[p. 251]

Satyra. 7.

Iandvdvm ausculto : & cupiens tibi dicere seruus

Pauca, reformido. Dauusne ? ita, Dauus, amicum

Mancipium domino, & frugi, quod sit satis : hoc est,

Vt uitale putes. age, libertate Decembri,

5(Quando ita maiores uoluerunt) utere : narra.

Pars hominum uitiis gaudet constanter : & urget

[p. 252]

Propositum : pars multa natat, modo recta capessens,

Interdum prauis obnoxia. saepe notatus

Cum tribus annellis, modo laeua Priscus inani

10 Vixit inaequalis : clauum ut mutaret in horas :

Aedibus ex magnis subito se conderet, unde

Mundior exiret uix libertinus honeste.

Iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis

Viuere : Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.

15 Scurra Volanerius, postquam illi iusta chiragra

Contudit articulos : qui pro se tolleret, atque

Mitteret in pyrgum talos, mercede diurna

Conductum pauit. quanto constantior idem

In uitiis, tanto leuius miser, ac prior ille :

20 Qui iam contento, iam laxo fune laborat.

Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant

Furcifer ? ad te, inquam. quo pacto pessime ? laudas

Fortunam, & mores antiquae plebis : & idem,

Si quis ad illa deus subito te agat, usque recuses :

25 Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse :

Aut quia non firmus rectum defendis : & haeres,

Nequicquam coeno cupiens euellere plantam.

Romae rus optas : absentem rusticus urbem

Tollis ad astra leuis. si nusquam es forte uocatus

30 Ad coenam, laudas securum olus : ac, uelut usquam

Vinctus eas, ita te felicem dicis, amasque

Quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se

Maecenas serum sub lumina prima uenire

Conuiuam ? nemon’ oleum feret ocyus ? ecquis

35 Audit ? cum magno blateras clamore : fugisque

Miluius, & scurrae tibi non referenda precati

Discedunt. etenim fateor, me dixerit ille

[p. 253]

Duci uentre leuem. nasum nidore supinor,

Imbecillus, iners, sim quiduis, adde popino.

40 Tu, cum sis, quod ego, & fortassis nequior : ultro

Insectere uelut melior ? uerbisque decoris

Obuolas uitium ? quid si me stultior ipso

Quingentis emto drachmis deprenderis ? aufer

Me uultu terrere : manum, stomachumque teneto,

45 Dum, quae Crispini docuit me ianitor, edo.

Te coniux aliena capit : meretricula Dauum.

Peccat uter nostrum cruce dignius ? acris ubi me

Natura incendit : sub clara nuda lucerna

Quaecunque excepit turgentis uerbera caudae,

50 Clunibus aut agitauit equum lasciua supinum :

Dimittit neque famosum, neque sollicitum, ne

Ditior, aut formae melioris meiat eodem.

Tu, cum protectis insignibus, annulo equestri,

Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama

55 Turpis, odoratum caput obscurante lacerna :

Non es, quod simulas ? metuens induceris : atque

Altercante libidinibus tremis ossa pauore.

Quid refert uri uirgis, ferroque necari ?

Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,

60 Quo te demissit peccati conscia herilis

Contractum, genibus tangas caput ? estne marito

Matronae peccantis in ambos iusta potestas ?

In corruptorem uel iustior ? illa tamen se

Non habitu, mutatue loco : peccatue superne,

65 Cum te formidet mulier : neque credat amanti.

Ibis sub furcam prudens : dominoque furenti,

Committes rem omnem, & uitam, & cum corpore famam.

Euasti ? credo, metues : doctusque cauebis.

[p. 254]

Quaeres, quando iterum paueas : iterumque perire

70 Possis. o toties seruus. quae bellua, ruptis

Cum semel effugit, reddet se praua catenis ?

Non sum moechus, ais. neque ego hercule fur, ubi uasa

Praetereo sapiens argentea. tolle periclum,

Iam uaga prosiliet frenis natura remotis.

75 Tune mihi dominus, rerum imperiis, hominumque

Tot, tantisque minor ? quem ter uindicta, quaterque

Imposita haud unquam misera formidine priuet ?

Adde supra dictis, quod non leuius ualeat. nam

Siue uicarius est, qui seruo paret : uti mos

80 Vester ait : seu conseruus : tibi quid sum ego ? Nempe

Tu, mihi qui imperitas, aliis seruis miser : atque

Duceris, ut neruis alienis mobile lignum.

Quisnam igitur liber ? sapiens : sibi qui imperiosus :

Quem neque pauperies, neque mors, neque uincula terrent.

85 Responsare cupidinibus, contemnere honores

Fortis, & in seipso totus teres, atque rotundus :

Externi nequid ualeat per laeue morari.

In quem manca ruit semper fortuna. potesne

Ex his, ut proprium quid noscere ? quinque talenta

90 Poscit te mulier : uexat : foribusque repulsum

Perfundit gelida. rursus uocat. eripe turpi

Colla iugo. liber : liber sum, dic age. non quis.

Vrget enim dominus mentem non lenis : & acreis

Subiectat lasso stimulos : uersatque negantem.

95 Vel cum Pausiaca torpes insane tabella :

Qui peccas minus, atque ego ? cum Fului, Rutubaeque

Aut Placideiani, contento poplite, miror

Praelia rubrica picta, aut carbone : uelut si

Re uera pugnent, feriant, uitentque mouentes

[p. 255]

100 Arma uiri : nequam, & cessator Dauus : at ipse

Subtilis ueterum iudex, & callidus audis.

Nil ego, si ducor libo fumante : tibi ingens

Virtus, atque animus coenis responsat opimis.

Obsequium uentris mihi perniciosius est. cur ?

105 Tergo plector enim. qui tu impunitior, illa,

Quae paruo sumi nequeunt, cum obsonia captas ?

Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae :

Illusique pedes uitiosum ferre recusant

Corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uuam

110 Furtiua mutat strigili ? qui praedia uendit,

Nil seruile gulae parens habet ? adde, quod idem

Non horam tecum esse potes : non ocia recte

Ponere : teque ipsum uitas fugitiuus, & erro,

Iam uino quaerens, iam somno fallere curam,

115 Frustra : nam comes atra premit, sequiturque fugacem.

Vnde mihi lapidem ? quorsum est opus ? unde sagittas ?

Aut insanit homo : aut uersus facit. ocyus hinc te

Ni rapis : accedes opera agro nona Sabino.

COMMENTARII.

