[p. 7]

SATYRARVM LIBER PRIMVS.

Satyra i.

Qvi fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem

Seu ratio dederit, seu fors obiecerit, illa

Contentus uiuat ? laudet diuersa sequentes ?

O fortunati mercatores, grauis annis

5 Miles ait, multo iam fractus membra labore.

Contra mercator, nauim iactantibus Austris,

Militia est potior. quid enim ? concurritur : horae

Momento aut cita mors uenit, aut uictoria laeta.

Agricolam laudat iuris, legumque peritus,

10 Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

Ille, datis uadibus qui rure extractus in urbem est,

Solos felices uiuentes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem

Delassare ualent Fabium. ne te morer : audi,

15 Quo rem deducam. si quis deus, en ego, dicat,

Iam faciam, quod uultis : eris tu, qui modo miles,

Mercator : tu consultus modo, rusticus. hinc uos,

Vos hinc mutatis discedite partibus. eia,

Quid statis ? nolunt. atqui licet esse beatis.

20 Quid causae est, merito quin illis Iupiter ambas

Iratus buccas inflet ? neque se fore posthac

Tam facilem dicat, uotis ut praebeat aurem ?

[p. 8]

Praeterea, ne sic, ut, qui iocularia, ridens

Percurram (quanquam ridentem dicere uerum

25 Quid uetat ? ut pueris olim dant crustula blandi

Doctores, elementa uelint ut discere prima.)

Sed tamen omisso quaeramus seria ludo :

Ille, grauem duro terram qui uertit aratro :

Perfidus hic caupo, miles, nautaeque, per omne

30 Audaces mare qui currunt, hac mente laborem

Sese ferre, senes ut in ocia tuta recedant,

Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria : sicut

Paruula (nam exemplo est) magni formica laboris,

Ore trahit, quodcunque potest, atque addit aceruo,

35 Quem struit, haud ignara, ac non incauta futuri.

Quae, simul inuersum contristat Aquarius annum,

Non usquam prorepit : & illis utitur ante

Quaesitis sapiens : cum te neque feruidus aestus

Demoueat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,

40 Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

Quid iuuat immensum te argenti pondus, & auri

Furtim defossa timidum deponere terra ?

Quod si comminuas, uilem redigatur ad assem.

At, ni id fit, quid habet pulchri constructus aceruus ?

45 Millia frumenti tua triuerit area centum :

Non tuus hoc capiet uenter plus, quam meus : ut si

Reticulum panis uenaleis inter onusto

Forte uehas humero : nihilo plus accipias, quam

Qui nil portarit. uel dic, quid referat intra

50 Naturae fineis uiuenti, iugera centum, an

Mille aret ? at suaue est ex magno tollere aceruo.

Dum ex paruo nobis tantundem haurire relinquas :

Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?

[p. 9]

Vt, tibi si sit opus liquidi non amplius urna,

55 Vel cyatho : & dicas magno de flumine mallem,

Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. eo fit,

Plenior ut si quos delectet copia iusto :

Cum ripa simul auulsos ferat Aufidus acer.

At, qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo

60 Turbatam haurit aquam, neque uitam amitit in undis.

At bona pars hominum decepta Cupidine falso,

Nil satis est, inquit : quia tanti, quantum habeas, sis.

Quid facias illi ? iubeas miserum esse libenter :

Quatenus id facit. ut quidam memoratur Athenis

65 Sordidus, ac diues, populi contemnere uoces

Sic solitus : populus me sibilat, at mihi plaudo

Ipse domi : simul ac nummos contemplor in arca.

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

Flumina. quid rides ? mutato nomine, de te

70 Fabula narratur. congestis undique saccis

Indormis inhians : & tanquam parcere sacris

Cogeris : aut pictis tanquam gaudere tabellis.

Nescis, quo ualeat nummus : quem praebeat usum ?

Panis ematur, olus, uini sextarius : adde,

75 Queis humana sibi doleat natura negatis.

An uigilare metu exanimem : noctesque, diesque

Formidare malos fures, incendia, seruos,

Ne te compilent, fugienteis : hoc iuuat ? horum

Semper ergo optarem pauperrimus esse bonorum.

80 At si condoluit tentatum frigore corpus :

Aut alius casus lecto te afflixit : habes, qui

Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te

uscitet : ac reddat natis, carisque propinquis.

Non uxor saluum te uult, non filius : omnes

[p. 10]

85 Vicini oderunt, noti, pueri, atque puellae.

Miraris, cum tu argento post omnia ponas :

Si nemo praestet, quem non merearis, amorem ?

At si cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere uelis, seruareque amicos :

90 Infelix operam perdas : ut si quis asellum

In campo doceat parentem currere frenis.

Denique sit finis quaerendi : quoque habeas plus,

Pauperiem metuas minus : & finire laborem

Incipias, parto quod auebas : nec facias, quod

95 Vmidius quidam (non longa est fabula) diues,

Vt metiretur nummos : ita sordidus, ut se

Non unquam seruo melius uestiret : ad usque

Supremum tempus ne se poenuria uictus

Opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi

100 Diuisit medium fortissima Tyndaridarum.

Quid mi igitur suades ? ut uiuam Maenius ? aut sic,

Vt Nomentanus ? pergis pugnantia secum

Frontibus aduersis componere ? non ego auarum

Cum ueto te fieri : uappam iubeo, aut nebulonem.

105 Est inter Tanaim quiddam, socerumque Viselli.

Est modus in rebus : sunt certi denique fines :

Quos ultra, citraque nequit consistere rectum.

Illuc unde abii, redeo : nemo ut auarus

Se probet : ac potius laudet diuersa sequentes ?

110 Quodque aliena capella gerat distentius uber,

Tabescat ! neque se maiori pauperiorum

Turbae comparet : hunc, atque hunc superare laboret ?

Sic festinanti semper locupletior obstat :

Vt, cum carceribus missos rapit ungula currus,

115 Instat equis auriga suos uincentibus, illum

[p. 11]

Praeteritum temnens extremos inter euntem.

Inde fit, ut raro, qui se uixisse beatum

Dicat, & exacto contentus tempore uitae

Cedat, uti conuiua satur, reperire queamus :

120 Iam satis est : ne me Crispini scrinia Lippi

Compilasse putes, uerbum non amplius addam.

COMMENTARII.

