[p. 479]

Ad Pisones de arte poetica.

Scio, uiros huiusce aetatis doctissimos & scripsisse, & edidisse in hunc librum commentarios : quae res me sane deterrere debebat, ne quid meorum scriptorum huc admiscerem. Verum, cum initio totum hunc poetam explicare constituissem, atque in eam curam aliquot iam annos incubuissem, cuius mei consilii participes essent, & conscii homines mihi amicissimi, iidemque eruditissimi : non existimaui, mihi hanc laboris a me suscepti partem, etiam si ab aliis esset occupata, praetermittere, aut deprecari licere, ueritus ne nonnulli, si huius nominis solutionem aliis delegarem, neque totum hoc aes alienum egomet meis nummis dissoluerem : hoc quicquid est, acerbius a me exigerent, mecumque summo iure experirentur, & ex syngrapha agerent. [ Erasmus Ad. 3678 ] Verumtamen eam moderationem in hac mei pensi parte persoluenda adhibere institui, ut uno tempore, & iis satis facerem, qui integram a me huius aeris alieni dissolutionem flagitarent, & eos non offenderem, qui hoc reliquum a locupletioribus exigere mallent : statuique mihi ingenuos, & candidos opifices imitandos esse, qui, posteaquam, ad partem aliquam operis a se conducti, ac suscepti difficilem peruenerunt, quam intelligant, neque se satis cumulate absoluere posse, & alios ornatius, ac politius, quam se, perfecturos esse, ad operis locatorem ultro accedunt : denunciant, atque ingenue fatentur se in hac operis parte minus ei satisfacere posse : docent alios esse praestantiores artifices, non solum omnibus notos, uerum etiam nobiles, & claros, qui eam summo artificio elaborare, politissimaque arte perficere possint : demonstrant [p. 480] , eorum copiam esse paratam, atque in medio positam : suadent, ut iisdem conditionibus, eademque mercede, & impensa, illorum opera utatur potius, quam sua. Horum igitur exemplo humanissimos, optimosque lectores, quibus me totum hoc pensum Horatianum debere non nego, oro, atque obsecro, ut me hanc de arte poetica ad Pisones epistolam strictim attingere sinant : hortor, ut integram, plenam, uberem, ac perpolitam eius explanationem a Francisco Luisino, Iacobo Grifolio, Achille Statio Lusitano, quem Romae cognoui, aliisque doctissimis uiris petant : ab illorum fontibus se quantumuis magnam sitim expleturos esse confidant : meos riuulos uel praetereant, uel ita leuiter degustent, ut intelligant, eos non sitientibus faucibus proluendis, sed primoribus labris modice duntaxat irrigandis esse conparatos. De inscriptione autem huius libri, seu epistolae ad Pisones de arte poetica paucis tibi, lector, sententiam quorundam doctorum nostrae aetatis uirorum, & meam aperiam. Illi igitur eam inter epistolas referendam, & ita inscribendam censent, ad Pisones : nihil praeterea : a quibus dissentire difficile est. Nam, quin ad Pisones scripta sit, quemadmodum aliae ad Maecenatem, aliae ad Iulium Florum : una, ad Augustum : aliae, ad alios, negari id quidem non potest. Neque est, quod quenquam uel longitudo, uel argumentum moueat. De longitudine facilis responsio est. Epistola ad Augustum, [Epist., II, 1] epistola ad Iulium Florum lib. 2. longae sunt. Platonis, & M. Tullii epistolae quaedam sunt longissimae, quae tamen non iccirco epistolarum nomen amittunt. De argumento, suo quaeque epistola constat argumento : neque debent esse inanes epistolae. Exempli causa, in prima epistola lib. 1. [Fam., I, 1] hortatur ad studium philosophiae, eius utilitatem demonstrat, uulgi opinionem sequi uetat. in secunda, arrepta ex Homero occasione, philosophiam quoque commendat : errare homines, qui multo maiorem corporis, & rerum externarum curam habeant, quam animi : frustra enim quaeri cetera bona, eorumque possessionem inutilem esse, nisi animus sit omni perturbatione, & motu a ratione auerso, tanquam morbo, uacuus, & purgatus. Eam, quae est ad Numicium, [Epist., I, 6] licet ita inscribere De finibus bonorum. epist. ad Fuscum Aristium ita inscribi potest De comparatione uitae rusticae, & tranquillae cum uita urbana, & turbulenta. [Epist., I, 10] epist. ad Augustum [Epist., II, 1] tota est de ueteribus, & nouis poetis. In secunda lib. 2. ad Iul. Florum [Epist., II, 2] primum exponit, quamobrem olim sese ad uersus scribendos contulerit : deinde ad extremum concludit satius esse omisso studio poetico, & relictis uersibus, ac nugis recte uiuendi disciplinam colere, & persequi. Possem eodem modo singulas epistolas percurrere, & quodnam sit cuiusque argumentum indicare, nisi uererer, ne alieno loco haec uidear inculcare. Sic igitur Horatius in hac ad Pisones epistola, cum de omni poeseos genere disputat, tum maxime de comoedia, & tragoedia utilissima praecepta dat, non ut philosophus, sed, ut poeta. Haec me ratio adduxit, ut putem cum multis doctis, primum hanc esse epistolam, deinde simpliciter ita esse inscribendam epistola ad Pisones . Quod si quis uolet, haec addi, de arte poetica, non reclamabo, modo idem facere licere in omnibus epistolis, fateatur. Ego interea tamen receptam consuetudinem, uulgique opinionem in eo secutus sum, quod hunc titulum de arte poetica retinui : in altero, quod epistolam appellaui, doctorum sententiam probaui.