[2] ita, Dauus] ita est, ego Dauus cupio te paucis conuenire. uel, ita, inquam, Dauus. sic enim loquuntur Latini cum liquidius quippiam affirmare uolunt. M. Tullius Verr. de signis. qui tamen (de Catone loquitur) cum consul fuisset, condemnatus est. ita, C. Cato duorum hominum clarissimorum nepos, L. Pauli, & M. Catonis, & P. Africani sororis filius. [Verr., II, 4, 10] & Philip. xiiii. tot legionibus caesis, tanta multitudine interfecta, hostium dico, ita, inquam, hostium : quanuis hoc isti hostes domestici nolint, clarissimis ducibus, supplicationum honorem tribuemus, imperatorum nomen adimemus ? [Phil., XIV, 10] Idem frumentar. an me ad M. Antonii aestimationem frumenti, exactionemque pecuniae reuocaturus es ? Ita (inquit) ad M. Antonii. [Verr., II, 3, 91] nonnunquam omittitur uox ita. ut Priap. licet indignere, feramque propter olus, dicas, hoc ego ? propter olus.

[3] frugi] M. Tullius lib. 3. Tuscul. frugi homines χρησίμους a Graecis ait appellari : latius autem esse nomen frugi, quam χρησίμου. nam ceteras propemodum uirtutes nomine frugalitatis contineri : eamque a fruge esse [p. 256] appellatam, qua nihil melius e terra oritur, cui contrarium uitium nequitiam dici. & nequam hominem, id est, nihili, frugi homini contrarium. nequam autem dictum esse ab eo, quod nec quicquam, id est, nihil, est in tali homine. Idem in oratione pro Deiotaro. frugi hominem dici non multum habet laudis in Rege : fortem, iustum, seuerum, grauem, magnanimum, largum, beneficum, liberalem, hae sunt regiae laudes : illa priuata est. ego tamen frugalitatem, id est, modestiam, & temperantiam, uirtutem esse maximam iudico. [Deiot., 9] Porro ita solent laudari maxime serui. Plautus Casina. Pol, bonae frugi hominem te iampridem esse arbitror. [Cas., 182] Terentius Heautont. de fallacia dicis ? est. inueni nuper quandam. [Heaut., 896] Chr. frugies. Idem Adelph. Syrus. factum est, quod iusti, Demea. D. frugi homo es.

[3] quod sit satis, hoc est Vt uitale putes] id est, tanta frugalitate praeditus, quanta in seruo postuletur, id est, ita frugi, ut in uita retinendum, ac seruandum, minimeque occidendum esse putes. Constat autem, dominis in seruos fuisse olim uitae, necisque potestatem. seruum frugi igitur dominus non temere occideret : inutilem autem, & nequam, non mirum si occideret. uel ita : frugi, quantum satis est ad bonam ualetudinem, & ad salutem. nam ut edaces, & intemperantes homines corrumpunt ualetudinem, nec diu uiuunt : sic &, qui nimis tenui, & praeparco uictu utuntur. uel ita, mediocriter, & intra modum frugi : non immoderate, neque supra modum : ut spes sit me diu uicturum. Nam contra opinio est haec omnium animis insita, eos qui frugalitate, aut alia aliqua uirtute praestant, non diu in terris aetatem agere, tanquam Diis immortalibus omnem praestantiam, ut pote a se profectam, suo iure repetentibus. Omnino locus est, mihi quidem, perobscurus. Sed non dissimulabo quibusdam uideri ita legendum. frugi, quoad sit satis, hoc sensu, usque eo, frugi, quoad sit satis. Nam, quoad, unius syllabae est etiam apud Lucretium.

[4] libertate Decembri] quae datur seruis, Saturnalibus. agitabantur autem Saturnalia xiiii. Kalendas Ianuarias, ut scribit Macrobius lib. 1. cap. x. [Sat., I, 10] eo die domini seruos suos conuiuiis liberalibus, & opiparis accipiebant, ipsi muneribus seruilibus fungebantur : seruis impune, quicquid liberet, loqui licebat, ut & scribit Idem Macrobius lib. 1. [Sat., I, 7] & Athenaeus lib. 14. his uerbis. ταῖς τῶν κρονίων ἡμέραις ἔθος ἐστὶ Ῥωμαίων παισὶν ἑστιᾷν τοὺς οἰκέτας, αὐτοὺς τὰς τῶν οἰκετῶν ἀναδεχομένους λειτουργίας. [Deipn., XIV, 639b] quo loco idem Athenaeus multarum nationum dies festos similes commemorat. Catullus ad C. Licinium Caluum, Saturnalia, optimum dierum appellat, propterea (opinor) quod aurei illius saeculi, quod Saturno regnante fuisse dicitur, imaginem referebat, memoriamque repraesentabat : quo nondum erat auditum nomen seruitutis. sed de his uide plura apud Macrobium, & apud Lucianum ἐν τοῖς πρὸς κρόνον . ubi primo dial. sic Saturnus. καὶ διὰ τοῦτο ἁπανταχοῦ κρότος, καὶ ᾠδὴ καὶ παιδιὰ, καὶ ἰσοτιμία πᾶσι καὶ δούλοις, καὶ ἐλευθέροις. οὐδεὶς γὰρ ἐπ’ ἐμοῦ δοῦλος ἦν. [Sat., 7] id est, Atque iccirco ubique plausus, & cantus, & ludus, & honoris aequalitas omnibus tum seruis, tum liberis. Neque enim me regnante seruus erat.

[6] constanter καταχρητιχῶς. pro pertinaciter : uel dicendum constanter esse positum pro aequabiliter, & conuenienter uitae superiori. ut quinto abhinc uersu, inaequalem usurpabit pro eo, qui sibi non constat. M. Tullius Tusc. v. [p. 257] de Epicuro. quam sibi constanter, conuenienterque dicat non laborat.

[6] & urget Propositum] persequitur id, quod sibi ab initio proposuit : perstat in consilio suscepto.

[7] natat] modo ad uitia propensa est, modo ad uirtutes incumbit. tralatio ducta est a natatoribus. tales describit incontinentes Aristoteles lib. 7. de moribus ad Nicomachum ut mox dicemus.

[10] inaequalis] sibi non constans. supra saty. iii. lib. 1. Nil aequale homini fuit illi. [Serm., I, 3, 9] ibid. nil fuit unquam sic impar sibi. [Serm., I, 3, 18] inaequalis igitur, in uictu, & cultu, & consiliis omnibus.

