[p. 53]

Ad Leuconoen. Ode 11.

Indulgendum uoluptati, omissa futurorum cura.

Tu ne quaesieris, (scire nefas) quem mihi, quem tibi

Finem Dii dederint Leuconoe : nec Babylonios

Tentaris numeros, ut melius, quicquid erit, pati :

Seu plures hiemes, seu tribuit Iupiter ultimam :

5 Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare

Tyrrhenum : sapias : uina liques : & spatio breui

Spem longam reseces. dum loquimur, fugerit inuida

Aetas. carpe diem, quam minimum credula postero.

COMMENTARII.

[1] Tu ne quaesieris (scire nefas)] omnes qui in hunc poetam scripserunt commentarios, coniuncte legunt, scire nefas. ut Ode xvi. lib. epod. Nefas uidere : [Epod., 16, 14] & ita nefas, erit hoc loco idem, quod Graeci dicunt ἀδύνατον. ut Ode xxiiii. Durum, sed leuius fit patientia, Quicquid corrigere est nefas. [Carm., I, 24, 20] quo modo etiam a M. Tullio usurpatur in Timaeo. Atque illum quidem quasi parentem huius uniuersitatis inuenire difficile, & cum iam inueneris, indicare in uulgus, nefas. [Tim., 2] Platonis uerba, quae interpretatur eo loco M. Tullius, sunt haec : τὸν μὲν οὖν ποιητὴν καὶ πατέρα τοῦδε τοῦ παντὸς εὑρεῖν τε ἔργον καὶ εὑρόντα εἰς πάντας ἀδύνατον λέγειν. [Tim., 28c] eadem ratione uidetur Od. iiii. lib. 4. [Carm., IV, 4, 22] fas pro eo quod δύνατον dicunt illi, posuisse. Nec scire fas est omnia. quamuis sciam aliter accipi posse, ut dicemus suo loco. sic ergo hic locus explicandus est, si hoc modo distinguamus, scire nefas. sed quid uetat, quo minus ita legamus ? Tu ne quaesieris scire (nefas) quem mihi, &c. ut hoc, scire, cum uerbo quaesieris coniungatur, & nefas, separatim legatur. Nam nemo, opinor, negabit aeque [p. 54] Latine dici posse, quaero scire, ut quaero doceri : quo usus est Virgilius lib. vi Aen. ne quaere doceri, Quam poenam, aut quae forma uiros, fortunaue mersit. [Aen., VI, 614] & M. Tullius lib. 3. de finib. Ego ne, quaeris (inquit) scire, quid sentiam ?. [Fin., III, 3] & hic idem Horatius Ode xxvii. lib. 3. speciosa quaero Pascere tigres. [Carm., III, 27, 55] & epist. prima ad Maecenatem lib. 1. quaeris Maecenas iterum antiquo me includere ludo. [Epist., I, 1, 2] & Ode i. lib. 4. Si torrere iecur quaeris idoneum. [Carm., IV, 1, 12] & Od. xxiiii. lib. 3. Si quaeret pater urbium subscribi statuis. [Carm., III, 24, 27] & Ode xvi. huius libri . nunc ego mitibus Mutare quaero tristia. [Carm., I, 16, 26] Sed quod ad genus carminis attinet, tale est illud Alcaei, τέγγε πνεύμονας οἴνῳ : τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται apud Athenaeum, lib. 10 [Deipn., X, 430b] & Catulli. Alphene immemor, atque unanimus false sodalibus. [Carm., 30, 1] Extat autem similis sententia Oda xxix. lib. 3. Prudens futuri temporis exitum Caliginosa nocte premit Deus, [Carm., III, 29, 29] &c.

[2] nec Babylonios Tentaris numeros] M. Tullius de Babyloniis lib. de diuinat. ii. quaedam scribit, quae uidentur ad hunc locum pertinere, his uerbis : Nam quod aiunt quadringenta, & septuaginta millia annorum in periclitandis, experiendisque pueris, quicunque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt, [Diuin., II, 46] &c. eademque reperiuntur lib. 1. Contemnamus etiam (inquit) Babylonios, qui ex Caucaso caeli signae seruantes, numeris, & motibus stellarum cursus persequuntur, &c.

[3] ut melius, quicquid erit] merus est hellenismus. ὥστε uel Ὡς πᾶν τὸ συμβησόμενον βέλτιον πάσχειν. id est, ut fortius, aut facilius, quicquid accidet, feras. neque uero quicquam subaudiendum est. sic enim loquuntur Graeci, ὡς πάσχειν, id est, ut pati. & ita Linacer, & Erasmus. At Muretus legit cum interrogatione. Vt melius quicquid erit pati ? id est, quam melius est pati, quicquid euenerit ? quam explicationem non improbo : puto tamen sic potius posse explicari, nec Babylonios tentaris numeros ὡς βέλτιον ὄν. id est, tanquam melius quiddam sit, pati quicquid acciderit, quam futura praescire uelle. solet enim ita loqui Horatius ut Saty. vii. lib. 2. Et leporum auulsos, ut multo suauius, armos. [Serm., I, 1, 58]

