[p. 355]

Ad Villicvm svvm. 14.

Villice siluarum, & mihi me reddentis agelli,

Quem tu fastidis, habitatum quinque focis, &

[p. 356]

Quinque bonos solitum Bariam dimittere patres :

Certemus, spinas animone ego fortius, an tu

5 Euellas agro : & melior sit Horatius, an res.

Me quanuis Lamiae pietas, & cura moretur

Fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis

Insolabiliter : tamen istuc mens, animusque

Fert : & amat spatiis obstantia rumpere claustra.

10 Rure ego uiuentem, tu dicis in urbe beatum.

Cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.

Stultus uterque locum immeritum causatur inique.

In culpa est animus : qui se non effugit unquam.

Tu mediastinus tacita prece rura petebas :

15 Nunc urbem, & ludos, & balnea uillicus optas.

Me constare mihi scis : & discedere tristem,

Quandocunque trahunt inuisa negocia Romam.

Non eadem miramur : eo disconuenit inter

Meque, & te. nam, quae deserta, & inhospita tesqua

20 Credis, amoena uocat, mecum qui sentit : & odit,

Quae tu pulchra putas. fornix tibi, & uncta popina

Incutiunt urbis desiderium, uideo : & quod

Angulus iste feret piper, & tus ocyus uua :

Nec uicina subest, uinum praebere taberna

25 Quae possit tibi : nec meretrix tibicina, cuius

Ad strepitum salias terrae grauis. & tamen urges

Iampridem non tacta ligonibus arua : bouemque

Detunctum curas, & strictis frondibus exples.

Addit opus pigro riuus, si decidit imber,

30 Multa mole docendus aprico parcere prato.

Nunc age, quid nostrum concentum diuidat, audi.

Quem tenues decuere togae, nitidique capilli :

Quem scis immunem Cynarae placuisse rapaci :

[p. 357]

Quem bibulum liquidi media de luce Falerni :

35 Coena breuis iuuat, & prope riuum somnus in herba.

Nec lusisse pudet : sed non incidere ludum.

Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam

Limat : non odio obscuro, morsuque uenenat.

Rident uicini, glebas, & saxa mouentem.

40 Cum seruis urbana diaria rodere mauis.

Horum tu in numerum uoto ruis. inuidet usum

Lignorum, & pecoris tibi calo argutus, & horti :

Optat ephippia bos piger : optat arare caballus.

Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.

COMMENTARII.

[1] mihi me reddentis agelli] id est, cuius amoenitate, & salubritate me officiis, negociisque urbanis defatigatum, reficio, ac recreo. sic Catullus carmen ad Fundum, a coena illa Sextiana se usque eo grauedine frigida, & frequenti tussi quassatum esse dicit, donec in sinum fundi sui Tiburtis confugerit, ibique se ocymo, & urtica recurauerit.

[2] quinque focis] quinque familiis separatis, ac distinctis.

[2] & Quinque bonos solitum, &c.] intellige, ex hoc agro Horatiano. in quo quinque foci essent, quinque homines grandes natu in oppidum Sabinorum Bariam conuenire solitos, tanquam senatores, qui consultarent, & sententiam dicerent de re Sabinorum communi, & publica, nonnulli arbitrantur eo euocari solitos esse, ut ibi gererent magistratum. De Baria autem nihil habeo dicere, praeterquam quod aiunt omnes fuisse oppidum in Sabinis frequentissimum olim, ac celeberrimum. hoc etiam lectori testificabor, in omnibus fere libris manuscriptis & Vaticanis, & aliis, legi Variam, non Bariam. Varia autem, cui Appula cognomen est, longe admodum distat a Sabinis.

[4] spinas] eleganter spinas ad agrum, animumque retulit : sed agri spinae, proprie dicuntur : animi spinae, pro curis, & angoribus, translate. Catullus curas, spinosas appellauit in carmine de nuptiis Pelei, & Thetidis. Spinosas Erycina serens in pectore curas. [Carm., 64, 72] & Horatius epist. ii. lib. 2. Quid te exemta iuuat spinis de pluribus una ? [Epist., II, 2, 212]

[7] rapto] sibi a Parcis erepto, id est, mortuo. Catullus ad Manlium. o misero frater ademte mihi. [Carm., 68, 20]

[8] Insolabiliter] ita acerbe, ut nullus consolationi locus sit relictus.

