[p. 380]

Ad Scaevam. 17.

Qvamvis, Scaeua, satis per te tibi consulis : & scis,

Quo tandem pacto deceat maioribus uti :

Disce docendus adhuc, quae censet amiculus : ut si

Caecus iter monstrare uelit : tamen aspice, si quid

[p. 381]

5 Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.

Si te grata quies, & primam somnus in horam

Delectat : si te puluis, strepitusque rotarum,

Si laedit caupona : Ferentinum ire iubebo.

Nam neque diuitibus contingunt gaudia solis :

10 Nec uixit male, qui natus, moriensque fefellit.

Si prodesse tuis, pauloque benignius ipsum

Te tractare uoles : accedes siccus ad unctum.

Si pranderet olus patienter : regibus uti

Nollet Aristippus. si sciret regibus uti :

15 Fastidiret olus, qui me notat. utrius horum

Verba probes, & facta, doce : uel iunior, audi,

Cur sit Aristippi potior sententia. nanque

Mordacem Cynicum sic eludebat, (ut aiunt)

Scurror ego ipse mihi : populo tu. rectius hoc, &

20 Splendidius multo est, equus ut me portet : alat rex.

Officium facio. tu poscis uilia rerum

Dante minor : quamuis fers te nullius egentem.

Omnis Aristippum decuit color, & status, & res :

Tentantem maiora, fere praesentibus aequum.

25 Contra, quem duplici panno patientia uelat :

Mirabor, uitae uia si conuersa decebit.

Alter purpureum non expectabit amictum :

Quidlibet indutus celeberrima per loca uadet :

Personamque feret non inconcinnus utranque.

30 Alter Mileti textam cane peius, & angue

Vitabit chlamydem : morietur frigore, si non

Rettuleris pannum. refer : & sine uiuat ineptus.

Res gerere, & captos ostendere ciuibus hostes :

Attingit solium Iouis : & caelestia tentat.

35 Principibus placuisse uiris, non ultima laus est.

[p. 382]

Non cuiuis homini contingit adire Corinthum.

Sedit, qui timuit, ne non succederet : esto.

Quid ? qui peruenit, fecitne uiriliter ? atqui

Hic est, aut nusquam, quod querimus. hic onus horret,

40 Vt paruis animis, & paruo corpore maius :

Hic subit : & perfert. aut uirtus nomen inane est :

Aut decus, & pretium recte petit experiens uir.

Coram rege suo de paupertate tacentes

Plus poscente ferent. distat, sumasne pudenter :

45 An rapias. atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

Indotata mihi soror est, paupercula mater,

Et fundus nec uendibilis, nec pascere firmus,

Qui dicit : clamat, uictum date. succinit alter :

Et mihi diuiduo findetur munere quadra.

50 Sed tacitus pasci si posset coruus : haberet

Plus dapis, & rixae multo minus, inuidiaeque.

Brundisium comes, aut Surrentum ductus amoenum,

Qui queritur salebras, & acerbum frigus, & imbreis :

Aut cistam effractam, aut subducta uiatica plorat :

55 Nota refert meretricis acumina, saepe catellam,

Saepe periscelidem raptam sibi stentis : uti mox

Nulla fides damnis, uerisque doloribus assit.

Nec semel irrisus triuiis attollere curat

Fracto crure planum : licet illi plurima manet

60 Lacryma : per sanctum iuratus dicat Osirim :

Credite : non ludo : crudeles tollite claudum.

Quaere peregrinum, uicinia rauca reclamat.

COMMENTARII.

[1] per te] sine alterius praecepto, aut consilio.

[2] maioribus uti] id est, aduersus maiores se gerere : quo pacto maiores [p. 383] & potentiores tractandi sint. etiam saty. i. lib. 2. potentiores amicos, maiores uocat. maiorum ne quis amicus Frigore te feriat. [Serm., II, 1, 61]

[1] uti] sic loquuntur Graeci χρῆσθαι. Epicharmus. Γνῶθι πῶς ἄλλῳ κέχρηται [Frag., 264], id est, scito quo pacto se aduersus alium gesserit. Xenophon. ἀπομνημ. α. ἀλλὰ Κρίτων τε Σωκράτους ἦν ὁμιλητὴς, καὶ Χαιρεφῶν, καὶ Χαιρεκράτης, &c. οὐχ ἵνα δημηγορικοὶ, ἢ δικανικοὶ γένοιντο, ἄλλ’ ἵνα καλοί τε, κἀγαθοὶ γενόμενοι καὶ οἴκῳ, καὶ οἰκέταις, καὶ οἰκείοις, καὶ φίλοις, καὶ πόλει καὶ πολίταις δύναιντο καλῶς χρῆσθαι. [Mem., I, 2, 48]