[4] Seu plures hiemes] uidetur hiemis nomen hoc loco non simpliciter, nec uno modo poni, sed duobus. Nam hiemem nisi fallor, hic intelligere debemus anni tempus, id est, brumam : ut pars anni totum annum significet : & plures hiemes, plures annos. ut Ode xv. huius lib. Post certas hiemes uret Achaïcus Ignis Iliaecas domos. [Carm., I, 15, 35] sic. Virgilius in Tity. Post aliquot mea regna uidens mirabor aristas. [Buc., 1, 65] sed quae sequuntur deinceps, seruata eadem significatione constare non possunt. Nam haec uerba , Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare, [Carm., I, 11, 5] procul dubio ita intelligi non possunt, ut dicamus annum, qui nunc debilitat, &c. sed hiemem, id est, χειμῶνα . undam, fluctum, tempestatem, quibus mare debilitatur, ac frangitur saxis oppositis. ut apud Pindarum Ἰσθμι. Εἴδ. ἕκτ. Ἀλλὰ νῦν μοι γαιάοχος εὐδίαν ὤπασεν ἐκ χειμῶνος. [Isthm., 7, 37]

[6] sapias, uina liques] id est, fac sapias, fac uina liques. uult sapientis esse in rebus seriis, ac seueris non multum temporis ponere : in uino, epulis, & uoluptatibus maximam uitae partem consumere. ut sup. sic tu sapiens sinire memento Tristitiam, uitaeque labores. Priscianus lib. 18. hunc locum producit, & sapias uult esse positum, pro, si sapias. potest tamen ita explicari, ut ego paulo ante ostendi. uina liquare autem positum pro, uina promere, & fundere, potare : uel referendum ad ueterum delicias, qui sacculis, & colis niuariis [p. 55] uina percolabant, & liquabant, ut essent & frigidiora, & liquidiora : quam explicationem probat Muretus.

[6] Et spatio breui, &c.] quanto breuius est nostrae uitae spatium, tanto minus longae nostrae spes esse debent. Sunt autem eius spes longae, exempli causa, qui iucunde uiuendi consilium in annum decimum differat, cum sit fortasse postridie, immo uero eo ipso die moriturus. quod uetat epist. ad Bullatium lib. 1. Tu quancunque Deus tibi fortunauerit horam, Grata sume manu, nec dulcia differ in annum. [Epist., I, 11, 22] simile est huic loco is, qui est sup. Od. iiii. o beate Sexti, uitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam. [Carm., I, 4, 15]

[7] Dum loquimur, fugerit] Suadet item Theognis, ut animum conuiuiis & epulis oblectemus, quia pubertas celeriter, & cogitationis in morem praetereat, equorum cursum, ac celeritatem superans. Ἡμεῖς δ’ ἐν θαλίῃσι φίλον καταθώμεθα θυμόν, ὄφρ' ἔτι τερπωλῆς ἔργ’ ἐρατεινὰ φέρῃ. αἶψα γὰρ ὥστε νόημα παρέρχεται ἀγλαὸς ἥβη, οὐδ’ ἵππων ὁρμὴ γίνεται ὠκυτέρη. [Eleg., 983]

[8] Carpe diem] tralatio aptissima uel a fructibus, & floribus carpendis, uel a lanificio. Quemadmodum igitur ii, qui uel flores, uel lanam carpunt, paulatim carpunt : sic debent homines hodiernae uitae munere ac beneficio uti frui, non spe & cogitatione quidem multos annos praecipere, occasionem autem, & facultatem iucunde uiuendi oblatam negligere ac praetermittere, aut in longum tempus differre. libet autem mihi huius uerbi usum aliquot huius poetae maxime, & secundo loco aliorum exemplis ostendere. Ode xxiiii. lib. 3. meliusne fluctus Ire per longos fuit, an recentes Carpere flores ? [Carm., III, 24, 44] & ibid. nisi herile mauis Carpere pensum. Od. ix. lib. 4. Totue tuos patiar labores Impune Lolli carpere liuidas Obliuiones. [Carm., IV, 9, 32] Saty. vi. lib. 2. Carpe uiam (mihi crede) comes. [Serm., II, 6, 93] & Saty. v. lib. 1. Inde Rubos fessi peruenimus, ut pote longum Carpentes iter. [Serm., I, 5, 94] Od. ii. lib. 4. ego apis Matinae More, modoque Grata carpentis thyma, [Carm., IV, 2, 27] &c. Plautus in Menaechm. Inter ancillas sedere iubeas, lanam carpere. [Menaech., 797] Catullus ad Manl. Illa mihi sedes, illic mihi carpitur aetas, [Carm., 68, 35] id est, sensim senesco. Virgilius Georgic. iiii. tenuemque magis, magis aëra carpunt, [Georg., IV, 311] id est, paulatim hauriunt. Idem iiii. Aen. Solane perpetua maerens carpere iuuenta ? [Aen., IV, 32] id est, paulatim senesces, minueris, tabesces, liquesces ? Georg. iii. Iniusto sub fasce uiam cum carpit. [Georg., III, 357] M. Tullius pro Cluentio : Vt non animaduertas in omnes, sed carpas, ut uelis, & paucos ex multis ad ignominam sortiere ? [Cluent., 43] carpere agmen apud Iulium Caesarem lib. 1. de bello ciuili. Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti agmen aduersariorum male haberet, & carperet. [Bell. Ciuil., I, 63] & ita Liuius multis locis.

[8] quam minimum credula postero] quam maxime diffidens diei, seu tempori futuro.