentum ad uerum est : sensus, moresque repugnant,

Atque ipsa utilitas iusti prope mater, & aequi.

Cum prorepserunt primis animalia terris,

100 Mutum, & turpe pecus, glandem, atque cubilia propter,

Vnguibus, & pugnis, dein fustibus, atque ita porro

Pugnabant armis, quae post fabricauerat usus.

Donec uerba, quibus uoces, sensusque notarent,

Nominaque inuenere. dehinc absistere bello,

105 Oppida coeperunt munire, & ponere leges,

Nequis fur esset, neu latro, neu quis adulter.

Nam fuit ante Helenam cunnus deterrima belli

Causa : sed ignotis perierunt mortibus illi :

Quos Venerem incertam rapientes more ferarum,

110 Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.

Iura inuenta metu iniusti fateare necesse est :

Tempora si, fastosque uelis euoluere mundi.

Nec natura potest iusto secernere iniquum :

Diuidit ut bona diuersis, fugienda petendis :

115 Nec uincet ratio hoc, tantundem ut peccet, idemque

[p. 43]

Qui teneros caules alieni fregerit horti :

Et qui nocturnus diuum sacra legerit. assit

Regula, peccatis quae poenas irroget aequas :

Ne scutica dignum, horribili sectere flagello.

120 Nam, ut ferula caedas meritum maiora subire

Verbera, non uereor : cum dicas esse pareis res

Furta latrociniis : & magnis parua mineris

Falce recisurum simili te, si tibi regnum

Permittant homines. si diues, qui sapiens est,

125 Et sutor bonus, & solus formosus, & est rex :

Cur optas, quod habes ? non nosti, quid pater, inquit,

Chrysippus dicat : sapiens crepidas sibi nunquam,

Nec soleas fecit : sutor tamen est sapiens. quo ?

Vt, quamuis tacet Hermogenes : cantor tamen, atque

130 Optimus est modulator : ut Alfenus uafer, omni

Abiecto instrumento artis, clausaque taberna,

Sutor erat : sapiens operis sic optimus omnis

Est opifex solus : sic rex. uellunt tibi barbam

Lasciui pueri : quos tu nisi fuste coerces,

135 Vrgeris turba circum te stante : miserque

Rumperis : & latras magnorum maxime regum.

Ne longum faciam : dum tu quadrante lauatum

Rex ibis : neque te quisquam stipator, ineptum

Praeter Crispinum, sectabitur : & mihi dulces

140 Ignoscent, si quid peccauero stultus, amici :

Inque uicem illorum patiar delicta libenter :

Priuatusque magis uiuam te rege beatus.

COMMENTARII.

[3] Sardus habebat Ille Tigellius] Hermogenes, de quo superiore saty. [Serm., I, 2]

[4] Caesar, qui cogere posset &c.] Caesar, qui cogendi potestatem haberet, si eum oraret per amicitiam Iulii Caesaris patris, & suam, ab eo non [p. 44] impetraret, ut caneret.

[5] Patris] auunculi hi natura : patris iure ciuili, id est, adoptione.

[7] ab ouo Vsque ad mala] prouerbium est, quod ualet, a prima mensa ad secundam. M. Tullius lib. 1. epist. ad Varron. Integram famem ad ouum affero. [Fam., IX, 20] Apponebant enim etiam ueteres oua in prima mensa : quod uel ex Athenaeo lib. 2. congoscere licet. quanquam idem tradit lib. 14. etiam in secunda mensa apponi solita, his uerbis, ἐδίδοτο δὲ καὶ ᾠὸν ἐν τῇ δευτέρᾳ τραπέζῃ. [Deipn., XIV, 49]

[7] citaret Io Bacche] probabile est carmen quoddam fuisse in laudem Bacchi hoc principio, io Bacche : aut, in quo hae uoces identidem iterarentur. Quia autem io Bacche uocandi casus est, uerbo citandi aptissimo, & conuenientissimo usus est : proinde ac si diceret Horatius : Tigellius ille, si ei collibuisset, carmina in Bacchi laudem caneret, Bacchumque identidem appellaret, atque inuocaret. io autem uox est, laetitiam animi significantium, uox triumphantibus gratulantium, uox inclamantium, & inuocantium. Tibullus. Agna cadet uobis, quam circum rustica pubes Clamet io, messes, & bona uina date. [Eleg., I, 1, 23] Ita & triumphantibus acclamabant io triumphe, ut supra annot. ad Od. ix. epod.

[7] Modo summa Voce, modo haec resonans] modo acutissima, modo grauissima uoce resonans. Intellige hunc Tigellium hoc loco uno tempore & uoce, & fidibus cecinisse : organoque quattuor chordarum, quod τετράχορδον appellant Graeci, usum esse.

[9] Nil aequale homini fuit] erat sibi ipse inaequalis, inconstans, uarius, multiplex, nullam uitae aequabilitatem retinens.

[11] saepe uelut qui] ordo uerborum hic est, Qui saepe currebat, uelut fugiens hostem.

[10] persaepe uelut, qui Iunonis sacra ferret] persaepe ita incedebat, quasi qui Iunonis sacra ferret. eos autem, qui Iunonis, aut Ceretis sacra ferebant, tardissime incedere solitos esse, declarat locus ille M. Tullii Off. i. cauendum est, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ut similes pomparum ferculis esse uideamur : aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates.

[14] Concha salis] ex concha salinum. supra Od. xvi. lib. 2. Viuitur parue bene, cui paternum splendet in mensa tenui salinum. [Carm., II, 16, 13]

[14] defendere] id est, arcere, & propulsare, ut supra Od. xvii. lib. 1. Defendit aestatem capellis. [Carm., I, 17, 3]

[15] decies centena] decies centena sestertia, id est, decies centum millia nummum : quae efficiunt circiter xxv. aureorum Gallicorum, aut Italicorum millia. de sestertio autem plura alibi dicemus.

[16] Huic parco parco, paucis] εἰρωνικῶς  : uel qui paulo ante tam parcus, & tam paucis contentus erat.

[19] Sic impar sibi] sic inaequale, atque inconstans.

[21] Maenius absentem] si Maeuius recta & emendata est scriptura, credibile est hic describi ab Horatio Maeuium illum de quo Virgilius in Palaemone, Qui Bauium non odit, amet tua carmina Maeui. [Buc., 3, 90] nonnulli legunt Maenius, existimantes ab Horatio significari luxuriosum illum Maenium, & facetissimum scurram, qui ex amplissimo & lautissimo patrimonio nihil sibi praeter unam [p. 45] columnam excepit, quin omne profunderet, ac dissiparet, unde gladiatores spectaret. de eo autem plura dicemus ad epist. ad Vallam. ibi Maenius ut rebus maternis, &c.

[22] ignoras te ?] non nouisti te ? sic Terentius Heaut. Erras si id credis : & me ignoras Clinia. [Heaut., 105] M. Tullius Academic. quaest. lib. 4. Maiore studio Lucullus philosophia studio deditus fuit, quam, qui illum ignorabant, arbitrabantur. [Lucull., 2]

[20] immo alia haud fortasse minora] sic lib. quidem omnes uulgati. sed aliquot Veteres : in his Iannoct. Faern. Raïnuntii Card. & Torn. habent. immo alia, & fortasse minora.