[4] ut si Caecus iter monstrare uelit] hoc dicit εἰρωνευόμενος· quod est Horatio usitatum. nam neque ducem uiae caecum quisquam adhibet impune, neque stulti consilium sequitur. notum illud τυφλὸς ὀδηγος.

[5] si quid] id est, an aliquid : ut Graeci εἴ τι. ut alibi admonuimus.

[5] proprium fecisse] in rem tuam uertere, tibi asciscere, uendicare.

[6] primam somnus in horam] somnus usque ad solis ortum. si te delectat (inquit) uita quieta, tranquilla, ab omni strepitu urbano remota.

[7] si te puluis, strepitusque rotarum, &c.] quae sunt in urbe Roma propter crebra, quae in ea sunt, uehicula.

[8] Ferentinum] oppidum Hernicorum infrequens.

[10] Nec uixit male qui natus moriensque fefellit] Graece locutus est Latino sermone. sic enim illi loquerentur. ὃς ἔλαθε γενόμενός τε καὶ θανών· qui natus & mortuus latuit, id est, quem neque natum, neque mortuum esse quisquam mortalium sciuit. sic enim loquitur M. Tullius epist. ad Papirium Paetum libro 9. cuius principium. Duabus tuis [Fam., IX, 15] &c. quos ego non modo Reges appellatos, sed omnino natos nesciebam.. [Fam., IX, 15] Respexit autem illud Epicuri λάθε βιωσὰς  : quod improbat, & refellit Plutarchus in libello, εἰ καλῶς εἴρηται τὸ λάθε βιωσὰς [De lat. uiu., 1128c] eodem pertinet Horatianum illud in epistola ad Lollium. 2. infra. fallentis semita uitae. [Epist., I, 18, 103] sic Euripides Iphigenia in Aulide. ζηλῶ δ’ ἀνδρῶν, ὃς ἀκίνδυνον βίον Ἐξεπέρασ’ ἀγνὼς, ἀκλεής· τοὺς δ’ ἐν τιμαῖς Ἧσσον ζηλῶ. [Iph. Aul., 17] quorum uersuum haec fere sententia est. fortunatum autem eum iudico, qui ignotus, inhonoratus, inglorius cursum uitae confecit : eos uero qui honores adepti sunt, minus fortunatos puto. Sententia contraria in Medea. Εἴη δ’ ἔμοιγε μήτε χρυσὸς ἐν δόμοις, Μήτ’ Ὀρφέως τι κάλλιον ὑμνῆσαι μέλος, Εἰ μὴ 'πίσημος ἡ τύχη γένοιτό μοι [Med., 542], id est, Verum neque auro mi domus refulgeat, Neque Orpheo cantare dulcius sciam, Nisi honore, gloriaque magnus claream.

[11] benignius] liberalius, largius, lautius. ut alibi docuimus. huic loco similis est ille saty. ii. lib. 2. & tractari mollius aetas Imbecilla uolet. [Serm., II, 2, 85]

[12] accedes siccus ad unctum] tu pauper, & tenuis te ad amicitiam copiosi & diuitis applicabis. unctum, id est, ungueto delibutum, & ita diuitem. Terentius in Phormione. Tene asymbolum uenire unctum, atque lautum e balneis, [Phorm., 339] &c.