Constat inter omnis doctos, satyrarum libros duos, totidemque epistolarum & ab Horatio scriptos esse, & ad nostram aetatem peruenisse. Sed utri priore loco debeant collocari, id uero quaeri solet, neque inter eos conuenit. Alii enim epistolas satyris anteponi uolunt : alii contra : neque hac controuersia ueterum membranarum auctoritate terminari, aut componi potest : quippe quae ita inter se ipsae dissideant ordine, & dispositione librorum, ut in nonnullis, epistolarum libri odis praeponantur : satyrae autem postremo loco positae sint : in aliis satyrae primo loco, epistolae secundo, odae tertio sint collocatae : ut facile appareat uel ueteres illos de horum librorum ordine non admodum laborasse, uel librarios ordinem a ueteribus seruatum perturbasse. Ego primum hoc testificor me cum quoquam hac de re, ut quae mihi parui admodum momenti uideatur, decertare nolle : deinde difficile esse puto certi aliquid de hac controuersia statuere ac pronunciare. postremo si quis hoc dicet, me tamen iudicasse satyras epistolis esse praeponendas, quia hoc ordine eas disposuerim : licet mihi respondere me nullo consilio, nullaque ratione id fecisse : sed cum initio, quo tempore hos commentarios adumbrare coepi, hunc ordinem eo secutus essem, quod in meo exemplari libri ita essent collocati : me eundem ordinem tum cum typis excudendos dedi, seruauisse. Verumtamen si quis facti mei rationem flagitabit, neque mihi credet, me temere, aut casu hos libros ita disposuisse : is me hac ratione motum esse sibi persuadeat per me licet. Horatius primus omnium Latinorum uersus lyricos exemplo Graecorum scripsit, eoque lyricorum poëtarum princeps, ne dicam solus, inter Latinos habetur : quod ipse de se non uno loco praedicat : ut Od. iii. lib. 4. Totum muneris hoc tui est, Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae. [Carm., IV, 3, 21] & Od. ultima lib. 3. magnifice gloriatur se primum omnium, carmen Aeolium, nempe Alcaicum & Sapphicum ad cantus Italos deduxisse. Dicar, qua uiolens obstrepit Aufidus, Et, qua pauper aquae Daunus agrestium Regnauit populorum, ex humili potens Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. [Carm., III, 30, 10] satyrarum etiam scriptor, seu potius poëta fuit, non primus ille quidem (fuit enim Lucillius satyrae inuentor) sed eo, qui primus satyras scripsit, longe praestantior : quod ipse de se non falso praedicat saty. iiii. [Serm., I, 4] & x. lib. 1. [Serm., I, 10] Iccirco Od. xx. lib. 2. [Carm., II, 20, 2] poëtam [p. 12] biformem se ipse nominat, id est, opinor, lyricum, & satyricum. Itaque cum carminum lyricorum libros, ex quibus poëtae lyrici nomen adeptus est, primo loco posuerim : satyras, ex quibus satyrici poëtae nomen sibi peperit, mihi uideor statim post Odarum libros, non immerito collocare. Nam epistolae quidem, siue illae communi nomine sermones appellandae sunt, siue secus : nihil addunt Horatio, neque ad lyrici, neque ad satyrici poëtae nomen. Sunt enim illae & a lyricis uersibus, & a satyris re seiunctae, ac separatae, unumque quoddam corpus utrisque dispar & dissimile constituunt. neque omnes eodem plane stilo, atque satyrae mihi uidentur esse scriptae. hae enim non solum humili & orationi solutae simillimo, uerum etiam faceto, urbano, mordaci genere uerborum textae sunt. epistolae uero quamuis quotidiano illae quoque sermone, & uerbis de medio sumptis ac petitis, magna ex parte constent, quemadmodum debent epistolae : ea tamen urbanitate, iis salibus, eo denique aceto (ut ita dicam) quo satyrae imbutae sunt, carent : ut omittam quod earum nonnullae paulo sunt elatiores, atque ornatiores, & quibusdam uerborum ac sententiarum luminibus illustriores. Gloria igitur illa summa tum lyrico carmine, tum satyrarum scriptione Horatio parta & quaesita, insigni quidem, & luculenta epistolarum accessione cumulatur : sed nullum ei nouum poëtae nomen per illas acquiritur. Praeterea si solae satyrae sermonum nomine sunt appellandae, (ut uulgus putat) Horatius ipse declarat se epistolas posterius scripsisse, quam satyras. Sic enim epistola ad Tibullum . Albi nostrorum sermonum candide iudex, [Epist., I, 4, 1] &c. His rationibus adductus satyras priore loco, quam epistolas collocaui : quas, si quis non probabit, susque deque habebo. eique libenter assentiar, qui a me dissentiens, sententiam afferet probabiliorem. Sed, ne quis miretur me uulgatam inscriptionem horum librorum immutasse, primum uir quidam doctissimus mihi asseuerauit Romae, se Venetiis codicem uidisse perantiquum, in quo inest haec inscriptio. Deinde (ut dicam, quod sentio) sermonis nomen generale est omnia sermonum genera continens, & complectens : neque proprie ad satyram significandam natum, aut factum. Itaque Horatius epistola ad Augustum, epistolae suae locutionem hoc nomine appellat. Ne longo sermone morer tua tempora Caesar. [Epist., II, 1, 4] Praeterea cum satyra nomen sit latini poëmatis proprium, quo nomine etiam ipse id afficit prima saty. lib. 2. sunt quibus in satyra uidear nimis acer, &c. [Serm., II, 1, 1] & cum, ubi de ordine satyrarum agitur, soleamus ita loqui, satyra prima, satyra secunda, &c. nonne absurdum est, ubi de numero librorum fit sermo, sermonum potius, quam satyrarum librum primum, & satyrarum librum secundum nuncupare ? Nam, ut loquar de satyris tantum, conueniebat eas aut hoc modo & inscribere & appellare, Sermonum libri duo : deinde sermonum liber primus, liber secundus : deinde sermo primus, sermo secundus, sermo tertius, &c. aut hoc modo, satyrarum libri duo, Satyrarum lib. prim. lib. secund. deinde satyra prima, secunda, &c. Quod si modus ille superior erat absurdus, atque ineptus futurus : relinquitur ut hunc posteriorem probare debeamus. Praeterea quis negabit omneis epistolas quotidiano sermone textas esse, ut diximus ? Nam non, si aliae sunt aliis ornatiores, propterea minus putandae sunt uerbis de medio petitis esse [p. 13] perscriptae. Postremo hoc praeter cetera inter satyras, & epistolas interesse arbitror, quod illae sunt dicaciores, urbaniores, licentiores, interdum etiam impudentiores, amariores, mordaciores : hae contra minus dicaces, seueriores, modestiores, uerecundiores, dulciores, mitiores. De satyra autem hoc unum dicam, quod scribit Quinctilianus, eam Latinorum esse totam, neque a Graecis arcessitam. Satyras enim Graeci non scripserunt. Negari certe hoc non potest Lucillium Satyrarum inuentorem, atque auctorem (nam de Varrone nihil attinet dicere) ueteris comoediae poëtas Eupolin, Cratinum, Aristophanem, & ceteros secutum, se ad satyras scribendas contulisse : quod testatur Horatius ipse saty. iiii. lib. 1. [Serm., I, 4, 1] Itaque uere hoc dicere licet, satyram ueteris comoediae, quae ob immoderatam maledicendi licentiam lege sublata est, locum occupasse.

[1] Maecenas] de Maecenate cum satis multa dixerimus ad Od. i. lib. 1. [Ad Carm., I, 1, 1] ad illa lectorem reiicimus. hoc unum omisimus (quod ad hunc locum non minus accommodate dici potest) Maecenatis cognomen fuisse, Cilnium, ut sit Caius Maecenas Cilnius, quod docuit nuper Onufrius Panuinus.