[p. 481]

Hvmano capiti ceruicem pictor equinam

Iungere si uelit, & uarias inducere plumas,

Vndique collatis membris, ut turpiter atrum

Desinat in piscem mulier formosa superne :

5 Spectatum admissi risum teneatis amici ?

Credite Pisones isti tabulae fore librum

Persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae

Fingentur species, ut nec pes, nec caput uni

Reddatur formae. pictoribus, atque poetis

10 Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas

Scimus, & hanc ueniam petimusque damusque uicissim.

Sed non, ut placidis coeant immitia : non, ut

Serpentes auibus geminentur, tigribus agni.

Inceptis grauibus plerunque, & magna professis

15 Purpureus, late qui splendeat, unus, & alter

Assuitur pannus, cum lucus, & ara Dianae,

Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,

Aut flumen Rhenum, aut pluuius describitur arcus.

Sed nunc non erat his locus, & fortasse cupressum

20 Scis simulare. quid hoc, si fractis enatat expes

Nauibus, aere dato qui pingitur ? amphora coepit

Institui : currente rota cur urceus exit ?

Denique, sit, quod uis, simplex duntaxat, & unum.

Maxima pars uatum, pater, & iuuenes patre digni,

25 Decipimur specie recti. breuis esse laboro ?

Obscurus fio. sectantem laeuia, nerui

Deficiunt, animique : professus grandia, turget :

Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.

Qui uariare cupit rem prodigialiter unam :

30 Delphinum siluis appingit, fluctibus aprum.

In uitium ducit culpae fuga, si caret arte.

[p. 482]

Aemilium circa ludum faber imus & ungueis

Exprimet, & molleis imitabitur aere capillos :

Infelix operis summa : quia ponere totum

35 Nesciet. hunc ego me, si quid componere curem,

Non magis esse uelim, quam prauo uiuere naso.

Spectandum nigris oculis, nigroque capillo.

Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam

Viribus : & uersate diu, quid ferre recusent,

40 Quid ualeant humeri. cui lecta potenter erit res,

Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.

Ordinis haec uirtus erit, & Venus, aut ego fallor,

Vt iam nunc dicat iam nunc debentia dici :

Pleraque differat, & praesens in tempus omittat.

45 Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.

In uerbis etiam tenuis, cautusque serendis,

Dixeris egregie, notum si callida uerbum

Reddiderit iunctura nouum. si forte necesse est

Indiciis monstrare recentibus abdita rerum :

50 Fingere cinctutis non exaudita Cethegis

Continget : dabiturque licentia sumta pudenter.