[13] Si pranderet olus patienter, &c.] Diogenes Laërtius hoc Diogenis in Aristippum dictum, & Aristippi responsum sic refert in Aristippo, & Diogene. παριόντα ποτὲ αὐτὸν λάχανα πλύνων Διογένης ἔσκωψε, καί φησιν· εἰ ταῦτα ἔμαθες προσφέρεσθαι, οὐκ ἂν τυράννων αὐλὰς ἐθεράπευες. ὁ δὲ καὶ σύ εἶπεν, εἴπερ ᾔδεις ἀνθρώποις ὁμιλεῖν, οὐκ ἂν λάχανα ἔπλυνες [Vit., II, 68], id est, praetereuntem quondam cum olera lauans Diogenes cauillatus est, his uerbis : si haec in cibum adhibere didicisses, tyrannorum aulas non coleres : ille autem, at tu (inquit) si hominum consuetudine & congressu uti scires, olera non lauares. fuit porro Aristippus Socratis [p. 384] discipulus, & ab eo fluxit Cyrenaica disciplina. uixit enim molliter, sumtuose, uoluptarie, omni unguentorum, uestium, mulierum luxuria conquisita, uiam beatam in una uoluptate locans, eaque praesente, similiter, atque asoti, neque memoriam praeteritarum uoluptatum, neque spem futurarum quicquam existimans ad se pertinere. M. Tullius libro 3. de oratore ad Quintum Fratrem. tum ab Aristippo, quem illae magis uoluptariae disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manauit. [De orat., III, 17]

[15] Fastidiret] aspernaretur, respueret. epist. ad Iulium Florum hoc libro. Fastidire lacus, & riuos ausus apertos.

[15] qui me notat] Diogenes, qui mihi turpem notam inurit.

[18] Mordacem Cynicum] Laërtius in Cynici uita scribit, eum interrogatum, quid faciat, quamobrem canis nominetur, respondisse, se iis, qui largiantur, adulari : non largientes allatrare : improbos mordere. sic ille : τοὺς μὲν διδόντας σαίνων· τοὺς δὲ μὴ διδόντας ὑλακτῶν, τοὺς δὲ πονηροὺς δάκνων. [Vit., VI, 61]

[18] eludebat] risu & ioco refellebat.

[19] Scurror ego ipse mihi] risum moueo diuitibus, ut mihi prosim, & iucunde uiuam : tu scurrando ludum, & uoluptatem populo praebes, nihilque tibi ex ea re quaeritur.

[20] equus ut me portet, alat Rex] prouerbium est Graecum ἵππος με φέρει, βασιλεὺς τρέφει . regem autem appellant Latini etiam eum, qui parasitos, atque etiam uiros honestos alit. Terentius in Phormione. immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert. Tene asymbolum uenire unctum, atque lautum e balneis, ociosum ab animo : cum ille et cura & sumtu absumitur, dum tibi sit, quod placeat ? [Phorm., 338] &c.

[21] tu poscis uilia rerum] hunc locum restitui secutus auctoritate trium librorum Vaticanorum.& Iannoctii Tornesii Rainutii Cardinalis. dictum est autem uilia rerum , ut uana rerum, amara curarum, angusta uiarum. & similia, quae notauimus ad Oden xii. libro 4. [Ad Carm., IV, 12, 20]

[22] quanuis fers te nullius] id est, quanuis ita te iactes, atque ostentes, quasi nulla re egere uidearis.

[23] color] uel uestitus, uel uitae genus. sic Laërtius. ἦν δὲ ἱκανὸς ἁρμόσασθαι καὶ τόπῳ, καὶ χρόνῳ, καὶ προσώπῳ, καὶ πᾶσαν περίστασιν ἁρμονὶας ὑποκρίνασθαι [Vit., II, 66], id est, poterat autem Aristippus se & ad locum, & ad tempus, & ad personam accommodare, atque omnem uitae statum conuenienter, apteque simulare. saty. i. lib. 2. Quisquis erit, scribam, uitae color. [Serm., II, 1, 60]

[24] Tentantem maiora, fere praesentibus aequum] id est, quaerentem quidem maiora, seu meliora : praesentibus autem fere contentum : praesentia aequo animo ferentem. sic Isocrates. ad Demosthenem. στέργε μὲν τὰ παρόντα, ζήτει δὲ τὰ βελτίω. [Demon., 29]

[25] Contra, quem duplici panno, &c.] Diogenem Cynicum, qui patienter panno duplici uestitur, ac uelatur. duplicem pannum διπλόϊδα interpretantur nonnulli.

[26] uitae uia] uitae institutum, uitae genus, &, ut loquitur ipse, uitae color.

[27] Alter] Aristippus non expectabit, dum habeat amictum purpureum, sed qualibet ueste amictus per medium forum ambulabit. Itaque refert Diogenes Laërtius ei dixisse Platonem, uel, (ut alii) Stratonem, σοι μόνῳ δέδοται καὶ χλαμύδα φορεῖν, καὶ ῥάκος. [Vit., II, 67] libro Iannocti habet euitabit.