[24] Stultus & improbus hic amor] hoc genus hominum, qui in aliorum ingeniis, ac moribus obseruandis sunt diligentes, & acres : in suis, admodum negligentes, pulchre notat Theognis his uersibus Νήπιος, ὃς τὸν ἐμὸν μὲν ἔχει νόον ἐν φυλακῇσι, Τὸν δ’ αὐτοῦ ἴδιον οὐδὲν ἐπιστρέφεται. [Eleg., 439] & Plutarchus libr. περὶ εὐθυμίας. τί τὸ ἀλλότριον ἄνθρωπε βασκανώτατε κακὸν ὀξυδερκεῖς, τὸ δ’ ἴδιον παραβλέπεις ; [Tranq. an., 469b] id est, quid alienum malum homo inuidissime, acutissime perspicis : tuum transuersis, & conniuentibus oculis intueris ?

[25] Cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis] huius loci haec sententia est. Cum tua mala oculis lippientibus, & negligenter cernas, cur in amicorum, &c. P. Victorius lib. Var. lectionum 20. ait hoc loco peruidere, idem ualere, quod apud Graecos παραβλέπειν· quod est, non admodum intentis oculis intueri, conniuere, negligenter inspicere. Atqui apud M. Tullium aliam uim habet uerbum peruidendi. ut lib. 5. de finibus. Intrandum est igitur in rerum naturam, & penitus, quid ea postulet, peruidendum. [Fin., V, 16] & apud Lucretium libr. 1. Peruideamus utrum finitum funditus omne Constet, an immensum patefiat ad usque profundum. [Nat. Rer., I, 956] & lib. 2. Ex quo iactari magis omnia materiai Corpora Peruideas. [Nat. Rer., II, 89] Itaque existimarim, quod quidem pace Victorii dixerim, peruidere semper significare acerrime, & acutissime intueri : sed hoc loco fieri, ut contrarium significare uideatur propter has uoces adiectas oculis lippus inunctis. sic supra dixit Od. vii. lib. 3. Nam scopulis surdior Icari Voces audit adhuc integer. [Carm., III, 7, 21]

[26] tam cernis acutum] ὀξυδερκεῖς. ut loquitur apud Plutarchum poeta quidam.

[27] aquila] Traditum est a ueteribus, aquilas esse acie oculorum acutissima praeditas : easdem pullos suos nuper natos soli admouere, cogereque ut solem aduersum intueantur : quod si facere possint, legitimos haberi : sin minis, ut adulterinos reiici. Homerus quoque ἰλιάδ. ρ. aquilam omnium auium esse oculatissimam satis declarat iis uersibus, quibus Menelaum quoquouersus circumspicientem, si forte Antilochum reperiat, ut eum ad Achillem mittat, Patrocli mortem nunciatum, cum aquila comparat, his uerbis. Πάντοσε παπταίνων, ὡς αἰετὸς, ὃν ῥά τε φασὶν Ὀξύτατον δέρκεσθαι ὑπουρανίων πετεεινῶν. [Il., XVII, 674]

[27] serpens Epidaurius] draco. oculatissimum est enim genus draconum, ex quo nomen traxerunt. nam δέρκεσθαι cernere est : unde dracones sunt appellati. serpentem Epidaurium dixit, uel quod Aesculapius Epidauri colitur, cui sacri sunt dracones : uel quod in agro Epidaurio, nusquam alibi, genus quoddam draconum nascitur mansuetum, colore ab aliis differens [p. 46] ut scribit Pausanias in Corinth. uel quod Romanis graui pestilentia laborantibus draco Epidauro Romam aduectus saluti fuit : quod postremum probabilius est. posuit tamen serpentem Epidaurium pro quouis alio dracone.

[29] minus aptus acutis Naribus horum hominum] minus aptus huiusce aetatis hominum irrisioni, qui sagacissime aliorum mores odorantur, uitiaque uel leuissima urbane infectantur. uide epist. ad. Maecen. iii. lib. 1. ibi ad haec ego naribus uti Formido. [Epist., I, 19, 45]

[30] rideri possit eo, quod] haec uerba declarationem, rationemque continent superiorum, nempe, cur sit minus aptus ac naribus horum hominum.

[31] male laxus In pede calceus, haeret] si male coniungas cum nomine laxus, sic erit interpretandum, nimis, aut ualde laxus, ut infra eadem saty. male paruus Si cui silius est. [Serm., I, 3, 45] & Od. xvii. lib. 1. ne male dispari Incontinenteis iniiciat manus. [Carm., I, 17, 26] & saty. 4. Sulcius, & Caprius rauci male. [Serm., I, 4, 66] & saty. v. lib. 2. male tussiet. [Serm., II, 5, 107] alias contrariam habet significationem, ut Od. ix. lib. 1. aut digito male pertinaci, [Carm., I, 9, 24] id est, parum pertinaci : & epist. ad Maecenatem iii. lib. 1. ut male sanos Ascribit liber satyris, Faunisque poetas. [Epist., I, 19, 3] M. Tullius epist. ad Atticum lib. 2. Sed ego odi illam male Consularem. [Att., II, 1] Catullus ad Aur. & Fur. male me marem putastis. [Carm., 16, 13] Ouidius lib. 1. de arte. Et si quis male uir quaeret habere uirum. [Ars Am., I, 524] T. Liuius lib. 35. annalium. uideretis uix duarum male plenarum leguncularum instar in castris regis. [Hist., XXXV, 49] sed omnino hoc male, cohaerere debet, cum uerbo haeret, ut sit hic ordo, & structura. & calceus laxus in pede male haeret.

[36] consuetudo mala] consuetudinem malam non intelligit uictus consuetudinem cum uitiosis, & improbis hominibus : quanuis haec quoque multum ualeat ad animos corrumpendos, ut ostendit Theognis his uersibus, Οἱ κακοὶ οὐ πάντως κακοὶ ἐκ γαστρὸς γεγόνασιν· ἀλλ’ ἄνδρεσσι κακοῖς συνθέμενοι φιλίην· [Eleg., 305] sed consuetudinem peccandi. de qua Aristoteles lib. 3. de morib. ad Nicomachum his uerbis ἀλλὰ τὸ τοιούτους γενέσθαι αὐτοὶ αἴτιοι, ζῶντες ἀνειμένως· καὶ τοῦ ἀδίκους, ἢ ἀκολάστους εἶναι, οἳ μὲν κακουργοῦντες, οἳ δ’ ἐν πότοις καὶ τοῖς τοιούτοις διάγοντες. αἱ γὰρ περὶ ἕκαστα ἐνέργειαι τοιούτους ποιοῦσι [Eth. Nic., 1114a], id est, ut quidem nos uertimus (nostris enim uti licet) uerum cur tales extiterint, causam ipsi sustinent, quippe qui negligenter, ac dissolute uiuant : & cur iniusti, atque intemperantes sint, causa in ipsis consistit, ut pote quorum alteri in maleficiis, alteri in compotationibus, & id genus deliciis aetatem consumant. Nam quales sunt in quaque re collocatae functiones, tales eos, qui munere funguntur, efficiunt. & M. Tullius lib. 3. accusat o consuetudo peccandi : quantam habes iucunditatem in improbis, & audacibus, cum poena abfuit, & licentia consecuta est.