Et noua, fictaque nuper habebunt uerba fidem : si

Graeco fonte cadent, parce detorta. quid autem

Caecilio, Plautoque dabit Romanus, ademtum

55 Virgilio, Varioque ? ego cur acquirere pauca,

Si possum, inuideor ? cum lingua Catonis, & Enni

Sermonem patrium ditauerit, & noua rerum

Nomina protulerit ? licuit, semperque licebit,

Signatum praesente nota producere nomen.

60 Vt siluae foliis pronos mutantur in annos :

Prima cadunt : ita uerborum uetus interit aetas :

Et iuuenum ritu florent modo nata, uigentque

[p. 483]

Debemur morti nos, nostraque : siue receptus

Terra Neptunus, classeis Aquilonibus arcet,

65 Regis opus : sterilisue diu palus, aptaque remis

Vicinas urbeis alit, & graue sentit aratrum :

Seu cursum mutauit iniquum frugibus amnis,

Doctus iter melius : mortalia facta peribunt :

Nedum sermonum stet honos, & gratia uiuax.

70 Multa renascentur, quae iam cecidere : cadentque,

Quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus :

Quem penes arbitrium est, & ius, & norma loquendi.

Res gestae, regumque ducumque, & tristia bella

Quo scribi possent numero, monstrauit Homerus.

75 Versibus impariter iunctis querimonia primum,

Post etiam inclusa est uoti sententia compos  :

Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor  :

Grammatici certant  : & adhuc sub iudice lis est.

Archilochum proprio rabies armauit iambo.

80 Hunc socci cepere pedem, grandesque cothurni,

Alternis aptum sermonibus, & populareis

Vincentem strepitus, & natum rebus agendis.

Musa dedit fidibus diuos, puerosque deorum,

Et pugilem uictorem, & equum certamine primum,

85 Et iuuenum curas, & libera uina referre.

Descriptas seruare uices, operumque colores,

Cur ego, si nequeo, ignoroque, poeta salutor  ?

Cur nescire pudens praue, quam discere malo  ?

Versibus exponi tragicis res comica non uult :

90 Indignatur item priuatis, ac prope socco

Dignis carminibus narrari coena Thyestae.

Singula quaeque locum teneant sortita decenter.

Interdam tamen & uocem comoedia tollit  :

[p. 484]

Iratusque Chremes tumido delitigat ore.

95 Et tragicus plerunque dolet sermone pedestri.

Telephus, & Peleus, cum pauper, & exul uterque,

Proiicit ampullas, & sesquipedalia uerba,

Si curat cor spectantis tetigisse querela.

Non satis est pulchra esse poemata  : dulcia sunto  :

100 Et quocunque uolent, animum auditoris agunto.

Vt ridentibus arrident  : ita flentibus assunt

Humani uultus. si uis me flere  : dolendum est

Primum ipsi tibi  : tunc tua me infortunia laedent,

Telephe, uel Peleu. male si mandata loqueris,

105 Aut dormitabo, aut ridebo. tristia maestum

Vultum uerba decent  : iratum, plena minarum  :

Ludentem, lasciua  : seuerum, seria dictu.

Format enim natura prius nos intus ad omnem

Fortunarum habitum  : iuuat, aut impellit ad iram  :

110 Aut ad humum moerore graui deducit, & angit  :

Post effert animi motus interprete lingua.

Si dicentis erunt fortunis absona dicta  :

Romani tollent equites, peditesque cachinnum.

Intererit multum Dauusne loquatur, Erosne  :

115 Maturusne senex, an adhuc florente iuuenta

Feruidus, an matrona potens, an sedula nutrix,

Mercatorne uagus, cultorne uirentis agelli  ;

Colchus, an Assyrius, Thebis nutritus, an Argis.

Aut famam sequere  : aut sibi conuenientia finge

120 Scriptor. honoratum si forte reponis Achillem  :

Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,

Iura neget sibi nata  : nihil non arroget armis.

Sit Medea ferox, inuictaque  : flebilis Ino  :

Perfidus Ixion  : Io uaga  : tristis Orestes,

[p. 485]

125 Si quid inexpertum scenae committis, & audes

Personam formare nouam  : seruetur ad imum,

Qualis ab incoepto processerit : & sibi constet.