[2] seu fors] ita sine dubio legendum, & ita scriptum est tum in exemplaribus excusis emendatis, tum in codicibus calamo exaratis, non sors. Praeterea quid ineptius, quam ita loqui, siue ratio sortem dederit, siue sors obtulerit, &c. nunc autem cum fors idem fere sit, quod fortuna : sors autem praeter uulgatam significationem, sit id quod uel a Deo, siue a fortuna offertur : uel a ratione, & consilio datur, uerbi gratia nobilitas, ignobilitas, uita priuata, uita publica : horum uerborum sententia est apertissima : mirum esse neminem sua sorte esse contentum, siue eam sortem ratio dederit, siue Deus aliquis, aut fortuna obiecerit. Propterea autem, quod parum admodum interest inter harum litterarum s. & f. figuras : librariorum negligentia in optimorum scriptorum libros menda turpia irrepserunt, & sors, pro fors ab illis aliquot locis positum est. ut apud Catullum in carmine de nuptiis Pelei. ut laeta gaudia mente Agnoscam, cum te reducem sors prospera sistet. [Carm., 64, 236] legendum fors prospera. & apud Virgilium in Moeride. quoniam sors omnia uersat, [Buc., 9, 5] legendum fors. & apud M. Tullium epist. ad Atticum lib. 2. legendum quod fors obtulerit, id acturus uidetur : [Att., II, 22] non, sors, ut habent libri typis excusi, & oratione in Verr. de signis, legendum telumque quod cuique fors offerebat, arripuerit, [Verr., II, 4, 95] non, sors. & ostendi in uersibus illis Ennianis, mendosa est uulgata lectio, uosne uelit, an me regnare hera, quidue ferat sors. est enim legendum, quidue ferat fors. & apud Sallustium in prooemio belli Iugurtini, mendose ita legitur Falso queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla, atque aut breuis sorte potius, quam uirtute regatur : [Bell. Iug., 1] est enim legendum forte. & ita reperi scriptum in codice perantiquo. & apud T. Liuium lib. 36. sic emendandus locus : ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quicquid fors belli tulisset, paterentur. [Hist., XXXVI, 9] denique ut sic emendentur hi loci, postulat Latini sermonis usus, idque e paucis exemplis intelligere licet. Terentius in Phorm. Quod fors feret, feremus aequo animo. [Phorm., 138] Idem Hecyra. Quia tam incommode illis fors obtulerat aduentum meum. [Hec., 370] Lucretius lib. v. Quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat. [Nat. Rer., V, 960] ubi fortuna pro nomine fors perspicue positum est. Idem lib. 3. casumque timent, quem cuique ferat fors. [Nat. Rer., III, 983] M. Tullius epist. ad Atticum lib. 4. sed de illa ambulatione fors uiderit, aut si quis est, qui curet, [p. 14] Deus. [Att., IV, 10] ibidem lib. 14. sed haec fors uiderit ea, quae talibus in rebus plus, quam ratio, potest. [Att., XIV, 13] ibidem lib. 8. eundum, ut quencunque fors tulerit casum, subeam potius cum iis, qui dicuntur esse boni, quam uidear a bonis dissentire. [Att., VIII, 1] Horatius saty. vi. huius libri. Nulla etenim mihi te fors obtulit. [Serm., I, 6, 54] idem supra Od. ix. lib. 1. Quem fors dierum cunque dabit, lucro Appone. [Carm., I, 9, 14] Idem saty. i. lib. 2. Diues, inops : Romae, seu fors ita iusserit, exul : Quisquis erit uitae, scribam, color. [Serm., II, 1, 59] Virgilius Aen. vii. Quae fors prima dedit, sanguis nouus imbuit arma. [Aen., VII, 554] Sallustius bello Iugurt. cetera, uti fors tulit, alias alta sunt, alias in tempestate uadosa. [Bell. Iug., 78] T. Liuius lib. 25. quos fors obtulit, irati interfecerunt. [Hist., XXV, 29]

[3] diuersa sequentes] id est, eos omnes qui dissimilia, & diuersa uiuendi instituta sequuntur. Plutarchus in lib. περὶ ἐπιθυμίας ostendit multum ualere ad animi tranquillitatem, seipsum & sua inspicere : sin minus, at certe se inferiores spectare, & non imitari uulgus hominum, qui se cum praestantioribus comparant, uerbi gratia, serui qui uincti sunt, solutos beatos esse praedicant : illi autem liberos : liberi ciues : hi rursus copiosos, & locupletes : copiosi autem satrapas : satrapae, reges : reges, deos, propemodum tonare, & fulgurare uolentes. sic Plutarchus. καί τοι, καὶ τοῦτο μέγα πρὸς εὐθυμίαν ἐστί, τὸ μάλιστα μὲν αὑτὸν ἐπισκοπεῖν, καὶ τὰ καθ’ ἑαυτὸν· εἰ δὲ μὴ, τοὺς ὑποδεεστέρους ἀποθεωρεῖν, καὶ μή, καθάπερ οἱ πολλοὶ πρὸς τοὺς ὑπερέχοντας ἀντιπαρεξάγουσιν, οἷον εὐθὺς οἱ δεδεμένοι εὐδαιμονίζουσι τοὺς λελυμένους· ἐκεῖνοι δὲ τοὺς ἐλευθέρους. οἱ δ’ ἐλεύθεροι, τοὺς πολίτας. οὗτοι δὲ πάλιν αὖ τοὺς πλουσίους· οἱ δὲ πλούσιοι τοὺς σατράπας. οἱ δὲ σατράπαι τοὺς βασιλεῖς· οἱ δὲ βασιλεῖς τοὺς θεούς μονονουχὶ βροντᾷν καὶ ἀστράπτειν ἐθέλοντες. [Tranq. an., 470a 11] eodem pertinet illud Liuianum lib. 5. credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum, suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime ante iri uult, poenituisse. [Hist., VI, 34 ]

[5] fractus membra] hellenismus. fractis membris dixisset, si Latino more loqui uoluisset.

[7] Quid enim ?] Iacobus Taurellus Florentinus Laelii Taurelli iurisconsulti clarissimi frater, homo in his litteris magnopere exercitatus, dicebat mihi Romae anno superiore, hoc loco legendum sibi uideri quid ni ? non, quid enim ? neque tamen ullius codicis ueteris auctoritatem proferebat : nec ego eam scripturam ullo in codice manuscripto reperi. iccirco nihil mutaui, sed receptam, praesertim a 9. libris ueteribus confirmatam, retinui. cuius explicationem siquis a me requirat, dicam solere Latinos hac interrogatione uti, cum significare uolunt se recte sentire, uel uerum dicere, neque eum, quicum loquuntur, contra dicere quicquam posse, ut intelligere licet ex illo loco epist. L. Luceii ad Ciceronem lib. 5. epist. Quid enim ? tu solus aperta non uidebis, qui propter acumen occultissima perspicis ? [Fam., V, 14] sic Cicero epistola sequente ad Luceium. Quid enim ? ad amicos ne confugiam ? [Fam., V, 15] sic Horatius saty. iii. lib. 2. Cum laqueo uxorem interimis, matremque ueneno, Incolumi capite es ? quid enim ? neque tu hoc facis Argis, [Serm., II, 3, 131] &c. quanquam, ne mentiar, locus ille satyrae iii. mihi suspectus est, ut suo tempore dicemus. sic igitur hunc locum explico. Militia est potior, [Serm., I, 1,7] (inquit mercator) quid enim ? id est, quid est, quod contra dici possit, quamobrem ita non sit ? concurritur, &c. Quod si quis malet legi, quid ni ? sententia erit planior. hoc modo, quid ni potior sit ? Πῶς γὰρ οὐ.