[10] clauum] siue angustum, siue latum. nam erat & latus clauus, & angustus, ut dixi supra ad illum locum satyrae vi. libr. 1. & latum demisit pectore clauum. [Serm., I, 6, 28]

[11] se conderet, unde, &c.] subintellige, in eum locum, seu in eam domum, unde, id est, ex qua, &c.

[12] Mundior] lautior, elegantior. non egentissimus, neque abiectissimus.

[13] doctus Athenis] Vaticanus codex unus & Tornesii. doctor.

[14] Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis] Vertumnum ei iratum esse dicebant ueteres, uel eum irato Vertumno natum, qui mobili esset ingenio, qui secum pugnaret, qui sententiam mutaret in horas. uide plura de Vertumno ad epist. ultim. lib. 1. [Epist., I, 20 ]

[15] Volanerius] hic erat in uitiis pertinax, & perseuerans.

[15] iusta chiragra] iustam chiragram dixit magnam, & grauem, & suis (ut ita dicam) numeris omnibus absolutam : quemadmodum dicimus iustum exercitum, iustum poëma, iustum iter, iustam uictoriam : non (ut alii) debitam, aut, quae merito ei accidisset.

[16] articulos] chiragram, & podagram morbum articulorum nominant Latini, quia utraque in articulis insidet. M. Tullius lib. 1. epist. ad Atticum Terentia magnos articulorum dolores habet. [Att., I, 5] Itaque ἀρθρίτιδα appellant Graeci.

[16] tolleret] ex alueo sumeret, & in pyrgum demitteret.

[17] pyrgum] pyrgus non est tabula lusoria, seu alueus, ut quidam putant : sed uasculum in turriculem figuram conformatum, ex quo tali in alueum coniiciebantur, ne si manu iacerentur, fraus a lusoribus admitteretur. Itaque turriculam appellat Martialis Latino nomine, quod Graeco πύργος fere aequaliter respondet. Quaerit compositos manus improba mittere talos : Si per me misit, nil nisi uota facit.

[18] quanto constantior idem In uitiis] quanto obfirmatior in uitiis, tanto minus miser, quam prior ille, qui modo ita contendit funem, ut periculum sit, ne rumpatur : modo nimis laxat. id est, qui modo uirtutem studiosissime colit, modo in omni uitiorum genere assidue uolutatur.

[21] Non dices hodie] Quandiu (inquit Horatius) me tam longo sermone obtundes, non dicens ad quem pertineat ? aut de quo loquare ?

[21] tam putida] tam odiosa, molesta, inepta, absurda, insolentia, φορτικά. Cicero orat. perf. Cum Demosthenes Athenis exagitetur, ut putidus, [Or., 8] id est, nimis exquisite, & elaborate loquens : inusitatis & odiosis uerbis utens.

[23] antiquae plebis &c.] fortunam (inquit Dauus) & mores antiquorum, laudas. [p. 258] mores antiqui, & homines antiqui, & antiquum officium, semper in laude ponuntur a scriptoribus Latinis. Plautus in Trin. meo modo, & moribus uiuito antiquis. [Trin., 297] Terentius Andr. O optime hospes, pol, Crito antiquum obtines. [Andr., 817] Idem Adelph. Nae illiusmodi iam nobis magna ciuium Poenuria est : homo antiqua uirtute, ac fide. [Adelph., 442] M. Tullius pro Sex. Roscio Amer. Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent. [Rosc. Amer., 9] Idem pro Quinctio. Quid tum ? tu aliquem patronum inuenies hominem antiqui officii, qui splendorem nostrum, & gratiam negligat ? [Pro Quinct., 22] Iterum pro Roscio Amer. in qua muliere uestigia antiqui officii remanent. [Rosc. Amer., 10] Idem ad Atticum lib. 9. uide quam sim antiquorum hominum. [Att., IX, 16] T. Liuius lib. 43. ceterum & mihi uetustas res scribenti nescio quo pacto antiquus fit animus, [Hist., XLIII, 13] &c.

[25] Aut, quia non sentis, quod clamas, rectius esse Aut quia] id est, aut quia non idem sentis, quod loqueris, pugnatque cum sententia, tua oratio : aut quia facile ab eo, quod rectum esse statuisti, desciscis, neque in sententia permanes. animaduerte hoc loco describi ab Horatio duo malorum genera : unum eorum, qui de industria flagitiose, turpiter, & uitiose uiuunt : alterum eorum, qui flagitium quidem, & turpitudinem, & uitium oderunt & natura, & consilio : sed animi perturbatione impulsi ab honestate, & recto consilio desciscunt, uitiumque persequuntur. sic distinguit Aristoteles lib. 7. de moribus ad Nicomachum. ἀκόλαστον. id est, intemperantem ab incontinente, quem ἀκρατῆ nominant Graeci : ille enim sibi persuasit, turpiter, & libidinose esse uiuendum : itaque insanabilis est : hic contra frugalitatem quidem, & temperantiam libidini & flagitio anteponendam esse putat : sed in sententia non manet, quoniam in eo superat rationem cupiditas. sic Euripides in Hippolyto, ait plerosque bene sentire, & quae recta sint, nosse : sed non facere, alios inertia, alios propterea, quod aliam quandam uoluptatem honesto anteponant. sed praestat Euripidis uerba ascribere. ἔστι γὰρ τό γ’ εὖ φρονεῖν Πολλοῖσιν· ἀλλὰ τῇ δ’ ἀθρητέον τάδε. Τὰ χρήστ’ ἐπιστάμεσθα καὶ γιγνώσκομεν, Οὐκ ἐκπονοῦμεν δ’, οἱ μὲν ἀργίας ὑπὸ, Οἱ δ’ ἡδονὴν προθέντες ἀντὶ τοῦ καλοῦ ἄλλην τιν’. [Hipp., 378] Eodem pertinent illa Plutarchi lib. πῶς δεῖ τὸν νέον τῶν ποιημ. θηριῶδες μὲν οὖν, καὶ ἄλογον, καὶ οἰκτρὸν, εἰδότα τὸ βέλτιον, ὑπὸ τοῦ χείρονος ἐξ ἀκρασίας, καὶ μαλακίας ἄγεσθαι [Adul. Amic., 33f] id est, immo uero ferinum, & a ratione alienum, & miserabile est, scientem id, quod melius est, ab eo, quod deterius est, propter incontinentiam, & mollitiem trahi.