[p. 358]

[8] mens, animusque] uideo haec saepe coniuncte poni a scriptoribus. Terentius Andria, mala mens, malus animus. [Andr., 164] Lucretius lib. 3. Primum animum dico, mentem quam saepe uocamus. [Nat. Rer., III, 94] Idem ita utrunque coniunxit, ut alterum in patrio casu efferret, hoc modo, mens animi, ut libro 4. Nec ratione alia, cum somnus membra profundit, Mens animi uigilat, nisi quod simulacra lacessunt Haec eadem nostros animos. [Nat. Rer., IV, 757] Idem lib. 5. Tenuis enim natura Deum, longeque remota Sensibus a nostris animi uix mente uidetur. [Nat. Rer., V, 148] Idem libro vi. Perturbata animi mens in maerore, metuque. [Nat. Rer., VI, 1183] Catullus ad Ortalum, Nec potis est dulceis Musarum expromere foetus Mens animi. [Carm., 65, 3] Plautus in Cistellaria. Nullam mentem animi habeo : ubi sum, ibi non sum : ubi non sum, ibi est animus. [Cistell., 209] Aristoteles autem huiusmodi ἀναλογίαν. id est, comparationem, seu proportionem proponit, tum in libro 1de moribus ad Nicomachum tum topicorum primo, ὡς ἐν σώματι ὄψις, οὕτω νοῦς ἐν ψυχῇ [Eth. Nic., 1096b 29] [Top., I, 108a 11], id est, ut in corpore aspectus, sic mens in animo.

[9] & amat spatiis obstantia rumpere id est, & cupit impedimenta omnia, morasque praecidere : & quodammodo e carceribus euolare.

[9] claustra] repagula, carceres. saty. vi. lib. 2. tu pulses omne, quod obstat, Ad Maecenatem memori si mente recurras. [Serm., II, 6, 31]

[12] Stultus uterque locum immeritum causatur] culpam confert in locum, cum ea in ipso haereat, ut statim subiicit. In culpa est animus, &c. Qui ex animo laborat, id est, cuius animus non est ab omni perturbatione liber, ac solutus, is, cum perpetuo excrucietur, & aestuet, existimat se loco commutando curam, & molestiam ex animo depulsurum : sed magnopere fallitur. nam morbi causa, & principium aegritudinis inest in animo, non in loco. uide supra annot. ad illum locum Od. xvi. lib. 2. patriae quis exul Se quoque fugit ? [Carm., II, 16, 19]

[14] Tu mediastinus] sic hanc uocem scriptam reperi in omnibus codicibus antiquis non, ut in uulgatis, mediastynus. Est autem uox mera Latina ex duobus nominibus Latinis composita, medio & stando, non a Graeco ἄστυ. ut nonnulli uaticinantur. Ac mediastini serui omnium propemodum sunt laboriosissimi, quippe qui ad omnia fere ministeria parati, & tanquam in medio positi esse debeant. Cato, ille imperator : tu illi, ac ceteris mediastinus.

[14] tacita prece rura petebas] rura tacitus expetebas, & exoptabas.

[16] constare mihi] in sententia manere : semper commorationem, & uitam rusticam urbanae anteponere.

[18] disconuenit inter Meque, & te] eo inter nos dissidemus, ac discrepamus. disconuenit, id est, non conuenit. nam impersonale est hoc loco, ut loquuntur Grammatici. supra epist. i. personale est. Aestuat, & uitae disconuenit ordine toto. [Epist., I, 1, 99]

[19] inhospita] ἄξενα. Virgilius Aen. 5. tot inhospita saxa. [Aen., V, 627]

[19] tesqua] agrestia, difficilia, inculta, horrida, deserta loca. Attius in Philoctete, Quis tu es mortalis, qui in deserta, & tesqua te apportes loca ? ex Varrone & Festo : apud quos tamen non eodem modo scribitur hoc nomen : sed apud alterum tesqua, apud alterum tesca. libri scripti plerique habent tesqua.

[20] mecum qui sentit] is, qui amat solitudinem, siluas, locaque ab arbitris remota.

[21] pulchra putas] sic habent codices duo Vaticani Iannoctii Faërni Rainutii Cardinalis Tornesii.

[21] fornix] prostibulum, ganeum. saty. ii. lib. 1. cum exiret fornice. [Serm., I, 2, 31]

[21] uncta popina] in qua coquuntur omnis generis obsonia. unde popino, popinonis.