Difficile est proprie communia dicere  : tuque

Rectius Iliacum carmen deducis in actus  :

130 Quam si proferres ignota, indictaque primus.

Publica materies priuati iuris erit, si

Nec circa uilem, patulumque moraberis orbem  :

Nec uerbum uerbo curabis reddere fidus

Interpres  : nec desilies imitator in arctum  :

135 Unde pedem refferre pudor uetet, aut operis lex  :

Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim,

Fortunam Priami cantabo, & nobile bellum.

Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu  ?

Parturient montes  : nascetur ridiculus mus.

140 Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte  ?

Dic mihi Musa uirum, captae post tempora Troiae,

Qui mores hominum multorum uidit, & urbeis.

Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem

Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,

145 Antiphatem, Scyllamque, & cum Cyclope Charybdin.

Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,

Nec gemino bellum Troianum orditur ab ouo.

Semper ad euentum festinat  : & in medias res

Non secus, ac notas, auditorem rapit  : &, quae

150 Desperat tractata nitescere posse, relinquit.

Atque ita mentitur  : sic ueris falsa remiscet,

Primo ne medium, medio ne discrepet imum.

Tu quid ego, & populus mecum desideret, audi.

Si plausoris eges aulaea manentis, & usque

155 Sessuri, donec cantor, uos plaudite, dicat :

[p. 485]

Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores :

Mobilibusque decor naturis dandus, & annis.

Reddere qui uoces iam scit puer : & pede certo

Signat humum, gestit paribus colludere : & iram

160 Colligit, ac ponit temere : & mutatur in horas.

Imberbis iuuenis tandem custode remoto,

Gaudet equis, canibusque, & aprici gramine campi,

Cereus in uitium flecti, monitoribus asper,

Vtilium tardus prouisor, prodigus aeris,

165 Sublimis, cupidusque, & amata relinquere pernix.

Conuersis studiis, aetas, animusque uirilis

Quaerit opes, & amicitias : inseruit honori :

Commisisse cauet, quod mox mutare laboret.

Multa senem circunueniunt incommoda : uel quod

170 Quaerit, & inuentis miser abstinet, ac timet uti :

Vel quod res omneis timide, gelideque ministrat,

Dilator, spe longus, iners, auidusque futuri,

Difficilis, querulus, laudator temporis acti

Se puero : censor, castigatorque minorum.

175 Multa ferunt anni uenientes commoda secum :

Multa recedentes adimunt : ne forte seniles

Mandentur iuueni partes, pueroque uiriles :

Semper in adiunctis, aeuoque morabimur aptis.

Aut agitur res in scenis, aut acta refertur.

180 Segnius irritant animos demissa per aurem,

Quam, quae sunt oculis subiecta fidelibus : &, quae

Ipse sibi tradit spectator. non tamen intus

Digna geri, promes in scenam : multaque tolles

Ex oculis, quae mox narret facundia praesens.

185 Nec pueros coram populo Medea trucidet :

Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus :

[p. 487]

Aut in auem Progne uertatur : Cadmus in anguem.

Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.

Neue minor, neu sit quinto productior actu

190 Fabula : quae posci uult : & spectata reponi.

Nec deus intersit, nisi dignus uindice nodus

Inciderit : nec quarta loqui persona laboret.

Actoris partes chorus, officiumque uirile

Defendat : neu quid medios intercinat actus,

195 Quod non proposito conducat, & haereat apte.

Ille bonis faueatque, & consilietur amicis  :

Et regat iratos : & amet peccare timenteis.

Ille dapes laudet mensae breuis : ille salubrem

Iustitiam, legesque, & apertis ocia portis.

200 Ille tegat commissa : deosque precetur, & oret,

Vt redeat miseris, abeat fortuna superbis.

Tibia non, ut nunc, orichalco iuncta, tubaeque

Aemula : sed tenuis, simplexque foramine pauco

Aspirare, & adesse choris erat utilis, atque

205 Nondum spissa nimis complere sedilia flatu.

Quo sane populus numerabilis, utpote paruus,

Et frugi, castusque, uerecundusque coibat.

Postquam coepit agros extendere uictor, & urbem.