[28] Romae rus optas] sic infra epist. ad Celsum lib. 1. Romae Tibur amem uentosus, Tibure Romam. [Epist., I, 8, 12]

[28] rusticus] rure. quod est loci ad personam transtulit : ut supra saty. vi. lib. 1. in extremo. domesticus ocior, [Serm., I, 6, 128] id est, domi.

[24] ac, uelut usque Vinctus eas] & quasi, quo uocaris, eo constrictus, & ui coactus, & inuitus eas, ita laetaris, quod a nemine sis uocatus.

[33] serum] sero : ut saepe alias. sic epist. ad Augustum Serus enim Graecis admouit acumina chartis. [Epist., II, 1, 161]

[33] sub lumina prima] paulo ante uesperam : paulo ante solis occasum, quod erat tempus coenae. epist. ad Torquatum lib. 1. Supremo te sole domi Torquate manebo. [Epist., I, 5, 3] sic loquitur epist. ii. lib. 2. Lento Samnites ad lumina prima duello. [Epist., II, 2, 98]

[34] nemon’ oleum feret ocyus μίμησις uerborum Horatii, cum ad [p. 259] Maecenatem ire properat, ab eo uocatus. lauabantur autem & ungebantur coenaturi. iccirco poscit oleum, quo perunctus, coenatum eat apud Maecenatem.

[34] ecquis Audit ?] numquis est, qui audiat ? nemone audit ? errant, qui putant ecquis idem ualere, quod quis.

[35] blateras] blaterare est stulte, & cupide loqui, inquit Festus Pompeius. Caecilius in Hymnide desine blaterare. Afranius. Ten’ blaterare, & obloqui ? Plautus Aulular. ubi tu es, quae deblaterasti iam uicinis omnibus Me meae filiae daturum dotem ? [Aul., 268]

[35] fugisque] codex Iannoctii & unus Vaticanus. furisque. non probo. fugis autem interpretor, ad coenam properas.

[36] Miluius, & scurrae] qui erant apud te coenaturi.

[36] tibi non referenda precati] tibi multa mala precati : quae tibi referre uel nolo, uel non debeo, uel non audeo.

[37] etenim me dixerit ille] id est, etenim dicere possit aliquis me uentre duci, id est, uentri indulgere, & seruire. Daui etiam nunc sunt uerba, non Horatii. uox ille, autem idem fere ualet hoc loco, quod apud Graecos ὁ δεῖνα. id est, quidam, nescio quis. uno Demosthenis, & altero Ciceronis exemplo contenti erimus. Demosthenes πρὸς Λεπτίνην. σὺ δὲ ποιεῖς, οὐ λέγεις κακῶς τοὺς τετελευτηκότας τῶν εὐεργετῶν, τῷ δεῖνι μεμφόμενος καὶ τὸν δεῖνα ἀνάξιον εἶναι φάσκων, ὧν οὐδὲν οὐκείνοις προσῆκεν. [Lept., 104] Cicero pro Rosc. Amer. quaesisse num ille, aut ille defensurus esset. [Rosc. Amer., 21]

[38] nasum nidore supinor] id est, nasus mihi nidore supinatur : hoc est, excitatur, attollitur. Virgilius Georg. ii. Ante supinatas Aquiloni ostendere glebas. [Georg., II, 261] in nonnullis libris legitur supino. codex Donati autem & Vaticani 3. Tornesii. Faërni. habent supinor, ut uulgati : quae scriptura recta est.

[39] adde popino] sim etiam popino. popinones a popina sunt appellati : qui popinas consectantur. sed non reticebo, scriptum esse in duobus Vaticanis Iannoctii Faërni Tornesii. si quiduis, non sim quiduis. ego tamen hanc secutus sum, ut sit haec sententia. ego nidore ciborum moueor, (inquit Dauus) fateor : nasus mihi excitatur nidoribus, ut imbecillo, & infirmo. iners sum & ignauus, & quicquid aliud uoles : adde, si tibi uidebitur, me esse popinonem, &c. sic loquitur epist. vi. lib. 1. frater, pater adde. [Epist., I, 6, 54]

[41] uerbisque decoris Obuolas uitium] uerbis speciosis uitium tuum tegas ?

[43] aufer Me uultu terrere] cum Horatius liberiore serui oratione offenderetur, terrorem ei uultu denunciabat, eique minabatur : qua re animaduersa orat Dauus ne stomachetur, ne sibi terrorem intentet, & ut manus contineat. aufer me terrere, id est, ne me terreto : noli me terrere.

[46] Te coniux aliena] ex contentione, & comparatione ostendit Dauus dominum suum se esse deteriorem, & grauius peccare.

[47] cruce dignius ?] grauius ? utrius peccatum cruce dignius est ?

[47] acris Natura] id est, naturalis cupiditas, uehemens. φυσικὴ ἐπιθυμία ἰσχυρά.

[48] sub clara lucerna] Martialis lib. xi. ludere teste lucerna.

[49] excepit] excipere, praeter illam, quam supra notauimus, significationem, ualet etiam idem fere, quod recipere, & id, quod extrinsecus uenit, aut [p. 260] obiectum est, capere. ut uerba loquentis excipere. excipere sanguinem patera, excipere tela, excipere pericula.

[49] turgentis] tumentis. supra saty. ii. lib. 1. tument tibi cum inguina. [Serm., I, 2, 116] fortasse uerbo Latino turgere respondet Graecum ὀργᾷν. quo saepe utitur Aristoteles pro uerbo ἐπιθυμεῖν. & ἐφίεσθαι. cuiuscunque rei sit cupiditas. ut problem. τμήμ. δ.  διὰ τί οὐ δεῖ μὴ ὀργῶντα, οὔτε ἀφροδισιάζειν, οὔτε ἐμεῖν, οὔτε πτάρνυσθαι, οὔτε φῦσαν ἀφιέναι ; [Probl., 4, 877a] id est, quamobrem non oportet eum, qui minime turgeat, neque Veneri operam dare, neque uomere, neque sternutare, neque flatum emittere ? caudam autem salacem intellige, ut saty. ii. lib. 1. testeis, caudamque salacem Demeteret ferrum. [Serm., I, 2, 45]

[50] Clunibus aut agitauit] aut me succumbentem agitauit, tanquam equo insidens. genus est Veneris. Martialis lib. 2. Hectoreo quoties sederat uxor equo. [Epigr., XI, 104] Ouidius de arte amandi lib. 3. Parua uehatur equo : quod erat longissima nunquam Thebais Hectoreo nupta resedit equo. [Ars Am., III, 777]

[51] Dimittit, &c.] me missum facit incolumi fama.