[38] Illuc praeuertamur] ad illud prius ueniamus : illud priore loco explicemus de amatoribus, qui amicarum suarum uitiis ita blandiuntur, & ignoscunt, ut etiam interdum iis delectentur, aut certe ea non animaduertant, quam de amicorum officio dicamus. Plautus hoc uerbum in Milite glor. cum accusandi casu coniungit. Igitur id quod agitur, nunc hoc primum praeuorti decet. [Mil., 765] in Mercatore cum dandi. ocium non est : mandatis rebus praeuorti uolo. sic Caesar. lib. 7. de bello Gallico. huic rei praeuertendum existimauit. [Bell. Gall., VII, 33] T. Liuius lib. 35. παθητικῶς. Aliud in prasentia, quod magis instaret, praeuertendum sibi esse dixit.

[p. 47]

[38] amatorem quod amicae Turpia decipiunt] decipiunt amatorem, id est, ab amatore non animaduertuntur, neque sentiuntur : sed ignorantur, λανθάνουσι. fallunt, latent. Plato lib. 5. de rep. ostendens eum, qui aliquid amet, non solum id amare, quod sit in eo genere perfectum, sed id omne. quod sit eius generis : neque quenquam, disciplinarum cupidum uere dici solere, qui hanc, uel illam disciplinam sequatur : sed eum, qui hoc nomine dignus sit, omnes disciplinas colere, & amplecti oportere : exemplum affert amatorum eorum, qui puerilibus amoribus dediti sunt, aitque illos puerorum omnium, in quibus insit maturitas illa aetatis, aspectu quodammodo pungi, & commoueri : eorumque uitia corporis si qua sint, studiose extenuare, & eleuare. uerba Platonis sunt haec. ἢ οὐχ οὕτω ποιεῖτε πρὸς τοὺς καλούς ; ὁ μὲν ὅτι σιμός, ἐπίχαρις κληθεὶς ἐπαινεθήσεται ὑφ’ ὑμῶν· τοῦ δὲ τὸ γρυπὸν, βασιλικὸν φατὲ εἶναι· τὸν δὲ δὴ διὰ μέσου τούτων ἐμμετρώτατα ἔχειν· μέλανας δὲ, ἀνδρικοὺς ἰδεῖν· λευκοὺς δὲ θεῶν παῖδας εἶναι· μελιχλώρους δὲ καὶ τοὔνομα οἴει τινὸς ἄλλου ποίημα εἶναι, ἢ ἐραστοῦ ὑποκοριζομένου τε, καὶ εὐχερῶς φέροντος τὴν ὠχρότητα ἐὰν ἐπὶ ὥρᾳ ᾖ ; καὶ ἑνὶ λόγῳ πάσας τε προφάσεις προφασίζεσθε, καὶ πάσας φωνὰς ἀφίετε, ὥστε μηδένα ἀποβάλλειν τῶν ἀνθούντων ἐν ὥρᾳ [Rep., V, 474d], id est, nonne ita uos geritis aduersus formosos ? nonne hic quidem quod sit simus, uenustus appellabitur, atque a uobis laudabitur ? illius nasum aquilinum dicitis regium esse ? alium, qui medius inter hos locatus sit, exquisitissimam mediocritatem obtinere ? nigros autem aspectum uirilem prae se ferre ? candidos Deorum esse filios ? Iam uero eorum, qui μελίχλωροι appellantur, nonne nomen ipsum ab eo amatore factum est, qui eius, quem amet, pallorem luridum, ac subuiridem extenuet, facileque ferat, si insit in aetare matura ? Denique (ut uno uerbo absoluam) causas omnes excogitatis, uocesque omnes mittitis, ut ne quis eorum, quorum aetas floreat, de manibus uestris elabatur. Huc pertinent, quae Lucretius scribit lib. 4. Multi modis igitur prauas, turpesque uidemus Esse in deliciis, summoque in honore uigere. Atque alios alii irrident, Veneremque suadent ut placent, quoniam foedo afflictantur amore, Nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe. Nigra μελίχροος est, immunda, & foetida ἄκοσμος, Caesia παλλάδιον· neruosa & lignea, δορκὰς· Paruula, pumilio, χαρίτων μία tota, merum sal : Magna atque immanis, κατάπληξις, plenaque honoris : Balba, loqui non quit, τραυλίζει· muta, pudens est : At flagrans, odiosa, loquacula, λαμπάδιον fit : Ἰσχνοερωμένιον tum fit, cum uiuere non quit Prae macie : ῥαδινὴ uero est iam mortua tussi. At Lamia est mammosa : Ceres est icta ab Iaccho : Simula σιληνὴ, ac Satyra est : labrosa φίλημα . [Nat. Rer., IV 1155] his simila sunt illa apud M. Tullium lib. 1. de natura Deorum Naeuus in articulo pueri delectat Alcaeum. at est corporis macula naeuus. Illi tamen hoc lumen uidebatur. Q. Catulus huius Collegae, & familiaris nostri pater, dilexit municipem suum Roscium : in quem etiam illud est eius : Constiteram exorientem auroram forte salutans, Cum subito a laeua Roscius exoritur : Pace mihi liceat caelestes dicere uestra : Mortalis uisus pulchrior esse deo. Hui : pulchrior deo ? at erat, sicut hodie est, peruersissimis oculis. [Nat. Deor., I, 28] sic & Theocritus ἐν Ἐργατίν. Βομβύκα χαρίεσσα, Σύραν καλέοντί τυ πάντες Ἰσχνάν, ἁλιόκαυστον, ἐγὼ δὲ μόνος μελίχλωρον. [Idyll., 10, 26] Itaque amorem caecum saciunt ideo, quod amantes, eorum, quos amant, deformitatem tum animi, tum corporis non uideant : & quod ea, quae minime pulchra sunt, amanti pulcherrima [p. 48] uideantur : quemadmodum idem Theocritus ait in Βωκολιάστ. ἦ γὰρ ἔρωτι Πολλάκις, ὦ Πολύφαμε τὰ μὴ καλὰ, καλὰ πέφανται. [Idyll., 6, 18]

[40] polypus] Ode xii. epod. Polypus, an grauis hirsutis cubet hircus in alis. [Epod., 12, 5]

[44] Strabonem app.] oculis peruersis. M. Tullius lib. 1. de natura deorum. redeo ad deos. Ecquos, si non tam strabones, at petulos esse arbitramur ? [Nat. Deor., I, 28]

[45] paetum] paeti dicuntur semiclusis oculis, qualis pingebatur Venus.

[47] hunc uarum distortis, &] hunc, qui distortis est cruribus, uarum appellat.

[48] scaurum] balbutiendo scaurum nominat.

[49] Parcius hic uiuit, frugi dicatur] docet nunc, quo pacto amicorum uitia sint uerbis extenuanda, dissimulanda, ac ferenda.

[49] ineptus] quid ualeat nomen ineptus apud Latinos, docet M. Tullius lib. 2. de orat. Quem nos ineptum uocamus, is mihi uidetur ab hoc nomen habere ductum, quod non sit aptus : idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. Nam, qui aut, tempus quid postulet, non uidet, aut plura loquitur, aut se ostentat, aut eorum quibuscum est, uel dignitatis, uel commodi rationem non habet, aut denique in aliquo genere aut inconcinnus, aut multus est, is ineptus dicitur. [De orat., II, 4]

[50] concinnus] lepidus, politus, eorum quibuscum uiuit, ingenio, & moribus accommodatus. Lucretius lib. 4. Et simul ipsa uiris Venus ut concinnior esset. [Nat. Rer., IV, 1276]

[52] simplex] simplicem appellant Latini apertum, liberum, nihil dissimulantem, omnia & loquentem, & facientem, quae sentit, & recta iudicat. sic item & Graeci. Euripides Ἰφιγ. ἐν Αὐλ. sub persona Achillis ἐγὼ δ’ ἐν ἀνδρὸς εὐσεβεστάτου Τραφεὶς Χείρωνος, ἔμαθον τοὺς τρόπους ἁπλοῦς ἔχειν. [Iph. Aul., 925] cui contrarius duplex διπλοῦς. sup. Od. vi. lib. 1. Nec cursus duplicis per mare Vlysses. [Carm., I, 6, 7]

[53] caldior] calidior, ardentior, feruidior.