[7] concurritur] sic Virgilius de apibus. lib. 4. Erumpunt portis : concurritur : [p. 15] aethere in alto Fit sonitus.

[8] aut cita mors] sic reperi scriptum in codicibus duobus Vaticanis Iannoctii Tornesii & certe scriptura haec concinnior est, quam uulgata.

[10] Sub galli cantum] ante galli cantum, ut alibi annotauimus. sic M. Tullius pro Muraena. Seruium iurisconsultum alloquens. Te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat. [Mur., 22]

[10] consultor] qui consulit iurisconsultum. M. Tullius. eadem oratione Vigilas tu de nocte, ut consultoribus tuis respondeas. [Mur., 22]

[11] Ille datis uadibus] agricola, qui cum uadimonio promisit se in iudicio staturum. Sunt autem uades, qui promittunt suo periculo se aliquem in iudicio stituros, siue caput agatur, siue pecunia : saepius tamen, & usitatius uades dicuntur, qui intercedunt in causa capitis. ut M. Tullius. off. 3. Damonem & Pythiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinauisset, & is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulauisset, uas factus sit alter eius sistendi, ut, si ille non reuertisset ad diem, moriendum esset sibi ipsi. [Off., III, 10] Idem de finib. lib. 2. Vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille fecit Siculo tyranno ?

[13] Cetera de genere hoc] Lucretianum hemistichium. ut lib. 3. Et iam cetera de genere hoc, cur omnia membris Ex ineunte aeuo generascunt, ingenioque ? [Nat. Rer., III, 744] & lib. 4. Cetera de genere hoc, longum est, si dicere coner. [Nat. Rer., IV, 481] ibidem. Cetera de genere hoc monstra, ac portenta loquuntur. [Nat. Rer., IV, 590] & lib. 5. Cetera de genere hoc quae sunt portenta peremta, Si non uicta forent, quid tandem uiua nocerent ?

[13] (adeo sunt multa)] haec sunt includenda interpositionis nota.

[13] loquacem Fabium] quasi aliud agens Fabium quendam notat, qui Pompeio deuicto, cuius partes secutus erat, sese ad Stoicam disciplinam totum contulerat, librosque aliquot, eius scholae sententias, & decreta continentes, conscripserat satis uerbosos.

[17] consultus] iurisconsultus. ut epist. ad L. Florum. lib. 2. frater erat Romae consulti rhetor. [Epist., II, 2, 87]

[21] buccas inflet] id est, irascatur. nam buccas inflant, qui irascuntur. ut infra dicemus, quod Graeci φυσᾷν τὰς γνάθους, dicunt Demosthenes. περὶ παραπρ. καὶ διὰ τῆς ἀγορᾶς πορεύεται θοἰμάτιον καθεὶς ἄχρι τῶν σφυρῶν, ἴσα βαίνων Πυθοκλεῖ, τὰς γνάθους φυσῶν. [Falsa leg., 313]

[22] praebeat aurem ?] eorum uota audiat. praebere idem fere ualet, quod suppeditare, παρέχειν, πορίζειν· ut annotauimus ad Od. xiii. lib. 3. [Ad Carm., III, 13, 12]

[23] ut, qui iocularia] ut qui res ioculares percurrit ἀπὸ κοινοῦ, uel subintellige loquitur, aut quippiam simile.

[25] olim] aliquando ποτὲ.

[25] crustula] pemmata quaedam ex farina, lacte, caseo, oleo, melle, & similibus confecta. saty. 4. lib. 2. Sunt, quorum ingenium noua tantum crustula promit. [Serm., II, 4, 47] sunt autem hoc modo alliciendi pueri, & auditores, ut discere atque audire uelint. Non admodum dissimile est illud Lucretii lib. 4. Nam ueluti, pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci, flauoque liquore, Vt puerorum aetas improuidae ludificetur Labrorum tenus : interea perpotet amarum Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, Sed [p. 16] potius tali facto recreata ualescat : Sic ego, &c. Sic Plato lib. 7. de rep. non uult pueros ad disciplinas ui adigi, sed ludentes inuitari, ut appareat, ad quod disciplinae genus quisque sit aptus natura : atque in eisdem retineri, propterea quod nulla disciplina cum ui coniuncta stabilis in animo permaneat. uerba Platonis sunt haec μὴ τοίνυν βίᾳ, εἶπον, ὦ ἄριστε, τοὺς παῖδας ἐν τοῖς μαθήμασιν, ἀλλὰ παίζοντας τρέφε, ἵνα καὶ μᾶλλον οἷός τε ᾖς καθορᾷν ἐφ’ ὃ ἕκαστος πέφυκεν. [Rep., VII, 536]

[27] Sed tamen amoto] quia longam interposuerat παρένθεσιν, mutata orationis institutae forma, ut sit in hyperbatis, redit ad institutum.

[28] ille] agricola. περίφρασις.

[28] terram qui uertit aratro] eodem uerbo utitur Virgilius in eadem re Georg. i. quo sidere terram Vertere Maecenas, [Georg., I, 1] &c.

[30] hac mente laborem sese ferre] hi omnes aiunt sese eo animo, & consilio, interea dum integris sunt uiribus, & dum uiget aetas, laborem perferre, ac perpeti, ut senes ociosam, & tranquillam uitam traducere queant, rebus omnibus ad uictum, cultumque necessariis collectis, & comparatis.

[32] sicut Paruula, &c.] aiunt ii omnes, qui in re facienda occupati sunt, se formicae exemplo, ut quaerant, & congerant opes, admoneri.

[33] magni formica laboris] Theocritus ἐγκωμ. πτολεμ. ostendere uolens Ptolemaei diuitias non asseruari ab eo domi conditas, ac sub terra defossas, sed ad liberalitatem, ac munificentiam conferri, dissimilitudine utitur formicarum, his uerbis. Οὐ μὰν ἀχρεῖός γε δόμῳ ἐνὶ πίονι χρυσός, Μυρμάκων ἅτε πλοῦτος, ἀεὶ κέχυται μογεόντων, Ἀλλὰ πολὺν μὲν ἔχοντι θεῶν ἐρικυδέες οἶκοι [Idyll., 17, 106], &c. Virgilius. Aen. iiii. Ac uelut ingentem formicae farris aceruum Cum populant hiemis memores, tectoque reponunt [Aen., IV, 402] &c.

[36] Quae simul] simul atque, cum primum : nempe mense Ianuario. sunt autem nunc uerba Horatii.

[36] contristat] tralatio a re animata ad inanimam, λυπεῖ. utitur eo uerbo Caelius ad Ciceronem lib. 8. epist. Contristauit haec sententia Balbum Cornelium. [Fam., VIII, 9] & Virgilius Georg. iii. aut unde nigerrimus Auster Nascitur, & pluuio contristat frigore caelum.