[52] meiat eodem] cum eadem rem habeat. Catullus Qui ipse sui patris minxerit in gremium. [Carm., 67, 30] Horatius supra saty. ii. lib. 1. Hunc perminxerunt calones. [Serm., I, 2, 44] Persius. Patritiae immeiat uuluae.

[53] Tu, cum proiectis insignibus] tu, cum posita equitis Romani aut iudicis persona : proiectis ornamentis equestribus, sumis cultum, ac uestitum seruilem : non is es, cuius habitum, & similitudinem geris ? Non sunt autem haec ita accipienda, quasi Horatius significet se equitem esse Romanum : sed eo dicuntur tantum, ut intelligamus plerosque dominos seruis suis esse deteriores, & nequiores, ut pote, qui turpissimis cupiditatibus, & libidinibus seruientes multa se indigna, suaeque personae indecora perpetiantur, ac perferant.

[55] odoratum] odore aliquo imbutum. ut Od. xi. lib. 2. & rosa Canos odorati capillos. [Carm., II, 11, 15]

[56] induceris] intromitteris in aedeis mulieris.

[57] Altercante libidinibus] hinc te impellit libido ad flagitium : illinc reuocat poenae metus. Ita pugnat metus cum cupiditate, & libidine.

[58] Quid refert uri uirgis] poterat dicere Horatius, aliter plecti liberos, aliter seruos. demus ita esse. (inquit Dauus) at horribilius est ferro necari, quo supplicio afficiuntur liberi, quam uirgis caedi, quae poena est seruorum : uel significat, quod ad turpitudinem, & infamiam attinet, nihil inter hanc & illam poenam interesse. in nonnullis codicibus scriptum reperi, ferrone necari ? in aliis ferroue.

[59] Auctoratus] obnoxius, obligatus, nempe mercede accepta. auctorati dicuntur milites posteaquam iurarunt in uerba imperatoris. exauctorati, ubi militiae sacramento sunt liberati. sed magis proprie (nisi fallor) dicuntur auctorati gladiatores, qui mercedem acceperunt, ut depugnent in ludo. C. Asinius Pollio lib. 10. epist. ob Fadium quendam militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorari sese nolebat, & ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit, &c. Merces ipsa (inquit M. Tullius Off. i. ) in mercenariis auctoramentum est seruitutis, [Off., I, 42] quid igitur refert (inquit) utrum [p. 261] tanquam mercenarius quidam siue gladiator, siue quis alius conductus, eas quoquo uelit is, qui te auctorauit, & conduxit, an clausus in arca ita contracto sis corpore, ut genibus caput tangas ?

[60] Quo te demisit] in quam te ancilla contractum demisit, forte propter subitum domini sui aduentum.

[60] conscia] ancilla, ut supra saty. ii. lib. 1. miseram se conscia clamet. [Serm., I, 2, 130]

[61] genibus tangas caput] participium contractum non est coniungendum cum nomine caput, quod sequitur, sed cum prouocabulo te, quod antecedit, hoc modo : & quidem altius repetamus, totumque hunc locum explanemus. quid refert (inquit) quod ad miseriam & turpitudinem attinet, utrum quis uirgis caedatur, ut seruus, an ferro interficiatur in adulterio deprehensus ? rursum, quid refert, utrum quis eat uspiam mercede obligatus, an in arca inclusus ab ancilla conscia corpore contracto, genibus tangat caput ? proinde quasi dicat. utrobique manifesta, & misera inest seruitus : sed miserior in homine libero, qui libidinis causa, tanto in periculo, tantaque in miseria uersatur. liber Rainuntii Cardinalis. & Iannoctii aliquantum ab aliis discrepant. sic enim in illis scriptum est, Contractum, ut genibus tangas caput. quam scripturam non sum secutus, quod existimem particulam ut adiectam esse ab aliquo, qui non uideret uerbum tangas pendere a superioribus illis an turpi clausus, &c.

[54] illa tamen se Non habitu, mutat] huius loci haec mihi uidetur esse sententia, tu cum libidinem tuam explere uis, in alienas aedeis non sine periculo ingrederis, uestitum mutas, ne a quoquam cognoscaris : illa autem nulla conditione adduci potest, ut domum tuam ueniat, neque ut habitum, cultumque matronae mutet, cum te metuat, neque tibi credat.

[64] peccatue superne] id est, si eam uelis tibi morem gerere, & obsequi a superiore parte : si iubeas eam tibi incubare, aut insidere subiacenti, nulla conditione est factura : ita sui iuris est, ita libera, & contumax.

[66] sub furcam] ut seruus. Donatus in Andr. Furciferi dicebantur serui, qui ob leue delictum cogebantur a dominis, ignominiae magis, quam supplicii causa, circa uicinos furcam in collo ferre, subligatis ad eam manibus,. [In Andr., 618] &c.

[66] prudens] sciens, ut sat. iii. huius lib. Cum prudens scelus ob titulos admittis inaneis, Stas animo ? [Serm., II, 3, 212]

[3] dominoque furenti] uel marito, uel amori, & libidini.

[68] credo, metues] scilicet tu metues, tuoque malo, & periculo doctus, cauebis. proinde quasi dicat, non metues, immo uero cogitabis, quo tempore te iterum in periculum coniicias.

[70] quae bellua, &c.] ostendit amantes & libidinosos belluis esse incautiores, & inconsideratiores, cum hae fere nunquam, posteaquam e laqueis effugerunt, iterum capiantur : illi autem uitato periculo iterum, atque iterum in idem genus fraudis incurrant. notum est prouerbium, & refertur a Plutarcho, ἀλώπηξ διαφυγοῦσα πάγας αὖθις οὐχ ἁλίσκεται. id est, uulpes quae tendiculas, aut laqueos effugit, iterum non capitur [ Erasmus Ad. 1422 ]

[71] reddet] siue legas reddit, siue reddet, nihil refert. & utraque scriptura codicum manuscriptorum auctoritate nititur.

[p. 262]

[13] Non sum moechus, ais] si dices te non esse moechum, licebit mihi quoque dicere, me non esse furem. nam quemadmodum ego me a furtis abstineo, neque uasa argentea tango metu poenae : sic tu propter periculum ab uxoribus alienis te abstines, non consilio, aut ratione.