[54] Haec res & iungit, &c.] Plato quodam loco ait hac re amicitiam maxime integram, incolumemque conseruari, si nostra in amicos beneficia minora esse putemus, quam ii, in quos conferuntur, putant : illorum contra erga nos merita, maiora nobis, quam illi existimant, uideantur. sic Plato ταῦτα φυλάττοντες, ἀσάλευτον τὴν φιλίαν φυλάξομεν. [Schol. in Op., 711]

[55] At nos uirtutes ipsas] tantum abest (inquit) ut amicorum uitia extenuemus, leuioribusque nominibus appellemus, ut contra, eorum uirtures uitiorum nominibus calumniantes inquinemus.

[56] atque Sincerum cupimus uas] quae sunt suapte natura pura, & sincera, ea per summam iniquitatem, & malitiam turpi, atque impuro tectorio deformamus. allegoria est, per quam hoc significat, quae sunt recta, honesta, cum uirtute coniuncta, ea per improbissimam calumniam praua, turpia, uitiosa nominamus.

[56] probus quis Nobiscum uiuit &c.] hunc locum sic explico. si quis probus, & demissus homo nobiscum uiuit : illum tardum & pinguem nominamus. haec enim tardo, pingui , ἀσϋνδέτως posita sunt, atque ita longe maiorem uim habent, quam si dixisset tardo & pingui, ut infra eadem satyra , habeare insuauis, acerbus. [Serm., I, 3, 85] Iam uero non est dubium, quin uox demissus interdum in laude ponatur. ut apud M. Tullium pro Muraena. Sit apud uos modestiae locus : sit demissis [p. 49] hominibus perfugium : sit auxilium pudors. [Mur., 87] Idem lib. 2. de orat. ad Quintum Fratrem eaque omnia, quae proborum, demissorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non acerborum sunt.

[9] Illi] probo, ac demisso homini.

[58] hic fugit omneis Insidias] si quis est cautior, & aduersus omnes insidias, & fallacias hominum septus, ac munitus, cum inter eos homines se uersari intelligat, qui bonis inuidere, & innocentes criminari solent : pro prudente, & cordato, fictum, astutumque appellamus.

[59] nullique malo latus obdit apertum] tralatio est a re militari, aut a gladiatoribus, qui studiose cauere solent, debent quidem certe, ne latus apertum aduersario ostendant. Tibullus nudum latus appellat. lib. 1. eleg. iiii. Si uolet arma, leui tentabis ludere dextra : Saepe dabis nudum, uincat ut ille, latus. [Eleg., I, 4, 51] Caesar lib. 1. de bello Gall. Boii, & Tulingi, qui hominum millibus circiter [Bell. Gall., I, 25] xv. agmen hostium claudebant, & nouissimis praesidio erant, ex itinere nostros latere aperto aggressi circumuenere. contrarium est latus tectum. Terentius Heautont. triumpho, si licet me latere recto discedere. [Heaut., 672]

[61] crimina] criminationes ἐγκλήματα. ut sup. epist. ad Lollium lib. 1. Vt penitus notum si tentent crimina, serues. [Epist., I, 18, 80]

[63] Simplicior] apertior. ut sup. simplex, fortisque habeatur.

[65] Aut tacitum appellet] hunc locum in omnibus codicibus uulgatis corruptum, restitui. nam cum antea legeretur impellat, ego appellet reponendum curaui, ab uno codice manu exarato admonitus, atque adiutus, in quo scriptum erat, appellat. quid sit autem tacitum, aut legentem appellare, sciunt omnes, qui Latine sciunt. Verum tamen minus exercitatos exempla docebunt. Cicero in Bruto. Videor enim iam te ausurus appellare, quoniam longo interuallo modo primum animaduerti paulo te hilariorem. [Brut., 5] idem epist. 2. lib. 1. uidebatur enim reconciliata nobis uoluntas senatus esse, quod tum dicendo, tum singulis appellandis perspexeram. [Fam., I, 2] Idem in oratione pro P. Quinctio. Tunc appellat ultro Naeuium, ut quoniam, [Pro Quinct., 5] &c. Idem lib. 15. epist. Tu mi Treboni, quando ad amorem meum aliquantulum discedens addidisti : quo tolerantius feramus igniculum desiderii tui, crebris nos litteris appellato. [Fam., XV, 20] Idem i. lib. accus. appellat haeredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam : non enim mihi persuadetur, istum ab illo prius appellatum : dicit se posse ei condonare edicto haereditatem. [Verr., II, 1, 41] Idem prooemo accus. Verr. Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem : appellat hominem, & ei uoce maxima uictoriam gratulatur. [Verr., I, 1, 7] Plautus in Trinum. lubet adire, atque appellare hunc. uerum ausculto perlubens : sed metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. [Trin., 1041] plus est autem tacitum aut legentem appellare, quam appellare simpliciter. nam tacitum, aut etiam legentem appellare, interpellare est : quae sententia huic loco conuenit maxime. legentem autem, tacitumue impellere, quid sibi uelit hoc loco, nescio. hoc tantum dicam, si Horatius, aut quis alius principem impelleret, non simplex, aut quouis sermone molestus, aut communis sensus expers diceretur : sed uel, ut insanus, & mente captus, uinculis constringeretur, uel ut audax, & scelestus, supplicio afficeretur. nemo enim impellitur sine grauiore ictu, ut uis uerbi declarat. tribus, quattuorue exemplis contenti erimus. Cicero pro Plancio. Etenim, si quando, [p. 50] ut sit, iactor in turba, non illum accuso, qui est in summa sacra uia, cum ego ad Faebii fornicem impellor : sed eum, qui in me ipsum incurrit, atque incidit. [Planc., 7] Idem in Cluentiana. Praecipitantem igitur impellamus, & perditum prosternamus. [Cluent., 26] Lucretius lib. 2. Nec simile est, ut cum impulsi procedimus ictu Viribus alterius magnis, magnoque coactu. [Nat. Rer., II, 272] T. Liuius lib. 33. annalium. & primo adeo acriter inuaserunt, ut antesignanos impulerint. [Hist., XXXIII, 36] Horatius Od. vi. lib. 4. aut impulsa Cupressus Euro. [Carm., IV, 6, 10] incidi & in alium codicem ueterem, ubi ad uocem impellat, ascriptum erat, id est, alloquatur. cui annotationi si additum esset, ultro, seu prior, uis uerbi, quod ad hunc locum attinet, expressa esset. nam, qui appellat alterum, eum prior, aut ultro affatur. Ineptissime autem quidam legunt, impellam, cum sit referendum, ad id quod antecedit Simplicior si quis, &c.

[67] Quam temere in nosmet legem sancimus] nimia (inquit) hac seueritate, & asperitate in amicos leuiter peccantes, conditionem nostram efficimus duriorem, nobisque (ut ita dicam) legem grauissimam imponimus. Nam cum ab omni uitii labe nemo sit purus, nec integer, non dubium est, quin eadem lex sit in nos ualitura, quam in alios tulerimus.