Latior amplecti murus : uinoque diurno

210 Placari Genius festis impune diebus :

Accessit numerisque, modisque licentia maior.

Indoctus quid enim saperet, liberque laborum,

Rusticus urbano confusus, turpis honesto ?

Sic priscae motumque, & luxuriam addidit arti

215 Tibicen : traxitque uagus per pulpita uestem.

Sic etiam fidibus uoces creuere seueris :

Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps :

[p. 488]

Vtiliumque sagax rerum, & diuina futuri

Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

220 Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum,

Mox etiam agresteis satyros nudauit, & asper

Incolumi grauitate iocum tentauit, eo quod

Illecebris erat, & grata nouitate morandus

Spectator, functusque sacris, & potus, & exlex.

225 Verum ita risores, ita commendare dicaces

Conueniet satyros : ita uertere seria ludo :

Ne, quicunque deus, quicunque adhibebitur heros,

Regali conspectus in auro nuper, & ostro,

Migret in obscuras humili sermone tabernas :

230 Aut, dum uitat humum, nubeis, & inania captet.

Effutire leueis indignae tragoedia uersus :

Vt festis matrona moueri iussa diebus,

Intererit satyris pauum pudibunda proteruis.

Non ego inornata, & dominantia nomina solum,

235 Verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo :

Nec sic enitar tragico differre colori,

Vt nihil intersit Dauusne loquatur, & audax

Pythias, emuncto lucrata Simone talentum :

An custos, famulusque dei Silenus alumni.

240 Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis

Speret idem : sudet multum, frustraque laboret

Ausus idem : tantum series, iuncturaeque pollet :

Tantum de medio sumtis accedit honoris.

Siluis deducti caueant, me iudice, Fauni,

245 Ne, uelut innati triuiis, ac poene forenses,

Aut nimium teneris iuuenentur uersibus unquam :

Aut immunda crepent, ignominiosaque dicta.

Offenduntur enim, quibus est equus, & pater, & res :

[p. 489]

Nec si quid fricti ciceris probat, & nucis emtor,

250 Aequis accipiunt animis : donantue corona.

Syllaba longa breui subiecta, uocatur Iambus,

Pes citus : unde etiam trimetris accrescere iussit

Nomen Iambeis, cum senos redderet ictus :

Primus ad extremum similis sibi. non ita pridem,

255 Tardior ut paulo, grauiorque ueniret ad aureis,

Spondeos stabileis in iura paterna recepit

Commodus, & patiens : non ut de sede secunda

Cederet, aut quarta socialiter. hic & in Atti

Nobilibus trimetris apparet rarus, & Enni.

260 In scenam missos magno cum pondere uersus,

Aut operae celeris nimium, curaque carentis,

Aut ignoratae premit artis crimine turpi.

Non quiuis uidet immodulata poemata iudex :

Et data Romanis uenia est indigna poetis.

265 Iccirco ne uager, scribamque licenter : an omneis

Visuros peccata putem mea tutus, & extra

Spem ueniae cautus ? uitaui denique culpam :

Non laudem merui. uos exemplaria Graeca

Nocturna uersate manu, uersate diurna.

270 At uestri proaui Plautinos & numeros, &

Laudauere saleis, nimium patienter utrunque,

Ne dicam stulte, mirati : si modo ego, & uos

Scimus inurbanum lepido seponere dicto.

Legitimumque sonum digitis callemus, & aure.

275 Ignotum tragicae genus inuenisse camoenae

Dicitur, & plaustris uexisse poemata Thespis :

Quae canerent, agerentque, peruncti fecibus ora.

Post hunc personae, palaeque repertor honestae

Aeschylus & modicis instrauit pulpita tignis :

[p. 490]

280 Et docuit magnumque loqui, nitique cothurno.

Successit uetus his comoedia, non sine multa

Laude : sed in uitium libertas excidit, & uim

Dignam lege regi. lex est accepta, chorusque

Turpiter obticuit, sublato iure nocendi.

285 Nil intentatum nostri liquere poetae :

Nec minimum meruere decus, uestigia Graeca

Ausi deserere, & celebrare domestica facta :

Vel, qui praetextas, uel qui docuere togatas.