[73] sapiens] mihi sapiens, ut sat. i. lib. 1. Non usquam prorepit, & illis utitur ante Quaesitis sapiens. [Serm., I, 1, 37] uel dic sapiens, id est, cautus, consideratus, consultus, Euripides Μισῶ σοφιστὴν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός. [Frag., TGF, p. 652, fr. 905]

[73] tolle periclum] si nullum sit periculum, tum natura ad uitium procliuis, & praeceps, sese ad quoduis facinus audendum effrenata profundet. significat Horatius aut nullos, aut paucissimos esse, qui iudicio ac uoluntate a flagitio, & maleficio temperent. qua de re plura ad epist. ad Quinctium lib. 1. [Epist., I, 16, 46]

[75] Tune mihi dominus, rerum imperiis &c.] cum tot tibi res, atque homines imperent, uidelicet pecunia, libido, gloria, metus, uiri potentiores, & locupletiores, tune te mihi dominum esse dicis ?

[76] quem ter uindicta] uindicta dicebatur ea uirga, qua Praetor seruum liberabat. natum autem nomen est uel a seruo illo Vindicio, qui coniurationem adolescentum aduersus populi Romani libertatem, patefecit : uel a uindicando, propterea, quod uindicta seruus a Praetore in pristinam, & naturalem libertatem uindicabatur, ut docet Theophilus lib. 1. Institutionum iuris ciuilis. significat porro, duriorem, ac turpiorem esse libidinum, & cupiditatum seruitutem, quam legitimam, & iurisgentium.

[79] nam, Siue uicarius est] seruorum alii erant ordinarii, alii uicarii. uicarius erat is, qui in alterius erat peculio, &, poene dicam, serui seruus. ordinarius, qui seruum habebat in peculio suo. Quamuis autem uicarius, esset ordinarii κτῆμα. id est, possessio, ordinarioque, pareret, erat tamen eius conseruus propterea, quod ordinarii dominus, erat & uicarii dominus, & communis utriusque dominus : id est, utrunque habebat in sua potestate. Nam cum seruus omnis sit in alterius potestate : & uicarius, seruus sit : is autem, qui in alterius potestate est, alterum in sua habere non possit, efficitur, ut uicarius, eiusdem domini, cuius & ordinarius, seruus sit.

[16] atque Duceris, ut neruis alienis mobile] lignum neruis alienis mobile omnes fere accipiunt turbinem, qui scutica torqueri, & impelli solet a pueris. quam sententiam possem Tibulli tabulis confirmare lib. 1. eleg. v. Namque agor, ut per plana citus sola uerbere turbo, Quem celer assueta uersat ab arte puer. [Eleg., I, 5, 3] sed mihi magis placet, quod M. Antonius Muretus prior quidem annotauit, & protulit, ego autem iampridem in aduersariis meis habueram, per mobile lignum, &c. hoc loco significari ab Horatio id, quod appellant Graeci νευρόσπαστον. erant autem νευρόσπαστα. parua quaedam animalium simulacra, quorum uel singula, uel uniuersa membra certis neruis, aut fidiculis in hanc, uel illam partem cum quadam uenustate, & conuenientia mouebantur. Qui huiusmodi simulacra uulgo ostentabant, νευροσπάσται dicebantur, ut intelligere licet ex Aristotele in lib. de mundo ad Alexandrum, si modo est Aristotelis. cuius haec uerba sunt, καὶ οἱ νευροσπάσται μίαν μήρινθον ἐπισπασάμενοι ποιοῦσι καὶ αὐχένα κινεῖσθαι καὶ χεῖρα τοῦ ζῴου καὶ ὦμον, καὶ ὀφθαλμόν, ἔστι δ’ ὅτε πάντα τὰ μέρη, μετά τινος εὐρυθμίας. [Mund., 6, 398b] id est, neurospastae una [p. 263] fidicula tracta faciunt, ut ceruix, & manus, & humerus, & oculus animalis : interdum autem & omnes corporis partes cum quadam uenustate, & moderatione moueantur.

[83] Quisnam igitur liber ? &c.] haec dicuntur ex sententia Stoicorum.

[83] sibi qui imperiosus] qui sibi, suisque appetitionibus & affectibus imperat.

[85] responsare] obsistere, ut epist. ad Maecenatem. i. lib. 1. fortunae responsare. [Epist., I, 1, 68] & saty. prox. coenis responsat opimis. fortis responsare, id est, fortis ad responsandum, seu in responsando, ut alibi, & saepius admonuimus.

[56] & in seipso totus teres, atque] id est, totus ex se aptus, sui similis, aequabilis, perfectus, perpolitus, nihil habens asperum, nihil inaequale, nihil laciniosum. ductum a forma conglobata, in qua nihil externi haerere potest, propterea quod undique laeuis & polita est. M. Tullius in orat. perf. aures Atticorum teretes nominat, propterea quod nihil ferre possunt insolens, nihil putidum, nihil inelegans, nihil inuenustum. & in lib. de optimo gen. oratorum, ita loquitur, qui teretes aureis habent, intelligensque indicium. [Opt., 4] apud eundem in oratore perf. rotundum ualet idem quod cultum, politum, perfectum. sic enim ille, Thucydides praefractior, nec satis, ut ita dicam, rotundus. [Or., 13] & in Bruto, uerborum copia, & quasi rotunda constructio. [Brut., 78] idem de natura deorum, figura rotunda, nihil habens incisum angulis, nihil eminens, nihil laciniosum : [Nat. Deor., II, 18, 47] seu, ut alii legunt, lacunosum. sic Plato in Phaedro, ἐκείνῃ μόνον ἐπαινεθῆναι δεῖ λόγον, ὅτι σαφῆ καὶ στρογγύλα, καὶ ἀκριβῶς ἕκαστα τῶν ὀνομάτων ἀποτετόρνευται. [Phaedr., 234e] & Aristoteles lib. 2. Rhetoric. προστιθέντα τὸ διότι στρογγυλώτατα. [Rhet., II, 21, 7]

[87] Externi ne quid ualeat] ne quid externum eum commoueat : ut is omnia externa contemnat, neque concupiscat, neque pertimescat, cum sit animo ab omni perturbatione & concitatione, uacuo, ac libero. talis describitur uir bonus a Virgilio, si modo Virgilii sunt uersus illi, Securus, mundi instar habens, teres atque rotundus, Externi nequid ualeat per laeue morari. [App. Verg., Vir bonus et sapiens, 5]

[87] morari] haerere, residere. absolute positum est.

[88] manca] debilis, fracta, sine uiribus. in quem nihil ualet fortuna. sic M. Tullius in epist. ad Paetum lib. 9. de fortuna, Quam existimo leuem & imbecillam, ab animo firmo & graui, tanquam fluctum a saxo, frangi oportere. [Fam., IX, 16]

[93] Vrget enim dominus mentem] dominus saeuus, & immitis te premit, uidelicet cupiditas, seu libido, ut paulo ante, dominoque furenti Committes rem omnem.