[68] Nam uitiis nemo sine nascitur] sic Theognis εἴ τις ἁμαρτωλῇσι φίλων ἐπὶ παντὶ χολῷτο, Οὔποτ’ ἂν ἀλλήλοις ἄρθμιοι, οὐδὲ φίλοι Εἶεν· ἁμαρτωλαὶ γὰρ ἐν ἀνθρώποισιν ἕπονται θνητοῖς Κύρνε, θεοὶ δ’ οὐκ ἐθέλουσι φέρειν. [Eleg., 325] Idem Οὐδένα παμπήδην ἀγαθὸν καὶ μέτριον ἄνδρα Τῶν νῦν ἀνθρώπων ἠέλιος καθορᾷ. [Eleg., 615]

[69] amicus dulcis, ut aequum est Cum mea] id est, quo tempore amicus uirtutes meas cum uitiis comparat, propendeat in uirtutes nostras numero plures (si modo plures sint meae uirtutes, quam uitia) earumque pondere uitia nostra eleuet. potest & particula cum pro coniunctione accipi, hoc modo mea bona cum uitiis compenset : deinde sequetur ἀσυνδέτως  : pluribus hisce, &c. ego tamen illo modo malo.

[72] hac lege in trutina] id est, hac lege, eadem erga eum adhibebitur aequitas, ac lenitas.

[73] Qui, ne tuberibus propriis] id est, qui uult sibi ab amico sua peccata ignosci grauiora, ignoscat ei leuiora. ἀλληγορία est.

[76] Denique, quatinus excidi] Ingreditur disputationem aduersus Stoicos, quorum unum e multis hoc erat decretum, omnia peccata esse paria. Quandoquidem (inquit Horatius) uitiis carere non possumus, neque fieri ullo pacto potest, ut peccata, siue a natura sint insita, siue mala consuetudine contracta, funditus extirpemus : cur non ea distinguimus, & pro cuiusque grauitate, aut leuitate poenas irrogamus ?

[76] quatinus] quoniam. ut Ode xxiiii. libr. 3. quatinus, heu nefas, Virtutem incolumem odimus. [Carm., III, 24, 30] & saty. iiii. libr. 2. Quatinus ima petit uoluens aliena uitellus. [Serm., II, 4, 57]

[77] cur non Ponderibus modulisque suis ratio] cur non ratione peccata ponderamus, & metimur, ut poenae sint peccatis aequales ?

[81] tepidumque ligurrierit ius] id est, paulatim & leuiter delibarit, seu exorbuerit. Est enim ligurrire eleganter, & paulatim, & fere cum fastidio delibare, ac decerpere, ἀπὸ τοῦ λιγυροῦ. quod est suaue. inquit Donatus in Eunuch. ad illum locum. Quae dum foris sunt, nihil uidetur mundius, Nec magis [p. 51] compositum quicquam, nec magis elegans : Quae cum amatore suo cum sunt, ligurriunt, Harum uidere ingluuiem, &c. [In Eun., V, 4, 14] idem eadem comoed. sup. Hominem haud impurum, patria qui abligurrierat [In Eun., II, 2, 4] seu, (ut alii legunt) obligurrierat bona . Abligurierat (inquit ille) id est, suauibus escis consumserat. Nam ἀπὸ τοῦ λιγυροῦ est ligurrire : & λιγυρὸν Graeci suaue appellant. [In Eun., II, 2, 4] Nonius Marc. producit hunc locum & ligurrire interpretatur, degustare. unde (inquit) abligurrire, multa auide consumere. [Comp. Doc., II, p. 134 M] utitur Horatius hoc eodem uerbo sat. 4. lib. 2. seu puer unctis Tractauit calicem manibus dum furta ligurrit. [Serm., II, 4, 79] M. Tullius lib. accus. 2. posuit translate. non reperietis hominem timide, nec leuiter haec improbissima lucra ligurrientem : deuorare omnem pecuniam publicam non dubitauit. [Verr., II, 2, 53] hoc uerbum autem duobus rr. scribendum esse uiri docti censent, & in libris calamo exaratis omnibus praeterquam in Tornes. ita scriptum est. fortasse autem accessit r. ut producatur. neque uero essem ausus princeps uulgatam scripturam immutare, nisi mihi Faernus uir doctissimus auctor fuisset ut ita typis excudendum curarem.

[82] Labeone insanior] Labeonem carpens, Augusto assentatur. Nam hic Labeo usque adeo fuit liber, & contumax, ut etiam Augusto saepe restiterit, ac responsarit.

[85] Quod nisi concedas, habeare insuauis] quod nisi ignoscas, merito possis insuauis haberi, atque acerbus. insuauis, acerbus dixit ἀσυνδέτως. quod genus alibi annotabimus.

[86] Odisti & fugis, &c.] quanuis leue admodum sit amici peccatum, odisti eum tamen, & fugis, ut Drusonem faeneratorem debitor. Hic Druso faenerator erat, & historiarum scriptor, suorum scriptorum nimius amator, nimiusque admirator. Itaque cum a debitoribus sortem, aut usuras ad diem non abstulerat, eos suarum historiarum recitatione male multabat.

[87] Qui] debitor aeris.

[87] tristes Kalendae] Kalendis pecuniam & collacabant in faenore, aut quaestu, ut supra Od. iii. epod. Quaerit Kalendis ponere, [Epod., 2, 70] & exigebant. ut hoc loco. tristes autem, nempe debitori. uide quae ad Od. illam 3. annotauimus.

[88] Mercedem] usuram. ut saty. ii. Quinas hic capiti mercedes execat. [Serm., I, 2, 14]

[88] extricat] explicat, expedit, & ita dissoluit.

[89] Porrecto iugulo] significat ita fuisse iniucundam, ac molestam debitoribus recitationem illam, ut ultro iugulum Drusoni praeberent, mallentque iugulari, quam audire : uel ut uiderentur iam iam, quasi iugulandi, iugulum praebere. sic lib. de arte poet. Indoctum, doctumque fugat recitator acerbus : Quem uero arripuit, tenet, occiditque legendo. Non missura cutem, nisi plena cruoris hirudo. [Ars, 474]

[90] catillum Euandri manibus tritum] paruum catinum, quo usus fit Euander : ex quo intellige antiquissimum. Euander Pallantis Arcadiae Regis nepos, patre interfecto in Italiam uenit, expulsisque Aboriginibus, ea loca, ubi nunc Roma est, occupauit. uide Virgilium lib. 7. Aen. Catinum (inquit Varro) dicunt Siculi, ubi assa ponebant.

[95] commissa fide] id est, fidei. arcana quaedam consilia suae fidei commissa. fide enim pro fidei positum. ut Virgilius Georg. i. libra die, somnique pares ubi [p. 52] fecerit horas. [Georg., I, 208] idem lib. 1. Munera, laetitiamque die. [Aen., I, 636] & supra Od. vii. lib. 3. Constantis iuuenem fide. [Carm., III, 7, 4]

[95] sponsumue negarit] promissum uel suo nomine, uel alieno, insiciatus sit.

[96] Queis paria esse fere placuit] nunc aperte Stoicos exagitat.