[22] Incutiunt urbis desiderium] iniiciunt tibi urbis cupiditatem, uel afficiunt te urbis desiderio. & est tralatio, ut dicimus incutere timorem, dolorem. Idem Horatius epist. ad Lollium. 2. hoc libro ne mox Incutiant aliena tibi peccata pudorem. incutere amorem [Epist., I, 18, 76] Lucretius lib. 1. Et simul incussit suauem mi in pectus amorem Musarum. incutere tremorem [Nat. Rer., I, 924] idem lib. 6. Et sera uis uenti per crebra foramina terra Dispertitur, ut horror, & incutit inde tremorem. morbos [Nat. Rer., VI, 592] idem ibidem, Multa cibos, quae sunt uitalia, multaque morbos Incutere, & mortem, quae possint accelerare. [Nat. Rer., VI, 771] Horatius incutere bellum saty. i. libro 2. seu quod Lucania bellum Incuteret uiolenta. [Serm., II, 1, 38] idem ibidem . incutere negocium. ne forte negoci Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum. [Serm., II, 1, 81] M. Tullius lib. 2. de oratore. ad Quintum fratrem. Item timor incutitur, aut ex ipsorum periculis, aut ex communibus. [De orat., II, 51] Titus Liuius lib. 2. postem iam tenenti Consuli foedum inter precationem Deum nuncium incutiunt, mortuum eius filium esse. [Hist., II, 8]

[23] & quod Angulus iste] id est, & hoc alterum tibi urbis desiderium commouet, quod ager iste, cui colendo te praeposui, neque uuam effert, neque cauponam propinquam habet, nec tibicinam, cuius ad cantum saltes. angulum latine per tralationem ponimus, pro longinquo, remoto, abdito, infrequenti loco. ut supra. Ode vi. lib. 2. Ille terrarum mihi praeter omnes Angulus ridet. [Carm., II, 6, 13] M. Tullius in Catilinam 2. nemo non modo Romae, sed nec ullo in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciuerit. [Cat., II, 4] angulum a Graeco nomine ἄγγυλον dictum esse uerisimilius est, quam ab aduerbio ἔγγυς.

[23] feret piper & thus ocyus uua] id est, nunquam feret uuam, cum thus, & piper in Arabia nascantur.

[24] praebere] πορίζειν. suppeditare, ut Virgilius Georgic. I. Arbuta sufficere, & fluuios praebere salubres. [Georg., III, 301] lege annotation. ad Od. xiii. lib. 3. [Ad Carm., III, 13, 12]

[25] cuius Ad strepitum] ad strepitum tibicinae tibia canentis, id est, ad strepitum tibiae, qua canit tibicina. supra epist. ii. Ad strepitum citharae cessatum ducere curam. [Epist., I, 2, 31]

[26] salias] saltes non admodum scienter, neque numerose. saliunt enim uerius, quam saltant rustici. idem de arte poëtica . saliet, tundet pede terram. [Ars, 430]

[26] terrae grauis] tu grauis terrae. hoc dixit ad exprimendam uillici saltantis uel inscitiam, uel contentionem, cuius grauitatem, & pondus terra sentire uideatur. ut supra Od. xviii. lib. 3. Gaudet inuisam pepulisse fossor Ter pede terram. [Carm., III, 18, 16] annot. ad Od. iiii. lib. 1. [Ad Carm., I, 4, 7]

[8] & tamen urges Iampridem, &c.] haec sunt referenda ad ea, quae sunt supra. nam, quae deserta, & inhospita tesqua. uel ad principium epistolae, Quem tu fastidis habitatum, &c. hoc modo, quamuis agrum meum fastidias, uel quamuis locum istum sterilem, desertum, & incultum esse dicas, tu tamen arua, quae iampridem non fuerunt culta, aut fossa, studiose, & assidue fodis, subigis, & colis.

[1] bouem deiunctum] bouem seiunctum, ac separatum ab altero. quod sit uesperi. ideoque βουλυτὸν nominant Graeci tempus uespertinum. annotat. [p. 360] supra ad Od. vi. lib. 3. [Ad Carm., III, 6, 42] deiunctum autem excudendum curaui, duos libros manu scriptos secutus.