[p. 385]

[29] utranque] nunc cultu ornatiore, nunc sordido, humilique uestitu utetur. personam ferre etiam Liuius dixit lib. 3. Ille finis Appio alienae personae ferendae fuit : suo iam inde uiuere ingenio coepit. [Hist., III, 15]

[30] Alter] Diogenes Milesiam uestem reiiciet ex optima lana. Virgilius Georgic. 3. quanuis Milesia magno Vellera mutentur. [Georg., III, 307] Est autem Miletus urbs Asiae, in qua optimae lanae nascebantur & tingebantur.

[30] cane peius, & angue Vitabit] Plautus Mercator. nempe uxor ruri est tua, quam dudum dixeras Te odisse aeque, atque angues. [Mercat., 760]

[33] Res gerere, & captos ostendere &c.] Qui in republica gerenda uersantur, & qui res magnas, & laudabiles gerunt siue domi, siue belli, diuinis propemodum honoribus afficiuntur, & proxime ad Deos accedunt. sic Pindarus εἴδ. α. ἴσθμ. ait ex certaminibus, aut re militari laudem, & gloriam maximam comparari : ex ceteris autem studiis, atque artibus eam duntaxat quenque mercedem ferre, quae ad uentrem explendum, famemque propulsandam ualeat. Pindari uerba sunt haec. μισθὸς γὰρ ἄλλοις ἐφ’ ἕργμασιν ἀνθρώποις γλυκύς, μηλοβότᾳ τ’, ἀρότᾳ τ', ὀρνιχολόχῳ τε, καὶ ὃν πόντος τρέφει. Γαστρὶ δὲ πᾶς τις ἀμύνων λιμὸν αἰανῆ τέταται. ὃς δ’ ἀμφ’ ἀέθλοις, ἢ πολεμίζων ἄρηται κῦδος ἁβρόν, εὖ ἀγορηθεὶς, κέρδος ὕψιστον δέχεται, πολιτᾶν καὶ ξένων γλώσσας ἄωτον. [Isthm., 1, 47] hoc igitur significat Horatius. res gerere bellicas, aut urbanas propemodum ad deorum immortalium laudes ascensum parat, estque hoc omnium rerum humanarum primum, & praecipuum quiddam : secundum est a principibus, & clarissimis in republica ciuibus diligi, atque in eorum amicis numerari.

[36] Non cuiuis homini contingit, &c.] sic Graeci efferunt Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθόν ἐσθ’ ὁ πλοῦς . huic prouerbio [ Erasmus Ad. 301 ] locus est, cum significare uolumus, esse difficile, & operosum ad rem aliquam peruenire ualde optabilem, & expetendam. natum est autem (ut uult Strabo) a Corinthiorum deliciis, illecebris, ac luxuria. uide, quae notat scholiastes Aristophanis in Pluto de scortis Corinthiis : & quae Aulus Gellius lib. 1. cap. viii. de Laide meretrice, & Demosthene rhetore : & quae Eustathius ad lib. 2. ἰλιάδ .

[37] Sedit, qui timuit, ne non succ.] qui timuit, ne ex potentioris amicitia nullum fructum perciperet, quieuit, neque periculum facere uoluit.

[38] Quid ? qui peruenit, fecitne] id est, quid ? qui, quod uoluit, consecutus est, fecitne fortiter, an non ?

[45] atqui Hic est, aut nusquam, &c.] atqui, aut in hoc, aut nusquam positum est id, de quo quaeritur.

[39] hic onus horret] qui ad principum amicitiam aspirare non audet, non putat se tanto oneri parem esse, uereturque ne opprimatur, id est, ueretur, ne non succedat conatus.

[41] Hic subit] alter subit hoc onus, & ad extremum perseuerat.

[41] aut uirtus nomen inane est] id est, aut dicendum est, uirtutem esse mera uerba, & inania philosophorum Stoicorum commenta, & somnia, & ita nihil ad uitam beatam pertinere : aut, si quid in ea ponderis inest ad uitam beatam, consentaneum est, uirum bonum, & experientem, honorem & utilitatem tanquam suae uirtutis praemia, expetiturum.

[42] decus] honorem, ornamentum, non ut alii τὸ καλὸν. id est, ipsum [p. 386] honestum. supra Ode i. libro 1. O & praesidium, & dulce decus meum. [Carm., I, 1, 2]

[42] experiens] id est, prudens, & usu peritus. sic utitur eadem uoce M. Tullius.