[97] sensus, moresque repugnant] sic M. Tullius de finibus lib. 4. In prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit : cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia, quam uirtutem uocamus, nec quicquam aliud bonum esse dixisset, nisi quod esset honestum : nec uirtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset, aut peius : his propositis tenuit prorsus consequentia, [Fin., IV, 25] &c. sequitur mox. Omnes, qui sapientes non sunt, aeque miseros esse : sapientes omnes, summe beatos esse : recte facta omnia aequalia : omnia peccata paria : quae magnifice primo dici uidentur, considerata minus probantur : sensus enim cuiusque, & natura rerum, atque ipsa ueritas clamabat quodammodo non posse se adduci, ut inter eas res, quas Zeno exaequaret, nihil interesset. Fuit autem Zeno Stoicae disciplinae auctor, Polemonis auditor.

[98] Atque ipsa utilitas, iusti] sequitur hoc loco Horatius quorundam philosophorum opinionem, qui existimabant nullum ius esse, nullum honestum natura : sed haec omnia ab utilitate esse nata, & profecta, id est, propterea leges esse latas, & iura descripta, quia sine iure, & legibus societas humana incolumis conseruari non posset : qua de re mox plura dicemus.

[100] Mutum, & turpe pecus] id est, homines illi recentes, a pecudibus parum admodum differentes, nondum scilicet sermonis usu, nec ciuili cultu reperto, nondum denique legibus ullis constitutis. sic Lucretius libr. 5. Multaque per calum solis uoluentia lustra Vulgiuago uitam tractabant more ferarum. [Nat. Rer., V, 931]

[101] Vnguibus, & pugnis] sic Lucretius lib. 5. Arma antiqua manus, ungues, dentesque fuerunt, Et lapides, & item siluarum fragmina, rami.. [Nat. Rer., V, 1283]

[103] Donec uerba, quibus uoces, sensusque] Plato in Cratylo uult nomina rebus consilio esse imposita : docetque eum, qui primus nomina fabricatus sit, quem ὀνοματοῦργον nominat, ὀνοματοθέτου munere functum esse, nominaque cuique rei accommodata imposuisse : ex dialectici praescripto tamen : quemadmodum faber gubernaculum efficit praecipiente, & praeeunte gubernatore. admonendus autem est lector minus exercitatus in libris Platonis, in eo dialogo corrupte legi νομοθέτης. cum legendum sit ὀνοματοθέτης. simile erratum admissum a librariis primo libr. ὑστέρ. ἀναλ. (sic enim uulgo nominant) indicauit mihi Muretus. Nam ubi νομοθετῆσαι legitur, legendum ὀνοματοθετῆσαι. hoc modo Εἰ δὴ δεῖ ὀνοματοθετῆσαι, ἔστω τὸ οὕτω λέγειν, κατηγορεῖν . ubi omnes interpretes uitiosa scriptura decepti, lapsi sunt, praeter ueterem. Lucretius libr. 5. a Platone dissentiens, ex sententia Epicuri ait, naturam, & utilitatem ab hominibus uoces ad significandum aptas, sermonemque expressisse : neque uuum aliquem nomina rebus imposuisse : his uersibus. At uarios linguae sonitus natura subegit Mittere, & utilitas expressit nomina rerum, Non alia longe ratione, atque ipsa uidetur Protrahere ad gestum pueros infantia linguae. Cum facit, ut digito, quae sint praesentia, monstrent. Sentit enim uim quisque suam, quoad possit [p. 53] abuti, &c. sequuntur haec deinceps, Proinde putare aliquem tum nomina distribuisse Rebus, & inde homines didicisse uocabula prima, Desipere est. nam cur hic posset cuncta notare Vocibus, & uarios sonitus emittere linguae : Tempore eodem alii facere id non quisse putentur ?

[104] dehinc absistere bello, Oppida] M. Tullius lib. 1. de inuentione, & lib. 1. de Orat. ad Quintum fratrem & in orat. pro Sextio, ait primos illos homines, cum primo dispersi essent, & uagi, postea ui eloquentiae, & prudentia paucorum, unum in locum esse congregatos, atque a fera, agrestique uita, ad humanum cultum, ciuilemque societatem deductos : & constitutis iam ciuitatibus, urbibusque conditis, leges ab eis, & iura, iudiciaque fuisse descripta. Horatius hanc uim ascribit poëtis, & musicis : qui iidem erant sapientes, & eloquentes, in epistola de arte poët. Siluestres homines sacer, interpresque deorum, Caedibus & uictu foedo deterruit Orphem. [Ars, 391] qua de re ad illum epistolae ad Pisones locum nonnihil dicemus. & ad Od. x. lib. 1. plura diximus. cum his Horatianis congruunt illa Isocratis in Nicocle. Ἐγγενομένου δὲ ἡμῖν τοῦ πείθειν ἀλλήλους καὶ δηλοῦν πρὸς ἡμᾶς αὐτοὺς περὶ ὧν ἂν βουληθῶμεν, οὐ μόνον τοῦ θηριωδῶς ζῇν ἀπηλλάγημεν, ἀλλὰ καὶ σϋνελθόντες πόλεις ᾠκίσαμεν, καὶ νόμους ἐθέμεθα [Nicocl., III, 6] quem locum notauit Muretus in lib. uar. lect.

[105] Oppida] M. Tullius lib. 1. de gloria. oppida ex eo appellata esse existimat, quod opem darent. alii, quod eo opes suas homines conferant. Varro lib. 4. de lingua Latina uel ab ope, quod munitur opis causa, uel quod opere munibant moenia, quo tutius essent.

[107] Nam fuit ante Helenam] id est, fuerunt enim ante Helenam aliae mulieres, e quibus belli causae natae sunt : fuerunt alii ante Paridem adulteri. Athenaeus lib. decimo tertio complures mulieres enumerat, quae belli principia, causasque praebuerint. & Herodotus lib. 1. prima inter Graecos & barbaros bella ob faeminas hinc & illinc raptas orta esse ostendit.

[109] Quos Venerem incertam, &c.] sic Lucretius lib. 5. Et Venus in siluis iungebat corpora amantum. Conciliabat enim uel mutua quanque cupido, Vel uiolenta uiri uis, atque impensa libido, Vel pretium glandes, atque arbuta, uel pyra lecta. [Nat. Rer., V, 962]

[110] Viribus editior] ualentior, robustior.