[93] & acreis Subiectat] translatum ab equis, quos cursu iam defessos, equites interdum calcaribus fodere solent, & uelint, nolint, ut currant, subigere.

[95] Vel cum Pausiaca] alium domini sui morbum commemorat, nempe immoderatum tabularum pictarum studium, quod item reprehendit M. Tullius parad. ὅτι οἱ σοφοὶ ἐλεύθεροι. his uerbis, Actaeonis tabula te stupidum detinet, aut signum aliquod Polycleti. omitto unde sustuleris, & quomodo habeas : intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum uideo, seruum te esse ineptiarum omnium iudico, &c. Verr. de signis, Venio nunc ad istius, quemadmodum ipse appellat, studium, ut amici eius, morbum, & insaniam. [Verr., II, 4, 1] fuit autem Pausias pictor insignis, de quo Plinius lib. 21. cap. 2. & Varro de re rustica, lib. 3.

[96] cum Fului, Rutubaeque] de Fuluio, & Rutuba equidem nihil me legisse fateor : sed Placidianum, seu Pacidianum (nam sic reperio scriptum in [p. 264] codicibus Ciceronianis excussis) constat fuisse gladiatorem, & eum quidem praestantissimum, ex Lucillii uersibus, quos profert Nonius Marcellus in declaratione uerbi compono. [Comp. Doc., IV, p. 257 M] uersus sunt hi, samnis spurcus homo uita illa dignu’ locoque Cum Placidiano componitur ? optimu’ longe Post homines natos gladiator qui fuit unus. eundem commemorat M. Tullius lib. 3. epist. ad Quintum fratrem his uerbis, non putasset sibi Pompeius de illius salute, sed de sua dignitate mecum esse certamen : in urbem introiuisset : ad inimicitias res uenisset : cum Aesernino Samnite Placideianus comparatus uiderer. [Ad Quint., III, 4] & de optimo gen. orat. A me autem (ut cum maximis minima conferam) gladiatorum par nobilissimum inducitur. Aeschines, tanquam Aeserninus (ut ait Lucillius) non spurcus homo, sed doctus, & acer Cum Placideiano componitur, optimu’ longe Post homines natos, &c. nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse diuinius. & Tuscul. lib. 4. An uero uir fortis, nisi stomachari coeperit, non potest fortis esse ? gladiatorum id quidem est. quanquam in eis ipsis uidemus saepe constantiam : colloquuntur, congrediuntur, aliquid postulant, ut magis placati, quam irati esse uideantur. sed in illo genere sit Placideianus aliquis hoc animo, ut narrat Lucillius, Occidam illum equidem, & uincam, si id quaeritis, inquit, &c. De Placideiano igitur nemini dubium est, quin fuerit gladiator : De Fuluio autem, & Rutuba, de quibus nihil extat, quod sciam, nihil affirmare possum : hoc tantum licet suspicari, eos quoque fuisse gladiatores, propterea quod cum Placideiano gladiatore numerentur. huius loci autem haec sententia est. cum admiraris tabulam aliquam a Pausia pictam, quid est cur minus peccare existimandus sis, quam ego, cum gladiatorum praelia in pariete minio, aut rubrica, aut carbone depicta erecto corpore contemplor ?

[20] contento poplite] quidam haec ad Dauum referunt, ita studiose & cupide spectantem, ut poplites contendat : alii ad gladiatorum imagines contentis poplitibus pugnantium. Acron utranque sententiam complectitur, & proponit. Ego malo referri ad gladiatores pictos, uel ad Placidianum tantum. Nam certe ita solent pugnare gladiatores, nempe altero poplite contento. atque hanc sententiam confirmat id quod sequitur, uelut si Reuera pugnent, &c. si quis tamen alteram malet, non pugnabo.

[100] nequam] paulo ante diximus hominem nequam, homini frugi esse contrarium.

[101] Subtilis ἀκριβής. subtilis, & limati iudicii. translatio est a filo, seu tela subtiliter texta, epist. ad Augustum lib. 2. Iudicium subtile uidendis artibus. [Epist., II, 1, 242]

[101] audis] diceris, ut rexque paterque Audisti coram, epist. ad Maecenatem. ii. lib. 1. [Epist., I, 7, 37]

[102] Nil ego, si ducor libo fumante] si libi nidore, seu uapore ducor, homo nihili sum, uel, hominem nihili me dicis esse. Graeci hominem nullius pretii, contemtissimum, nullius bonae frugi, ignobilem, οὐδέν nominant. τοῦτ’ ἔστιν, οὐτιδανόν, πρὸς οὐδὲν χρήσιμον, εὐτελῆ, δυσγενῆ. quid sit libum, dicemus ad illum locum, Vtque sacerdotis fugitiuus liba recuso. epist. ad Fuscum lib. 1. in libro Donati scriptum est, Nil sum ego. [Epist., I, 10, 10]

[32] tibi ingens Virtus] Solent haec legi enunciando, & sine interrogationis nota, hoc sensu, Tu autem tanta uirtute, ac temperantia praeditus es scilicet, ut coenas lautiores, & sumtuosiores contemnere queas. ironia est. [p. 265] sentit enim plane contrarium eius, quod dicit, nempe herum suum tam imbecillum esse, & prope nullius uirtutis, ut coenis opiparis facillime capiatur, & uincatur. Iam uero coenis responsare opimis, eadem ratione, & significatione dictum, qua responsare fortunae, epist. i. lib. 1. & responsare cupidinibus, [Epist., I, 1, 68] supra hac eadem saty. [Serm., II, 7, 85] pro non cedere, non obsequi, sed contemnere potius. significat autem, non eam in illo inesse uirtutem, & continentiam, & fortitudinem, & constantiam, ut coenas opiparas contemnere queat. Quod si quis malet haec legi interrogando, & sine ironia, hoc modo, Quantumuis uirtus tibi magna sit, potesne ea fretus coenas apparatas, & opiparas contemnere ? non improbabo.

[104] Obsequium uentris, &c.] huius loci haec sententia est, dices me maiore meo malo uentri obsequi, quam te, quia, si quando escas aliquas lautiores ligurriero, scapulae meae operiuntur loris : at tu cum cara, & sumtuosa obsonia consectaris, num impune ferre soles ? minime uero. nam talem uictum consequitur cruditas, & infirma corporis ualetudo. longe igitur grauius plecteris, quam ego, qui uapulo.