[28] & strictis] id est, stringendo succisis. sic Virgilius in Moeride, hic, ubi densas Agricolae stringunt frondeis. [Buc., 9, 60] Idem Georgic. 2. tunc stringe comas, tunc brachia tonde. [Georg., II, 368] Idem primo, Sed tamen & quernas glandes tunc stringere tempus. [Georg., I, 305] eodem libro, cum flauis messorem induceret aruis Agricola, & fragili iam stringeret hordea culmo.

[28] exples] saturas, pascis. Virgilius Georgic. 2. hic piscibus atram Improbus ingluuiem, ranisque loquacibus explet. [Georg., III, 430] Idem lib. 3. Aeneid. Nam simul expletus dapibus, [Aen., III, 630] &c.

[29] Addit opus] negocium tibi exhibet praeter ea, quae quotidiana sunt, & usitata : non sinit te cessare : te exercet.

[30] Multa mole docendus] multis molibus oppositis, in aliam partem auertendus, ne prato noceat. uerbum docendi attribuit rei inanimae, cum animata sola doceantur. sic in epistola ad Pisones Seu cursum mutauit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius. [Ars, 67]

[31] quid nostrum concentum diuidat] quid causae sit, quamobrem dissentiamus, alioqui maxime concordes. concentum, pro consensione, & concordia posuit translate.

[32] Quem tenues] me, quem tenues, &c. sequitur infra uerbum iuuat.

[32] nitidique capilli] λιπαροί. unguento delibuti. ut supra Od. vii. lib. 2. nitenteis Malobathro Syrio capillos. [Carm., II, 7, 7]

[33] immunem] gratis, sine muneribus, ut supra Od. xii. lib. 4. non ego te meis Immunem meditor tingere poculis. [Carm., IV, 12, 23]

[33] Cynarae] amicae, de qua supra Od. xiii. lib. 3. sed Cynarae breues Annos fata dederunt. [Carm., IV, 13, 22]

[33] rapaci] qualia sunt scorta. Catullus ad Thallum puerum impudicum, Idemque Thalle turbida rapacior procella. [Carm., 25, 4]

[34] bibulum] bibacem, ut infra ad Lollium 2. Potores bibuli media de nocte Falerni. ita per tralationem bibulam arenam dixit Lucretius lib. 2. Littoris incurui bibulam lauit aequor arenam. [Nat. Rer., II, 376]

[14] media de luce] saty. viii. lib. 2. dictus here illic De medio potare die. [Serm., II, 8, 2] atque hoc tempore diem frangere dicebantur homines inertes, uoluptarii, luxuriosi, in cute curanda occupati : conuiuiaque ad multam noctem nonnunquam producebant. ego igitur (inquit) qui coenis a meridie usque ad multam noctem productis olim delectabar, nunc breuibus delector magis.

[36] Nec lusisse pudet, &c.] neque uero me pudet olim coenis longis, ac sumtuosis, deliciisque, ac uoluptatibus seruisse, atque indulsisse, cum aetas ferret, sed non constituere modum huiusmodi uitae, intemperatae, & libidinosae. nam hic dies aliam uitam affert, alios mores postulat. ludere interdum ualet, amori operam dare. ut epist. ii. lib. 2. Lusisti satis, edisti satis, atque bibisti. [Epist., II, 2, 214] & Od. xiii. libro 4. Ludisque, & bibis impudens. [Carm., IV, 13, 4] Liuius Andronicus. Affatim edi, bibi, lusi. [Sign. Verb., Budapest p. 8, « Affatim »]

[37] Non istic obliquo oculo, &c.] Quaerat aliquis ab Horatio, cur igitur, Horati, uitam rusticam non colis ? cur non es agricola ? nihil uetat, (inquit) quominus agriculturae studium sequar, & ruri habitem. nemo [p. 361] enim rure meis commodis obstat, aut inuidet sed hoc unum me ab illa uita reuocat, quod uicini me, ut agriculturae imperitum, & nunquam in eo studio uersatum, fodientem, arantem, ceteraque opera rustica facientem, irriderent. significat igitur se studio agriculturae, & uitae rusticae teneri, cum ad eam sit ineptus. istic, id est, ruri.