[111] Iura inuenta metu iniusti] Concludit Horatius iura non natura, sed utilitate ualere & constare. quae sententia fuit etiam ueterum quorundam Philosophorum, ut ex Platone multis locis cognoscere licet. Atque in lib. quidem de leg. 10. scribit hanc esse sententiam quorundam hominum, qui haberi uolunt sapientes, eorum omnium, quae orta sunt, quae oriuntur, quaeque oritura sunt, alia natura, alia arte, alia fortuna constare : uerbi gratia, ignem, aquam, terram, animam, seu aera natura, & fortuna uigere, & ualere, non arte : cetera, quae pictura, ars fabricandorum signorum, musica, & artes omnes efficiunt, arte ualere : ita Deos non natura, sed arte, id est, quibusdam legibus, & institutis hominum constare. Iam honesta quidem alia lege, alia natura ualere : iusta autem nulla esse natura : sed homines assidue inter se de iusto, & iniusto dissidere, quotidieque ea immutare. quae porro iusta esse statuerint, tum esse iusta, lege scilicet, & arte, non natura. Atque [p. 54] haec loquuntur (inquit Plato) sapientes quidam apud adolescentes homines, dicuntque id esse iustissimum, quod quis ui obtinuerit : unde adolescentium animis impietas ingeneratur, perinde ac si non sint ii dii, quos lex animo, & cogitatione informare iubet. Idem in Gorgia eorum opinionem refellit, qui dicebant τὸ δίκαιον εἶναι τὸν κρείττω τοῦ ἥττονος ἄρχειν, καὶ πλέον ἔχειν. [Gorg., 483d] id est, ius esse, ut, qui praestantior est siue uiribus, siue uirtute, inferiori imperet, & plus eo obtineat. Cum enim in eo dialogo Socrates multis uerbis docuisset praestare iniuriam accipere, quam inferre : Callicles & Polus contra disputant, iniuriam inferre deterius esse, quam accipere, natura : sed lege constitutum esse contrarium ab hominibus imbecillis, ne praestantioribus parere cogerentur, neue ab illis spoliarentur. Quinetiam eos (quos dixi) imbecillos rerum nomina immutasse, ac peruertisse. nam, quod iustum sit natura, id illos, ut iniustum haberetur, lege lata extorsisse : & contra, quod iniustum est natura, ut iustum. exempli causa, si quis praestantior ac potentior, deteriorem atque imbecilliorem spoliet, id iniustum esse dixisse, & iniuriam appellasse, cum sit iustum, & ius appellandum. Atque haec quidem, & multo plura apud Platonem, & ab illis contra iustitiam disputantur, & a Socrate refelluntur. Horatius autem hoc loco eos sequitur potissimum, qui ius ab utilitate natum esse uolunt : quae sententia quamuis uideatur probabilis, est tamen & falsa, & perniciosa : saniusque multo & uerius eorum iudicium est, qui stirpem iuris a natura repetunt, quam ducem secuti probant iura, aut omnia, aut multo plurima, natura ualere : primum propterea quod homo solus ex omnibus animantibus rationis sit particeps natura : lex autem, quae iusta ab iniustis distinguit, nihil aliud sit, quam recta ratio : deinde quod homines congregabiles sint natura : nulla autem congregatio sine iure & legibus diu incolumis manere possit : postremo quod optimus quisque iustitiam colat, improbissimus iniustitiam : uir bonus autem sit optimus & uerissimus rerum humanarum existimator ac iudex, atque adeo regula, seu mensura : Itaque iustitiam, & iuris aequabilis descriptionem, utilem illam quidem esse hominum generi, sed non ideo ab utilitate esse natam. Hesiodus quidem scribit hoc interesse inter feras, & homines, quod illae soleant se mutuo uorare, quia non sit illa inter eas iuris, & iustitiae communitas : hominibus autem non sit fas hac immanitate uti, propterea quod Deus immortalis iura, legesque eis dederit, quibus imbuti ac temperati iustitiam inter se colerent. uersus Hesiodi sunt hi, Τόνδε γὰρ ἀνθρώποισι νόμον διέταξε Κρονίων. Ἰχθύσι μὲν, καὶ θηρσὶ, καὶ οἰωνοῖς πετεεινοῖς Ἔσθειν ἀλλήλους, ἐπεὶ οὐ δίκη ἐστὶν ἐπ’ αὐτοῖς· Ἀνθρώποισι δ’ ἔδωκε δίκην, ἢ πολλὸν ἀρίστη γίνεται. [Op., 276] Idem paulo ante dixerat Iustitiam uirginem esse, & Iouis filiam, quibus duobus perspicue significat eam & a Deo natam esse, & incorruptam atque inuiolatam esse tuendam : quod ita non esset, si ab utilitate ortum haberet. Et M. Tullius lib. 1. de legibus, iuris ortum a natura repetendum esse pluribus uerbis ostendit.

[113] Nec natura potest iusto secernere] a dissimili probare conatur nihil esse iustum aut iniustum natura, sed hac sola utilitate distingui : id est, utilitatis causa constitutum esse, ut alia sint iusta, alia iniusta : de bonis autem & malis [p. 55] longe aliter esse sentiendum : bona enim a malis, fugienda ab expetendis natura, non utilitate distingui.

[115] Nec uincet ratio hoc] Posteaquam docuit ius ab iniuria non natura, sed utilitate separari, redit ad institutum, ut refellat πολυθρύλλητον illud Stoicorum decretum, peccata esse paria. pendet autem haec quaestio a superiore illa de iuris origine. Nam si iusta & iniusta natura ualerent, fortasse omnia iusta essent aequalia, (quod enim per se, & natura est tale, neque utilitate ponderatur, id non potest altero magis esse tale) idemque de iniustis esset sentiendum : ex quo efficeretur ut peccata essent aequalia, cum peccata omnia sint iniusta. Nunc autem cum ab utilitate ius & iniuria originem, principiumque duxerint (ut uult Horatius) sequitur ut, quemadmodum alia aliis sunt utiliora, & inutiliora : ita alia aliis sint & iustiora, & iniustiora : ergo ut etiam alia peccata aliis sint grauiora, aliaque aliis leuiora. sic loquitur autem saty. iii. lib. 2. Vincit enim stultos ratio insanire nepotes. [Serm., II, 3, 63]

[115] tantundem ut peccet, idemque] id est, tam grauiter peccet. notauimus hoc loquendi genus idem peccat, in epist. de arte poët. [Ars, 354]

[117] nocturnus legerit] id est, noctu, ut sup. annot. ad Od. xvi. epod. sacra legerit autem, sacrilegium admiserit.

[117] assit Regula peccatis] id est, si peccata sunt in aequalia, ut reuera sunt, debent & poenae esse inaequales, id est, peccatis aequales.