[43] rege suo] amico potentiore. ut supra ad Maecenatem ii. Rexque, paterque Audisti coram. [Epist., I, 7, 37] Instituit amicum inferiorem, eique praecepta dat, quo pacto sese aduersus potentiorem gerere debeat : ostendens, modestiam, pudorem, patientiam tenuiori amico fructuosiorem esse, quam impudentiam, festinationem, procacitatem in petendo : cuiusmodi quaedam reprehendit M. Tullius in Trebatio lib. 7. Nam primorum mensium litteris tuis uehementer commouebar, quod mihi interdum (pace tua dixerim) leuis in urbis, urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem (quod a te alienissimum est) subimpudens uidebare tanquam enim syngrapham ad imperatorem, non epistolam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, [Fam., VII, 17] &c.

[45] An rapias] an impudenter petendo extorqueas.

[38] atqui rerum caput] id est, haec erat totius rei pars maxima, & praecipua, haec origo, nempe rem suam bene gerere, locupletari, & ditari.

[46] Indotata mihi soror est, &c.] sunt quidam alii, qui aperte quidem non flagitant, sed suam tenuitatem, inopiamque crebro coram rege suo commemorant, idque clara uoce, & eiusdem sortis, & contubernii hominibus audientibus. in eo (inquit) bis peccant, primum, quod tenuitatem suam diuiti, aut potenti amico exponere, poscere est : deinde quod dum collegam testem adhibent in regis sui erga se liberalitate, & munificentia, munus auferunt non integrum, sed delibatum, & cum altero communicatum. Vtilius igitur erat nullo teste, aut conscio beneficium a potentiore amico accipere, ut omittam quod sibi ex eo inuidiam conflant, ut docet exemplo corui.

[47] nec pascere firmus] οὐχ ἱκανὸς τρέφειν. non ita fructuosus, ut sumtus ad uictum necessarios suppeditare possit. pascere firmus, genus loquendi Graecum.

[48] clamat, uictum date] qui superiora illa dicit, clamare uidetur, uictum date, etiam si hoc non dicat. quod genus loquendi usurpatur interdum etiam in rebus inanimis. M. Tullius, Verr. 4. Litterae sunt in medio, quae se corruptas, atque interlitas esse clamant. [Verr., II, 2, 37] Demosthenis oratio περὶ παραπρεσβ. ταῦτ’ οὐχὶ βοᾷ, καὶ λέγει, ὅτι χρήματ’ εἴληφεν Αἰσχίνης ; [Falsa leg., 119] & Catullus ad Flauium. Nam te non uiduas iacere noctes Nequicquam tacitum cubile clamat. [Carm., 6, 6]

[48] succinit alter] alter (inquit Horatius) huius collega, seu (ut ita dicam) conseruus, audiens illum coram rege suo querentem, ipse quoque se egentem esse succlamat, oratque diuitem, ut munus, quod uni illi daturus erat, duobus diuidat, sibi uidelicet, & illi. succinit autem ualet, sub illius prioris orationem, uocemque queribundam, haec loquitur, quae deinceps sequuntur.

[49] Et mihi diuiduo findatur] id est, mihi quoque portio, quam huic daturus eras solidam, atque integram, sit cum eo communis, uel inter nos communicetur. quadra est uel quarta pars cuiuslibet rei, exempli causa, circuli : uel figura quadrata. per quadram panis hoc loco significatur quarta pars panis, seu frustum panis, quod datur mendico. hoc igitur dicit, findatur pars, quam ei destinaras munere diuiduo, id est, munere diuiso : uel, quod diuisionem recipit. in libro Donati scriptum est quadrans, non quadra.

[51] & rixae multo minus, inuidaeque] minus cum eo ceterae rixarentur [p. 387] aues, id est, minus contenderent : minusque ei inuiderent.

[52] Brundisium comes, &c.] aliud exponit inferioris amici peccatum, quo is cum superiore amico una iter faciens, queritur uel difficultatem itineris, uiaeque asperitatem, uel frigoris acrimoniam, uel pluuiam, uel iacturam, quam fecit in itinere, uel quiduis aliud.

[52] Surrentum] oppidum in Campania : Brundisium autem in Calabria est.