[1] cur ?] cur grauius plector, cum uentri morem gessero, quam tu ? quasi dicat, non est ita.

[107] Nempe inamarescunt] non est ita (inquit Dauus) id est, non est tibi minus impunita ista uictus intemperantia, ac luxuria, quam mihi mea edacitas : non minoris tibi constant cara ista obsonia, coenaeque sumtuosae, quam mihi mea auiditas, propterea, quod nimia ciborum copia tibi aegre concoquitur a uentriculo. ita nascitur cruditas : ex qua totius corporis constitutio perturbatur. his similia sunt illa sat. ii. huius lib. Putet aper, rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum. [Serm., II, 2, 18] ibid. at simul assis Miscueris elixa, simul conchilia turdis, Dulcia se in bilem uertent, [Serm., II, 2, 74] &c.

[108] Illusique pedes uitiosum ferre &c.] propterea quod uentriculus cruditate laborans, suo munere probe fungi non potest. quo sit ut corpus non alatur, debilitentur pedes, & reliquae corporis partes.

[109] an hic peccat, &c.] argumentum est a minore, Demus puerum seruum, qui furtiua strigili uuam emit, peccare : quanto grauius peccat is, qui praedia sua uendit, eorumque pretium in coemenda obsonia, & in coenas sumtuosas apparandas insumit, ac profundit ? nauclerus quidam apud Menandrum (ut refert Athenaeus lib. 4.) uota facit, ut qui agros, & praedia uendunt, & bona sua comedunt, semper nauigent, nunquam terram tangant, ut ita sentiant, quali bono accepto non pepercerint. sic Menander, Ὦ φιλτάτη γῆ μῆτερ, ὡς σεμνὸν σφόδρ´ εἶ Τοῖς νοῦν ἔχουσι κτῆμα πολλοῦ τ´ ἄξιον. Ὡς δῆτ´ ἐχρῆν, εἴ τις πατρῶαν παραλαβὼν Γῆν καταφάγοι, πλεῖν τουτονὶ διὰ τέλους, Καὶ μὴ δ´ ἐπιβαίνειν γῆς, ἵν´ οὕτως ᾔσθετο Οἷον παραλαβὼν ἀγαθὸν οὐκ ἐφείσατο. [Deipn., IV, 166b]

[111] Nil seruile gulae parens habet] nil seruile habet, cum gulae paret, ac seruit ? quasi dicat, plurimum.

[3] adde, quod idem] sic Aristoteles de improbis ac uitiosis hominibus lib. nono de morib. ad Nicomachum. Et uitiosi homines quaerunt quibuscum totos dies traducant : se ipsos autem fugiunt. multa enim grauia & horrenda recordantur. & cum soli sunt, talia expectant altera : cum aliis autem obliuiscuntur : &, cum sit [p. 266] nihil in eis amabile, nullo erga se amoris affectu commouentur. uerba Graeca sunt haec, ζητοῦσί τε οἱ μοχθηροὶ μεθ’ ὧν συνημερεύσουσιν· ἑαυτοὺς δὲ φεύγουσιν. ἀναμιμνήσκονται γὰρ πολλῶν καὶ δυσχερῶν· καὶ τοιαῦθ’ ἕτερα ἐλπίζουσι, καθ’ ἑαυτοὺς ὄντες· μεθ’ ἑτέρων δ’ ὄντες ἐπιλανθάνονται· οὐδέν τε φιλητὸν ἔχοντες, οὐθὲν φιλικὸν πάσχουσι πρὸς ἑαυτούς. [Eth. Nic., 1166b]

[112] non otia recte Ponere] nulla in re seria, atque honesta ocium tuum ponere potes.

[113] teque ipsum uitas fugitiuus &] tu te ipsum fugis, ut serui improbi solent a domino fugere, & huc, & illuc errare. seruos errones distinguunt Iurisconsulti a fugitiuis, quod hi ita fugiunt a dominis, ut non habeant in animo ad eos unquam reuerti : errones eo consilio fugiunt, ut aliquando reuertantur. sed hoc loco Horatius hanc distinctionem non seruat : utiturque his nominibus translate, hoc modo : tu te ipsum, ut fugitiuus, & erro, uitas : seruorum erronum, & fugitiuorum instar, qui dominum reliquerunt, te ipsum fugis. secutus sum autem scripturam librorum manuscriptorum Donati, Faerni, 2. Vaticanorum, Tornesii. nam excussi omnes, quos quidem uiderim, habent fugitiuus ut erro. quam scripturam si quis probabit, sic explicabo, Te ipsum uitas, ut erro fugitiuus, id est, ut seruus erro, qui fugit a domino : uel te ipsum uitas, fugiens a te, ut erro : uel teipsum uitas, ut seruus fugitiuus errabundus. quod si placebit, idem fere ualebit hoc loco fugitiuus, quod fugax, aut fugere solitus, quemadmodum Terentius in Heautont. argentum fugitiuum : [Heaut., 678] & Varro lib. 1. de ling. Lat. obliuionem fugitiuam [Ling. Lat., V, 1] appellat. ego tamen priorem scripturam magis probo.

[114] fallere] leuare, lenire, βουκολεῖν. ut Virgilius Aen. 4. si fallere possit amorem. [Aen., IV, 85]

[115] nam comes atra premit, sequiturque fugacem] sic Od. xvi. lib. 2. quid terras alio calentes Sole mutamus ? patriae quis exul se quoque fugit ? [Carm., II, 16, 18] & epist. ad Villicum lib. 1. Stultus uterque locum immeritum causatur inique : In culpa est animus, qui se non effugit unquam. [Epist., I, 14, 12]

[75] Vnde mihi lapidem ?] loquitur Horatius serui oratione nimis libera offensus. significat autem sua uitia neminem libenter audire. subint. sumam ?

[117] aut uersus facit] significat, uersuum faciendorum studium, insaniae esse proximum, atque ad insaniam propemodum hominem adigere. ut supra sat. iii. huius lib. Adde poëmata nunc, hoc est, oleum adde camino, Quae si quis sanus fecit, sanus facit & tu. [Serm., II, 3, 321]

[118] accedes opera agro] mittam te in agrum Sabinum, ut nonus accedas ad seruos octo operarios, qui in opere rustico faciendo uersantur. sic Plautus Mostell. Cis hercle paucas tempestates, Tranio Augebis ruri numero genus ferratile. [Most., 18]