[120] Nam ut ferula caedas, &c.] occurrit iis quae poterat Stoicus dicere, hoc modo : non uis Horati eum, qui scutica, id est, minore poena dignus sit, flagello caedi, id est, grauiore poena affici. cur non eadem opera uetas, ne, qui grauiorem poenam meritus sit, ferula caedatur ? quia non uereor (inquit Horatius) ne id facias, cum furta latrociniis paria esse dicas, & mineris te utraque peccata pari poena castigaturum, si regiam potestatem adeptus sis. attendat autem lector Latini sermonis studiolus, non esse hoc ordine uocabula collocanda, non uereor ut ferula caedas. nam qui ita loquitur, uereor ut caedas, uult caedi, & uidetur ita dicere : uereor ne non caedas. qui hoc modo autem, uereor ne non caedas, hoc significat ego non dubito quin non sis caesurus, uel confido te non caesurum. & si quis ita, non uereor ut caedas, hoc innuit, non uereor ne non caedas : mihi dubium non est, quin sis caesurus : confido te esse caesurum. non sunt igitur haec uerba ita disponenda, non uereor, ut ferula caedas meritum maiora, &c. alioqui Horatium aliud, quam sentiat, loquentem faceremus. nam hoc sentit Horatius, hocque a nobis uult audiri, atque intelligi, non uereor ne caedas ferula, id est, certo scio, te ferula non esse caesurum eum, qui poenas sit meritus grauiores. quid igitur dicemus ? Horatium minus Latine esse locutum ? minime uero. confugiendum igitur est ad id, quod toties iam dixi, particulam ut, non esse cum uerbo uereor, coniungendam, sed totam illam, quae antecedit, orationem, suo loco, & separatim esse legendam, hoc modo : nam, ut ferula caedas eum, qui matores poenas sit meritus : non uereor, subaudi, ne id facias, id est, scio te istuc non facturum. exempla autem e bonis scriptoribus sumta, quis sit huius uerbi & similium usus, nos docebunt. Terentius in Andr. haud uereor, si in te solo sit situm : sed, uim ut queas [p. 56] ferre. ibid. id paues ne ducas tu illam : tu autem ut ducas, [Andr., 350] id est, ne non ducas. M. Tullius ad Atticum lib. 7. tamen uereor ut his ipsis contentus sit, [Att., VII, 17] &c. id est, ne non contentus sit. Idem lib. 2. Videris uereri ut epistolas illas acceperim. [Att., XI, 22] Idem epist. i. ad Torquatum lib. 6. cuius tanti mali, quamuis docti uiri multa dicant, tamen uereor ut consolatio ulla possit uera reperiri, praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est, atque neruorum, [Fam., VI, 1] &c. uel legendum ne consolatio nulla. nam uulgata scriptura mendosa est. Idem ad Terentiam. Vereor ut Dolabella ipse satis uobis prodesse possit. [Fam., XIV, 14] Idem orat. contra Rull. ad popul. hoc quia uos foedus non iusseritis, ueretur Hiempsal ut satis firmum sit, & ratum. [Rull., II, 22] Idem lib. 1. de Oratore ad Quintum fratrem sed illa duo, Crasse, uereor ut tibi possim concedere. [De orat., I, 9] Idem orat. pro Quinctio, tamenne uereris, ut possis haec contra Hortensium defendere ? [Pro Quinct., 25] Horatius sat. i. lib. 2. o puer, ut sis uitalis, metuo. [Serm., II, 1, 60] Caesar lib. 5. de bello Gall. Labienus ueritus, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinere posset, prasertim quos recenti uictoria efferri sciret, [Bell. Gall., V, 47] &c. sic enim habent codices calamo exarati. Veniamus ad exempla alterius locutionis, uereor ne : cuius quidem sententia priori contraria est. Terentius in Eunuch. Miseram me, uereor ne illud grauius Phaedria tulerit, [Eun., 81] &c. idem in Andr. hei uereor ne quid Andria apportet mali. [Andr., 73] in Hecyra. uereor, si clamorem eius hic crebro exaudiat, Ne parturire eam intelligat. [Hec., 392] ibid. simul uereor Pamphilum, ne orata nostra nequeat diutius celare. [Hec., 575] idem Phorm. uereor ne istaec fortitudo in neruum erumpat denique. [Phorm., 325] ibid. het uereor lenonem, ne quid suat. [Phorm., 490] M. Tullius in Laelio, neque enim uerendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat. [Amic., 16] Ibid. sin autem illa uereor, ne idem interitus sit animorum, & corporum, [Amic., 4] &c. qui locus mendose in uulgatis codicib. legitur, ut idem interitus. epist. ad C. Caelium C. F. ultima, lib. 3. uerebar ne id ita caederet, quod etiam nunc uereor, ut ante quam tu in prouinciam uenisses, ego de prouincia decederem. [Fam., II, 19] & pro M. Marcello, uereor ne hoc, quod dicam, non perinde intelligi auditu possit, atque ego ipse cogitans sentio. [Marcel., 4] ubi mendose legitur uulgo uereor ut hoc, quod dicam. Virgilius in Palaem. ipse Neaeram Dum fouet, ac, ne me sibi praeferat illa, ueretur, Hic alienus, [Buc., 3, 3] &c.

[122] & magnis parua, &c.] id est & mineris te similem poenam ad leuia peccata uindicanda adhibiturum, atque ad grauia. simili falce recidere posuit pro eo, quod est, simili poena coercere. poenis enim deterrentur ac reuocantur improbi a flagitiis ac maleficiis. falce autem simili magnis dixit more Graecorum, ὁμοίᾳ τοῖς μεγάλοις simili atque magna peccata reciduntur.

[124] si diues, qui sapiens] Stoicos irridet hoc modo, Quid opus est ista conditione, Si mihi regnum perm. homines ? nonne hoc uestrum est, sapientem esse diuitem, sutorem, formosum, atque etiam regem ? quid igitur uetat, quominus potestate regia utaris ? & cur id, quod habes, optas, quasi desit ? cum hoc loco congruit ille, epist. i. lib. 1. Ad summam, sapiens uno minor est Ioue, diues, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum. [Epist., I, 1, 106] sed illic serio loquitur. hic ioco. M. Tullius lib. 3. de finibus in extremo, sub Catonis persona talem describit sapientem his uerbis, rectius enim appellabitur rex, quam Tarquinius, qui nec se, nec suos regere potuit : rectius magister populi, quam Sylla, [Fin., III, 22] &c. rectius diues, quam Crassus, qui nisi eguisset, nunquam Euphratem nulla belli [p. 57] causa transire uoluisset, &c. recte etiam pulcher, recte solus liber, recte solus inuictus.

[125] sutor tamen est sapiens] sapiens est sutor bonus (inquit Stoicus) τῇ δυνάμει, οὐ τῇ ἐνεργείᾳ [Anth., II, 7, 1], id est, potestate, non usu, neque functione muneris.

[128] quo] id est, quo istuc pertinet ? ut superiore satyra, quo res haec pertinet ? alii quo modo ? alii legunt qui ?

[129] Vt, quamuis tacet Hermogenes] de Hermogene sup. saty. ii. [Serm., I, 3, 129] ut cantor est Hermogenes (inquit) etiam si taceat. (habitu enim cantor est, dum tacet : ἐνεργεία autem cantor est, dum canit) ita & sapiens, consul, diues, formosus est τῇ δυνάμει, καὶ τῇ ἕξει. id est, potestate & habitu.

[130] ut Alfenus] more satyrico Alfenum quendam Cremonensem irridet, qui cum sutrinam primum fecisset, deinde clausa sutrina Romae iuri ciuili Seruio Sulpicio magistro operam nauasset, iurisconsultus clarissimus euasit, consulatum adeptus est, honorificentissimoque funere elatus est. De eo fit locis aliquot in pandectis iuris ciuilis mentio.

[133] Est opifex solus :] sic scriptum, & distinctum est in duob. cod. Vatic. Iann. Faer. Tornes. Rain. Card.

[133] uellunt tibi barbam] significat ita inepta, & stulta loqui Stoicos, ut etiam a pueris irrideantur.

[134] quos tu nisi fuste coërces Vrgeris turba] id est, quos nisi fuste abigis, te ut insanum quendam, & mente captum sectabuntur, atque urgebunt. solent autem pueri mente captos, & fatuos circumsistere, ac sectari : quod & M. Tullius ostendit lib. 4. accus. de Theomnasto quodam, his uerbis, Retinere coepit tabulam Theomnastus quidam homo ridicule insanus, quem Siracusani Theoractum uocant : qui illic eiusmodi est, ut eum pueri sectentur : ut omnes, cum loqui coeperit, irrideant. [Verr., II, 4, 66]

[135] Vrgeris turba] cod. i. Vatic. & Iann. Vrgueris, ut saepe alibi.

[136] rumperis] clamore. sic M. Tullius Dirupi me paene in iudicio Galli Canidii familiaris tui. [Fam., VII, 1]

[137] dum tu quadrante lauatum] concludit neque sapientem, regem esse dicendum, quandiu, ut unus de multis, quadrante lauatur, & ab uno Crispino comite deducitur, cum reges quamplurimos habere soleant stipatores : neque uera esse Stoicorum decreta, peccata esse aequalia, sapientem nunquam ignoscere, nunquam misereri, &c. Erat autem quadrans merces balneatoris. M. Tullius pro Caelio, de Clodia. nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione familiaris facta erat balneatori. [Cael., 26]