[54] & subducta uiatica] id est, aut plorat sibi furtim esse ablata uiatica.

[55] Nota refert meretricis acumina] imitatur illius meretricis astutias, & calliditates, quae confingebat nunc sibi catellam esse ereptam, nunc periscelidem, id est, cruris ornamentum. simile exemplum est apud Plautum in Truculento. aut petit aurum, quod conscissa pallula est, aut emta ancilla, aut aliquod uasum argenteum, Aut uasum aeneum aliquod, aut lectus dapsilis, aut armariola Graeca, aut aliquid semper, quod pereat, debet amans scorto suo. [Truc., 51] & Ouidius libro 1. de arte. Quid, cum mendaci damno maestissima plorat ? Elapsusque caua fingitur aure lapis ? [Ars Am., I, 431]

[55] catellam] paruulam catenam. Titus Liuius libro 39. Quinctius alter praetor suos equites catellis, ac fibulis donauit. [Hist., XXXIX, 31]

[57] uti mox Nulla fides damnis] ita saepe mentiens inferior amicus, hoc assequitur, ut, cum uera dicat, ei non credatur.

[58] Nec semel irrisus triuiis] nec is, qui semel irrisus fuit ab eo, qui in triuio sibi crus fractum esse, cum fletu, & lacrymis mentiebatur, orans, ut se quasi claudum attolleret, fidem ei iterum habet.

[1] plannum] plannus uox est Graeca, qua & M. Tullius utitur in Cluentiana. significat autem fallacem, & qui in fraudem alterum inducit. sic Cicero de Staleno iudice. hic ille planus improbissimus, quaestu iudiciario pastus, contrahit frontem.. [Cluent., 26] Theocritus. ἐν ἁλιεῦσι ἐδωδὰν. id est, escam, qua inescantur pisces, πλάνον appellat [Idyll., 21, 43] idem ἔρωτι δραπετ. δῶρα πλάνα. [Eros drapeta, 29] Athenaeus lib. 14. duos nobiles plannos commemorat Cephisidorum, & Pantaleontem : ac de posteriore haec a Chrysippo libro 5. περὶ τοῦ καλοῦ καὶ ἡδονῆς scripta esse tradit. ὁ δὲ πλάνος Πανταλέων τελευτᾶν μέλλων ἑκάτερον τῶν υἱῶν κατ’ ἰδίαν ἐξηπάτησεν, φήσας μόνῳ αὐτῷ λέγειν ὅπου κατωρύχοι τὸ χρυσίον· ὥστε μάτην ὕστερον κοινῇ σκάπτοντας αἰσθέσθαι ἐξηπατημένους [Deipn., XIV, 5], id est, Plannus autem Pantaleon, cum iam iam esset moriturus utrunque filium seorsum decepit, cum uni diceret se ei soli aperire, ubi aurum condidisset, ac defodisset : ita ut illi ambo postea una fodientes, se a patre deceptos esse senserint.

[59] licet illi plurima] licet plannus ille ubertim lacrymetur : licet per Osirim Aegyptiorum Deum iuret. Herodotus in Euterpa Osirim scribit eundem esse, atque Dionysum. Idemque sentit Tibullus lib. 1. eleg. 7. Primus aratra manis sollerti fecit Osiris, [Eleg., I, 7, 29] &c. De Osiride multa Plutarchus in libro de Iside & Osiride.

[59] tollite] attollite, erigite, ut epist. ad Pisones . non sit, qui tollere curet. [Ars, 460] uel tollite equo, aut uehiculo. ut saty. vi. libro 2. quem tollere rheda Vellet iter faciens. [Serm., II, 6, 42] quod minus placet : quanuis ita loquatur & M. Tullius ad Quintum Fratrem lib. 2. sed mea factum est inuisa uerecundia, ut te proficiscens non tollerem. [Ad Quint., II, 10] Idem. off. 3. optauit, ut in currum patris tolleretur. [Off., III, 25] Titus Liuius lib. 23. ann. saucios uehiculis tolli, portarique iubet. [Hist., XXIII, 36]

[62] Quaere peregrinum, uicinia] id est, uicini quam maxima uoce possunt, reclamant illi planno, cuius fallacias habent cognitas : quaere peregrinum aliquem, nempe qui te non norit, ut ei os sublinas : nam nos quidem, qui te nouimus, inducere amplius non potes.