[37] prorepit] foras repit. nam pro in compositione interdum foris, seu foras, & palam significat, ut in his procurro, produco, prodeo, prodoceo, & similibus.

[38] sapiens] sic restitui ex codicibus antiquis Vaticanis Raïnuntii Tornesii. significat autem sapientis esse bonis partis uti. contra insipientis, parcere, ut sacris. sic supra Od. xi. Sapias : uina liques. [Carm., I, 11, 16] & Od. vii. eiusdem . sic tu sapiens finire memento Tristitiam, uitaeque labores Molli, Plance, mero. [Carm., I, 7, 18]

[39] Demoueat lucro] sic curauimus excudendum, quod ita scriptum reperimus in libris manuscriptis, Vaticanis Iannoctii Tornesii cum in uulgatis legatur dimoueat, plane mendose. ut apud M. Tullium quamplurimis locis. demoueat lucro autem dictum pro demoueat de lucro. ut propugnat nugis. cum his autem Horatianis ualde mihi congruere uidentur illa Varronis Eumenidib. Denique auarus Qui sanus ? cui si stat terra, & traditur orbis, Furando tamen, & morbo stimulatus eodem Ex sese ipse aliquid quaerat, cogatque peculi.

[p. 17]

[39] neque hiems, ignis, mare, ferrum] sic epist. i. lib. 1. curris mercator ad Indos Per mare, pauperiem fugiens : per saxa, per ignes. [Epist., I, 1, 45]

[40] dum ne sit te ditior] nullum laborem recusas, nullum periculum reformidas, dummodo id assequaris, ne quis alter te ditior sit.

[42] furtim defossa] sic dixit defossa terra, ut Virgilius Georg. iii. defossis specubus. Ipsi in defossis specubus secura sub alta Ocia agunt terra : [Georg., III, 376] alioqui usitatius dicimus aurum, siue quid aliud, defodere in terram, aut sub terra. Lucretius lib. 5. nec scibat ferro molirier arua, Nec noua defodere in terram uirgulta. [Nat. Rer., V, 934] Idem ibidem. Et noua defodere in terram uirgulta per agros. [Nat. Rer., V, 1366] M. Tullius de diuinat. 3. respondit coniector, thesaurum defossum esse sub lecto. [Diuin., II, 65] Asinius Pollio ad Ciceronem lib. epist. x. deinde abstractum defodit in ludo, & uiuum combussit. [Fam., X, 32] Horatius epist. ad Numicium . Defodiet, condetque nitentia. [Epist., I, 6, 25] Virgilius lib. 10. Aen. Iacent penitus defossa talenta Caelati argenti. [Aen., X, 526] Plautus in Mostell. hospes hic me necauit, isque me defodit insepultum. [Most., 502]

[43] Quod si comminuas] at si pondus istuc auri, & argenti minuas, redigatur ad assem, dices. in quibusdam codicibus scriptum est Quod, sine accentu : quam scripturam non improbo, & ea fortasse melior est.

[44] At ni id fit] respondet Horatius. si aurum tuum non minuitur, si non insumitur in res necessarias, quid est quod aceruus auri, quantunuis alte extructus, tantopere sit admirandus ?

[46] Non tuus hoc capiet] sic scriptum reperi in antiquis codicibus Vaticanis, Iannoctii, Tornesii. sententia autem horum uerborum est. etiam si centum frumenti medimnorum millia in tua area trita fuerint, tuus uenter ne pilo quidem plus accipiet, quam meus. hoc accipiendum δεικτικῶς, uerbi gratia, pilo, & similibus. quod quidam non intelligentes, reposuerunt hinc. alii hoc interpretantur propter hoc. sed minus recte.

[47] Reticulum panis] reticulum hoc loco sacculi genus retis in modum factum.

[47] uenales inter] inter seruos uenales.

[49] uel dic quid referat intra Natura] id est, uel dic, quid intersit, si eius personam spectes, qui uitae suae modum, naturae finibus circumscribat, ac terminet, utrum centum agri iugera, an mille aret ?

[51] at suaue est ex magno] dices tu auare. tollere autem, id est, sumere. ut epist, vii. lib.1. partem, uel tolleret omnes. [Epist., I, 6, 44]

[54] liquidi urna] aquae urna. liquoris urna. ὑγροῦ. ut loquuntur Graeci. quod annotat Petrus Victorius.

[58] Aufidus acer] rapidus. Aufidus Apuliae fluuius. supra Od. ix. lib. 4. Longe sonantem natus ad Aufidum. [Carm., IV, 9, 2]

[53] cumeris] Vasis fictilibus, aut uimineis, in quibus condebant frumentum. epist. v. lib. 1. Forte per angustam tenuis uulpecula rimam Repserat in cumeram frumenti. [Epist., I, 7, 29]

[59] is neque limo Turbatam haurit aquam] huius loci haec sententia est. qui tantulum desiderat, quantum satis est, id est, quantum naturae necessitas postulat, is hoc assequitur, quod neque turbidam haurit aquam : qualis est ea, quae e riuulo arido petitur : neque fluuii impetu abreptus interit, quod periculum impendet iis, qui e fluuio, aut torrente, quam e fonte, aquam petere sitientes malunt.

[p. 18]

[61] Cupidine falso] uitiosa cupiditate. uide Od. xvi. lib. 2. [Carm., II, 16, 15] ibi aut Cupido Sordidus aufert.

[62] quia tanti, quantum habeas sis] Plutarchus in lib. περὶ φιλοπλουτίας . hanc uulgi in re facienda omne studium, omnemque operam suam ponentis uocem commemorat, κέρδαινε καὶ φείδου, καὶ τοσούτου νόμιζε σεαυτὸν ἄξιον, ὅσον ἂν ἔχῃς [Cup. diuit., 526c], id est, fac quaestum, & parce, & tanti te futurum, quantum habeas, puta.

[63] iubeas miserum esse libenter] aequo animo ferre miseriam suam.

[64] Quatenus id facit] id est, usque ad quem locum id facit, usque eo sit miser libenter. Quidam legunt quatinus, id est, quoniam. Lucretius lib. 3. Quatinus est unum inter se, coniunctaque res est. [Nat. Rer., III, 424] & Od. xxiiii. libro 3. quatinus (heu nefas) Virtutem incolumem odimus. [Carm., III, 24, 30] potest & ita explicari, iube eum miserum esse, quatenus, seu quatinus id libenter facit : mutata distinctione.

[66] me sibilat] quasi res geratur in scena. nam populus histrionem exibilabat, si paululum se extra numerum mouisset, aut si uersus pronunciatus esset una syllaba breuior, ut scribit M. Tullius Parad. Sibilis etiam excipiebantur homines potentes inuidiosi, & populo offensi : gratiosi contra plausu, & clamoribus secundis. M. Tullius ad Atticum lib. 2. populi sensus maxime in theatro & spectaculis perspectus est. nam gladiatoribus, qua dominus, qua aduocati, sibilis conscissi. [Att., II, 24] Idem pro Sextio. Quid ego nunc dicam, quibus uiris, aut cui generi ciuium maxime applaudatur ? neminem uestrum fallit. sit hoc sane leue : quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur : sed si est leue, homini graui leue est : ei uero, qui pendet a rebus leuissimis, qui rumore, & (ut ipsi loquuntur) fauore populi tenetur, & ducitur, plausum, immortalitatem : sibilum, mortem uideri necesse est.