[38] limat] limare puro esse a lima ductum, non a limis oculis, ut nonnulli uolunt, ut sit deterere, attenuare, imminuere. Itaque sic mihi uidetur hic locus esse explicandus. Nemo istic obliquo, id est, inuido, aut maleuolo oculo mea commoda atterit, aut minuit. putabant enim ueteres aspectum inimicum, atque infestum alteri nocere. sic Virgilius in Palaemone, Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. [Buc., 3, 103] βασκαίνειν appellant Graeci. & βάσκανον τοῖς ὀφθαλμοῖς καίνονα καὶ φθείροντα τὸ ὑπ’ αὐτοῦ ὁραθὲν. [Schol. in Idyll., 5, 11] id est, qui oculis interficit, & corrumpit, quod ab ipso cernitur, ut scribit Theocriti interpres. quo modo autem fiat fascinatio, uel quamobrem fascinentur pueri maxime, declarat Alexander Aphrodisiensis problem. liii. lib. 2. & Plutarchus lib. ε. συμποσιακ. περὶ τῶν καταβασκαίνειν λεγομένων [Symposiac., V, 7, 680b 12] disputat. Est & limare interdum copulare, ut ait Nonius Marcellus : [Comp. Doc., IV, p. 334 M] quod ad hunc locum non quadrat. utitur Plautus in Poenulo. at uide sis. cum illa nunquam limaui caput. [Poen., 292] postremo limare significat etiam limo conspurcare. Plautus ibidem, Milphio. curram igitur aliquo ad piscinam, aut lacum, limum petam. [Poen., 293] Agorastocles. quid eo opus sit ? Milphio. ego dicam : ut tibi & illi limem caput.

[38] uenenat] corrumpit. translatio est. utitur & Lucretius libro 6. Vt spatium tali quadam de parte uenenet. [Nat. Rer., VI, 820]

[40] Cum seruis urbana diaria] tu contra rusticus in urbe uiuere mauis. diarium uictus est diurnus. Cicero ad Atticum libro 8. eo modo autem ambulat Caesar, & iis diariis militum celeritatem incitat, ut timeam, ne citius, quam opus sit, ad Brundisium accesserit. [Att., VIII, 14]

[41] Horum tu in numerum] in numerum seruorum urbanorum.

[42] calo] qui lignum domi non habet : qui it lignatum foras. Calones (inquit Festus) militum serui, dicti quia ligneas clauas gerebant, quas Graeci κάλα uocant.

[42] argutus] astutus, sollers, callidus, uafer.

[43] Optat ephippia bos piger optat arare] prouerbium conuenit in eos, qui muneris functionem, & conditionem sibi accommodatam, fastidiunt : alienam, & ad quam inepti sunt, expetunt. M. Tullius ad Atticum libro v. Clitellae boui sunt impositae. plane non est nostrum onus. sed feremus. modo, si me amas, sim annuus. [Att., V, 15] Cum his congruit illud Pindari [Frag., 234], quod refert Plutarchus ἐν τῷ περὶ εὐθυμίας . ὑφ’ ἅρμασιν ἵππος, ἐν δ’ ἀρότρῳ βοῦς· παρὰ ναῦν δ’ ἰθύνει τάχιστα δελφίς· κάπρῳ δὲ βουλεύοντα φόνον κύνα δεῖ τλάθυμον ἐξευρεῖν. [Virt. mor., 451d 7] id est, equus currui aptus est, bos aratro : Delphinus praeter nauem celerrime, & concitatissime rapitur : ei autem qui apro necem meditatur, canis reperiendus est generosus, & laboriosus, qui aprum adoriri audeat. Ephippium porro equi tergo imponitur, ut in eo insidens commodius uehatur eques. at ipsa boum terga (ut scribit M. Tullius libro de natura Deorum secundo) declarant non esse se ad onus accipiendum figurata : ceruices autem natae ad iugum : tum uires humerorum & latitudines ad aratra extrahenda. [Nat. Deor., II, 63]

[p. 362]

[12] Quam scit uterque libens] prouerbium est uulgatissimum : quam quisque didicit, eam artem exerceat. Aristophanes in Vespis, ἔρδοι τις, ἣν ἕκαστος εἰδείη τέχνην. [Vesp., 1431]. apud Athenaeum libro 8. in illo Stratonici hominis falsissimi responso ad harmonicum illum, qui antea hortorum custos fuerat, cum eo de harmoinis disputantem, scriptum est, ᾄδοι τις. non ἔρδοι τις . leui immutatione facta, propter eius, in quem dicebatur, personam [Deipn., VIII, 44] utitur & M. Tullius epist. ad Atticum eodem libro, quem proxime citaui, O rem minime aptam meis moribus, o illum uerum ἔρδοι τις.