[68] Tantalus a labris sitiens fugientia] hoc supplicio plecti Tantalum facit Homerus ὀδυσσ. λ. sub persona Vlyssis, ea, quae apud inferos uiderat, Alcinoo narrantis : his uerbis. Καὶ μὴν Τάνταλον εἰσεῖδον χαλέπ’ ἄλγε’ ἔχοντα, Ἑσταότ’ ἐν λίμνῃ. ἡ δὲ προσέπλαζε γενείῳ. Στεῦτο δὲ διψάων· πιέειν δ’ οὐκ εἶχεν ἑλέσθαι. Ὁσσάκι γὰρ κύψει ὁ γέρων πιέειν μενεαίνων. Τοσσάχ’ ὕδωρ ἀπολέσκετ’ ἀναβροχέν, ἀμφὶ δὲ ποσσὶ Γαῖα μέλαινα φάνεσκε, καταζήνασκε δὲ δαίμων· Δένδρεα δ’ ὑψιπέτηλα κατὰ κρῆθεν χέε καρπόν, Ὄγχναι, καὶ ῥοιαὶ, καὶ μηλέαι ἀγλαόκαρποι, Συκαί τε γλυκεραὶ, καὶ ἐλαῖαι τηλεθόωσαι· Τῶν ὁπότ’ ἰθύσει ὁ γέρων ἐπὶ χερσὶ μάσασθαι, Τὰς δ’ ἄνεμος ῥίπτασκε ποτὶ νέφεα σκιόεντα. [Od., XI, 582]Sed Pindarus, & Euripides, & Lucretius inter se consentientes de Tantali poena, ab Homero dissentiunt. Volunt enim hi tres poëtae saxum ei impendere, cuius casum semper extimescens, omni animi alacritate spoliatur. uerba Pindari sunt haec Olymp. εἴδ. α. εἰ δὲ δή τιν’ ἄνδρα θνητὸν ᾿Ολύμπου σκοποί ἐτίμασαν, ἦν Τάνταλος οὗτος. ἀλλὰ γὰρ καταπέψαι μέγαν ὄλβον οὐκ ἐδυνάσθη. κόρῳ ἕλεν ἄταν ὑπέροπλον, Τἅν οἱ πατὴρ ὑπερκρέμασσε καρτερὸν αὐτῷ λίθον, τὸν αἰεὶ μενοινῶν κεφαλᾶς βαλεῖν, εὐφροσύνας ἀλᾶται. [Olymp., 11, 54] Euripides in Oreste. ὁ γὰρ μακάριος, κοὐκ ὀνειδίζω τύχας, Διὸς πεφυκώς, ὡς λέγουσι, Τάνταλος, Κορυφῆς ὑπερτέλλοντα δειμαίνων πέτρον, Ἀέρι ποτᾶται, καὶ τίνει ταύτην δίκην. [Or., 4] Lucretius lib. 3. Nec miser impendens magnum timet aere saxum Tantalus (ut fama est) cassa formidine torpens : Sed magis in uita diuum metus urget inanis Mortales, casumque timent, quem cuique, ferat fors. [Nat. Rer., III, 980] Causam autem, cur supplicio affectus sit, hanc fuisse narrat Pindarus, quod, cum Deorum epulis, & [p. 19] conuiuiis interesse iussus esset, in eorumque coetu, & concilio quotidie uersaretur, magna illa, & insolita Deorum liberalitate, & beneuolentia intemperanter usus, nectar, ambrosiamque furatus sit, aequalibusque, atque amicis suis impertiuerit : & ita Homeri interpres. Euripides uero aliam affert, nempe quod linguam habuerit incontinentem, turpissimum (inquit) morbum. alii, quod canem illum templi custodem a Pandareo Milesio furto sublatum, atque apud se depositum, uidisse se iuratus negarit, periurioque sese commaculauerit. At Horatius de poena sequitur Homerum, tum hic, tum Od. ultima epod. optat quietem Pelopis infidus pater Egens benignae Tantalus semper dapis. [Epod., 17, 65] Quanquam non defuerunt, qui uersus illos Homeri, quos supra protuli, subditos, & adulterinos esse dixerint : in quibus est Aristarchus. Extat politissimum in libris epigrammatum Graecorum epigramma de Tantalo : quod de poena cum Homero concinit, de culpa cum Euripide. Οὗτος ὁ πρὶν μακάρεσσι συνέστιος, οὗτος ὁ νηδὺν Πολλάκι νεκταρέου πλησάμενος πόματος, Νῦν λιβάδος θνητῆς ἱμείρεται· ἡ φθονερὴ δὲ Κρᾶσις ἀεὶ χείλευς ἐστὶ ταπεινοτέρη· Πῖνε, λέγει τὸ τόρευμα, καὶ Ὂργια μάνθανε σιγῆς. Οἱ γλώσσῃ προπετεῖς ταῦτα κολαζόμεθα. [Anth. Gr., Didot t. II, p. 543 ; XVI, 89] Superioribus consentanea fere de Tantalo scribit Atheneus lib. 7. locum duntaxat indicabo. φιλήδονον δ’ οἱ ποιηταὶ καὶ τὸν ἀρχαῖον φαςὶ γενέσθαι Τάνταλον [Deipn., VII, 14], &c. qui locus non longe abest a principio.

[71] inhians] semper cupiens, etiam si tot rebus abundes.

[71] & tanquam parcere sacris] impellit te immensa cupiditas, atque auaritia, ut tot, ac tantis bonorum aceruis parcas tanquam sacris : aut, ut iis ita delecteris, ut inani pictura. sic saty. iii. lib. 2. Qui nummos, aurumque recondit nescius uti Compositis, metuensque uelut contingere sacrum ? [Serm., II, 3, 109] & saty. iiii. huius lib. ne quid summa deperdat metuens. [Serm., I, 4, 32]

[73] Nescis quo ualeat nummus quem praebeat usum ?] legendum cum interrogatione, & quo ualeat, non quid ualeat. sic enim libris manuscriptis Vaticanis ii. Faerni Tornesii. quo autem, id est, ad quam rem, uel ad quem usum.

[74] adde, Queis humana sibi doleat] id est, adde ea, quibus sibi negatis humana natura sit dolitura : uel ita, adde ea, quibus natura humana sine dolore, & interitu carere non possit : uidelicet quae sunt necessaria. Plato lib. octauo de rep. necessarias quasdam cupiditates ponit, easque ita definit : ἅς οὐκ ἂν οἷοί τ’ εἶμεν ἀποτρέψαι· καὶ ὅσαι ἀποτελούμεναι ὠφελοῦσιν ἡμᾶς. Τούτων γὰρ ἀμφοτέρων ἐφίεσθαι ἡμῶν τῇ φύσει ἀνάγκη [Rep., VIII, 558d], id est, quas nulla ratione propulsare possimus : & quaecunque, cum explentur, nobis prosunt. Nam has res utrasque concupiscere nostrae naturae necessarium est. Atque Epicurus quidem ita propemodum, ut Plato, partiebatur cupiditates, ut scribit M. Tullius lib. 1. de finibus Nam unum genus ponebat earum cupiditatum, quae essent & naturales, & necessariae : alterum, quae naturales essent, nec tamen necessariae : tertium, quae nec naturales, nec necessariae : quarum ea ratio est, ut necessariae, nec opera multa, nec impensa expleantur, ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura diuitias, quibus contenta est, & parabiles, & terminatas habet. Inanium autem cupiditatum nec modus ullus, nec finis inueniri potest. [Fin., I, 13]

[77] malos fures] malos est epithetum perpetuum, non discretionis. ut sat. vi. huius lib. mala lustra. [Serm., I, 6, 68] & saty. iii. lib. 2. ambitione mala. [Serm., II, 3, 78]

[p. 20]

[78] Ne te compilent] ne tua furentur. compilare (inquit Festus) est cogere in unum, & condere, ex quo furari. M. Tullius lib. de orat. 2. Cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, auarus & furax, sed egregie fortis, & bonus Imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno, & graui : Nihil est, quod mihi gratias agas (inquit) si malui compilari, quam uenire. [De orat., II, 66] Idem i. lib. accus. quasi uero id cupiditate defendendae nobilitatis, aut studio partium fecerit, ac non apertissime Consulem, exercitum, prouinciamque compilarit. [Verr., II, 1, 13] Horatius ultimo huius saty. uersu. ne me Crispini scrinia Lippi Compilasse putes.

[78] horum Semper ergo optarem] ego quidem his bonis semper carere potius, quam ea habere uelim. pauperrimus bonorum autem, sic dixit, ut saty. iii. lib. 2. Pauper Opimius argenti positi intus, & auri. [Serm., II, 3, 142]

[80] condoluit] doluit. nam condolere pro eo, quod Graecis est συναλγεῖν. aut συμπάσχειν. non est Latinum. M. Tullius Tuscul. i. nos, si pes condoluit, si dens : sed fac totum dolere corpus, ferre non possumus.

[80] tentatum frigore] sic alibi, tentari morbo. ut epist. ad Numicium. Si latus, aut renes morbo tentantur acuto. sic & M. Tullius lib. 4. Tuscul. animi ualentes morbo tentari non possunt, corpora possunt. [Tusc., IV, 14] frigus hoc loco proprie positum : alias pro morte translate. ut saty. i. lib. 2. & maiorum ne quis amicus Frigore te feriat. [Serm., II, 1, 61]

[81] lecto te afflixit] afflixit reperi scriptum in codicibus calamo exaratis, Iannoctii Faerni Tornesii duobus Vaticanis Raïnuntii Cardinalis. affligere autem est ad terram deiicere. de quo uerbo uide annotationem ad illum locum. Atque affligit humo diuinae particulam aurae. saty. ii. libro 2. [Serm., II, 2, 79] Praeterea nomen, casus, quod antecedit, hanc lectionem confirmat. Sic enim M. Tullius loquitur epist. ad Dolabellam lib. 9. Vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares, quam eo casu, quo sum grauissime afflictus. [Fam., IX, 11] Idem in Timaeo. Postremo ne quis morbus eum possit, aut senectus affligere, [Tim., 5] &c. Adde quod affligere lecto, id est, ad lectum, sic dictum ab Horatio ut ab Euripide Oreste, πόσον Χρόνον δὲ δεμνίοις πέπτωχ’ ὅδε. [Or., 88] Id est, quampridem iste ad lectum afflictus est ? seu, ut propius accedam ad uim uerbi Graeci, ad lectum decidit ? uel uno uerbo, decubuit ?

[81] habes, qui Assideat fomenta paret] haec sunt accipienda εἰρωνικῶς. & sine interrogatione legenda.

[82] ut te Suscitet] iacentem, & afflictum erigat. sententia haec est. ut medicus ille ab uxore, aut aliquo tuorum arcessitus te morbo affectum, atque afflictum excitet, id est, sanum faciat, recreet.

[83] & reddat natis, carisque] quibus te propemodum morbus ademerat.

[84] Non uxor saluum] tollit, ac remouet, quod paulo ante dissimulanter concesserat.

[86] argento post omnia ponas] perspicue uerbum compositum postponas diuisit.

[90] ut si quis asellum, &c.] quod est, indocilem docere, aut aliquid alteri suadere, quod ille nunquam sit facturus. Asinus enim suapte natura tardus est, atque ad cursum fere ineptus. inde natus est iocus ille apud Aristophanem in auibus ὄνος ὄρνις . [Aues, 721] id est, asinus auis. campo autem hoc loco excudendum curaui libros fere omnes ueteres secutus.

[p. 21]

[92] Denique sit finis quaerendi] tempus enim est quaerendi, tempus utendi ac fruendi quaesitis, ut supra eadem sat . & illis utitur ante Quaesitis. [Serm., I, 1, 38] sic epist. ad Lollium lib. 1. certum uoto pete finem. [Epist., I, 2, 56] & saty. vi. lib. 2. nihil amplius oro Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. [Serm., II, 6, 4] Theognis homo alioqui in ferenda paupertate mollissimus, infinitum quaerendi studium acriter insectatur, & magnopere reprehendit, atque improbat his uersibus, Πλούτου δ’ οὐδὲν τέρμα πεφασμένον ἀνθρώποισιν· Οἳ γὰρ νῦν ἡμῶν πλεῖστον ἔχουσι βίον, Διπλάσιον σπεύδουσι. τίς ἂν κορέσειεν ἅπαντας ; Χρήματά τοι θνητοῖς γίνεται ἀφροσύνη. [Eleg., 227] quanquam Aristoteles primo libro de rep. hos uersus Soloni ascribit.

[95] Vmidius] sic scriptum est in omnibus fere libris manuscriptis. in uno tamen Vmmidius.

[96] diues, Vt metiretur nummos] ita diues, ut metiretur nummos, non numeraret. multitudinem numeramus : magnitudinem, eaque, quae ita minuta sunt, ut numerari uix possint, qualia sunt legumina, fruges, bacae arborum, & similia, metimur : res, quae pondere constant, pendimus. tantae igitur erant huius diuitiae, ut essent innumerabiles, essetque necesse ei, qui aestimare uellet, modiis metiri. Quod autem reperitur apud M. Tullium & alios magnus frumenti, uini, & similium numerus, id ita accipiendum est, quasi diceret, magnus modiorum frumenti, & magnus amphorarum, similiumque uasorum uini numerus.

[98] supremum] extremum, ut epist. ad Albium Tibullum lib. 1. Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. [Epist., I, 4, 12]

[99] liberta] uel uxor, uel concubina, quod utrunque licebat iure ciuili.

[100] Diuisit medium] in duas parteis dimidias diuisit.

[100] fortissima Tyndaridarum] hanc libertam, quae patronum, eundemque uirum suum occiderit, alteram Clytemnestram esse fingit, propterea quod Clytemnestre facinus sit imitata. Itaque eam, quasi Clytemnestram, Tyndaridarum fortissimam nominat. Tyndaridae autem intelligendi sunt Tyndari liberi, Castor & Pollux, Helena, Phoebe, Clytemnestra. Nam quamuis Tyndaridae proprie dicantur Castor, & Pollux. Clytemnestra uero & Helena Tyndarides, tamen masculorum appellatione continentur & faeminae. Notum est autem Agamemnonem e bello Troiano reuersum, iam iamque pedem domum inferre conantem, ab Aegisto & uxore Clytemnestra insidiis exceptum & interfectum esse.

[101] Quid mi igitur suades ?] quid igitur me facere iubes ? inquit auarus, quo modo me uiuere uis ? profuse ne ac sumtuose ? Non celabo lectorem reperisse me scriptum in duobus codicibus antiquis Quid ne igitur.

[101] Maenius] homo luxuriosus & profusus. de quo epist. ad Vallam libro 1. Maenius ut rebus maternis, atque paternis. alii legunt Naeuius, de quo saty. ii. lib. 2. nec sit, ut simplex Naeuius, unctam Conuiuis praebebit aquam. [Serm., II, 2, 68]

[102] Nomentanus] fuit hic quoque luxuriosus & profusus nepos. de quo saty. iii. lib. 2. Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. [Serm., II, 3, 175] & ibidem . Nunc age luxuriam, & Nomentanum arripe mecum. [Serm., II, 3, 175] Nomentanus autem a Nomento oppido appellatus est cognomento, cum ei Cassio nomen esset.

[p. 22]

[102] pergis pugnantia secum Frontibus aduersis] respondet Horatius : pergis res inter se contrarias, conferre & comparare inter se ? uel committere ? ut sit tralatio ducta a gladiatoribus. saty. vii. hoc lib. uti non Compositus melius cum Bitho Bacchius. [Serm., I, 7, 20] duo enim sunt uitia maxime inter se pugnantia, profusio, seu luxuria : auaritia, seu immodica parsimonia, & immunditia. Hanc dubitationem & controuersiam eleganter decidit, ac dirimit Theognis : qui, posteaquam incertum esse ostendit quam diu uicturi simus, eoque difficile esse iudicare utrum sit potius, tenuiterne & parce, an sumtuose, profuse, & libidinose uiuere : itaque se quodammodo in triuio stare : alium enim se uidisse quantumuis diuitem, praeparcum tamen, atque aridum : omnia uentri & necessariis cupiditatibus denegantem : eundemque in medio uitae cursu extinctum : eius bona denique ad heredem insperatum, indignum, atque ignotum delata : alium itidem copiosum ac locupletem, omnia uentri & libidinibus largientem & gratificantem, breui bonis suis consumtis ac dissipatis, ad egestatem & mendicitatem redactum esse : subiungit ad extremum, optimum ac tutissimum esse sumtus facere copiis & facultatibus rei familiaris consentaneos atque aequales. uersus Theognidis sunt hi, Ἐν τριόδῳ ἕστηκα, δύ’ εἰσὶ πρόσθεν ὁδοὶ μοι. Φροντίζω τούτων ἥντιν’ ἴω προτέρην· Εἰ μηδὲν δαπανῶν τρύχω βίον ἐν κακότητι, Ἢ ζώω τερπνῶς ἔργα τελῶν ὀλιγα· Εἶδον μὲν γὰρ ἔγωγ’, ὃς ἐφείδετο, κ’ οὔποτ’ γαστρὶ Σῖτον ἐλευθέριον πλούσιος ὢν, ἐδίδου· Ἀλλὰ πρὶν ἐκτελέσαι, κατέβη δόμον Ἀΐδος εἴσω, Χρήματα δ’ ἀνθρώπων οὑπιτυχὼν, ἔλαβεν· Ὠστ’ ἐς ἄκαιρα πονεῖν, καὶ μὴ δόμεν, ὣς κ’ ἐθέλοι τις· Εἶδον δ’ ἅλλον, ὃς ἦν γαστρὶ χαριζόμενος, Χρήματα μὲν διέτριψεν· ἔφη, διάγω φρένα τέρψας· Πτωχεύει δὲ φίλους πάντας, ὅπου τιν’ ἴδῃ. Οὔτω Δημόκλεις κατὰ χρήματ’ ἄριστον ἁπάντων Τὴν δαπάνην θέσθαι, καὶ μελέτην ἐχέμεν. [Eleg., 911]

[104] uappam] hominem omnia profundentem, nullius bonae frugi, nequam, ad nullam rem utilem. tralatio ducta a uino corrupto. uappa enim uinum est, quod degenerauit a bonitate, & natura uini.

[105] Est inter Tanaim quiddam socerumque] Tanaim quidem spadonem fuisse aiunt, libertum Maecenatis. Visellii autem socerum non nominatum, hernia laborasse.

[106] modus] mediocritas, μέτρον, μέσον.

[107] Quos ultra, citraque nequit consistere] certi sunt fines, intra quos rectum consistit : ultra autem, aut citra hos fines consistere non potest.

[107] rectum τὸ ὀρθὸν. quo nomine saepe utitur.

[108] Illuc, unde abii, redeo] eo, unde degressus sum, reuertor.

[108] nemon’ut auarus Se probet] itane fieri oportet, ut nemo auarus se satis unquam beatum putet : sed alienum uitae institutum pluris faciat, quam suum ? & quod alius rem suam melius gerat, quam ipse suam, contabescat ?

[113] Sic festinanti semper locupletior] sic ad diuitias ampliores contendenti, semper aliquis locupletior impedimento est, quo minus suis bonis, ac fortunis contentus sit. illud sic autem coniungendum cum participio festinanti, non cum uerbo obstat.

[114] Vt, cum carceribus missos] Docet a simili quam miserum, atque infinitum sit auari studium. Quemadmodum (inquit) in ludis Olympicis [p. 23] compluribus quadrigis certamen ineuntibus, & iam dimissis e carceribus, is auriga, qui secundo, aut tertio loco currit, posteriores quadrigas, & eas, quas praeteriit, ne respicit quidem : sed eas tantum, quae antecedunt, & a quibus superatur, spectat, eisque instat, id est, eas proxime insequitur, ut assequatur primum, deinde superet : ita homo rei amplificandae studio supra modum deditus, quem auarum appellamus, non solet se cum minus diuitibus comparare, ut, cum eos a se superatos cogitet, quaerendi finem faciat : sed cum locupletioribus, ut totam uitam in quaerendo & congerendo consumat, nunquam autem rebus quaesitis fruatur.

[115] Instat equis auriga suos uincentibus] insequitur proxime equos antecedentes. sic epist. ad Lollium lib. 1. nec praecedentibus insto. [Epist., I, 2, 71]

[116] praeteritum] quem praeteriit, ac superauit.

[119] Cedat uti conuiua satur] sic Lucretius lib. 3. Cur non, ut plenus uitae conuiua recedis ? [Nat. Rer., III, 938]

[120] Crispini] Philosophi Stoici, de quo Saty. vi. lib. 2. Dum, quae Crispini docuit me ianitor, edo. [Serm., II, 7, 45] & saty. iii. huius lib. neque te quisquam stipator, ineptum Praeter Crispinum sectabitur. [Serm., I, 3, 138] & saty. iiii. ecce Crispinus minimo me prouocat. [Serm., I, 4, 14] scripsit hic uersus numero quidem multos, pondere autem leues.