Nec uirtute foret, clarisue potentius armis,

290 Quam lingua, Latium, si non offenderet unum-

Quenque poetarum limae labor, & mora. uos o

Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non

Multa dies, & multa litura coercuit : atque

Praesectum, decies non castigauit, ad unguem.

295 Ingenium misera quia fortunatius arte

Credit, & excludit sanos Helicone poetas

Democritus : bona pars non ungueis ponere curat,

Non barbam : secreta petit loca : balnea uitat.

Nanciscetur enim pretium, nomenque poetae :

300 Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam

Tonsori Licino commiserit. O ego laeuus,

Qui purgo bilem sub uerni temporis horam.

Non alius faceret meliora poemata. uerum

Nil tanti est. ergo fungar uice cotis, acutum

305 Reddere quae ferrum ualet, exors ipsa secandi.

Munus, & officium, nil scribens ipse, docebo :

Vnde parentur opes : quid alat, formetque poetam :

Quid deceat, quid non : quo uirtus, quo ferat error.

Scribendi recte, sapere est & principium, & fons.

310 Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae :

[p. 491]

Verbaque prouisam rem non inuita sequentur.

Qui didicit, patriae quid debeat, & quid amicis :

Quo sit amore parens, quo frater amandus, & hospes :

Quod sit conscripti, quod iudicis officium : quae

315 Partes in bellum missi ducis : ille profecto

Reddere personae scit conuenientia cuique.

Respicere exemplar uitae, morumque iubebo

Doctum imitatorem : & ueras hinc ducere uoces.

Interdum speciosa locis, morataque recte

320 Fabula, nullius Veneris, sine pondere, & arte,

Valdius oblectat populum, meliusque moratur,

Quam uersus inopes rerum, nugaeque canorae.

Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo

Musa loqui, praeter laudem, nullius auaris.

325 Romani pueri longis rationibus assem

Discunt in parteis centum diducere. dicat

Filius Albini, si de quinquunce remota est

Vncia : quid superat ? poteras dixisse triens : heus ,

Rem poteris seruare tuam. redit uncia : quid fit ?

330 Semis. at haec animos aerugo, & cura peculi,

Cum semel imbuerit : speramus carmina fingi

Posse linenda cedro, & laeui seruanda cupresso ?

Aut prodesse uolunt, aut delectare poetae :

Aut simul & iucunda, & idonea dicere uitae.

335 Quicquid praecipies, esto breuis : ut cito dicta

Percipiant animi dociles, teneantque fideles.

Omne superuacuum pleno de pectore manat.

Ficta uoluptatis causa, sint proxima ueris.

Nec, quodcunque uolet, poscat sibi fabula credi :

340 Neu pransae Lamiae uiuum puerum extrahat aluo :

Centuriae seniorum agitant expertia frugis :

[p. 492]

Celsi praetereunt austera poemata Rhamnes.

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,

Lectorem delectando, pariterque monendo.

345 Hic meret aera liber Sosiis : hic & mare transit,

Et longum noto scriptori prorogat aeuum.

Sunt delicta tamen, quibus ignouisse uelimus.

Nam neque chorda sonum reddit, quem uult manus, & mens :

Poscentique grauem persaepe remittit acutum :

350 Nec semper feriet, quodcunque minabitur, arcus.

Verum, ubi plura nitent in carmine : non ego paucis

Offendar maculis : quas aut incuria fudit :

Aut humana parum cauit natura. quid ergo ?

Vt scriptor si peccat idem librarius usque,

355 Quanuis est monitus, uenia caret : & citharoedus

Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem :

Sic mihi, qui multum cessat, fit Cherilus ille,

Quem bis, terque bonum, cum risu miror : & idem

Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.

360 Verum opere in longo fas est obrepere somnum.

Vt pictura, poesis. erit, quae si propius stes,

Te capiat magis : & quaedam, si longus abstes.

Haec amat obscurum : uolet haec sub luce uideri :

Iudicis argutum quae non formidat acumen.

365 Haec placuit semel : haec decies repetita placebit.

O maior iuuenum, quanuis & uoce paterna

Fingeris ad rectum, & per te sapis : hoc tibi dictum

Tolle memor : certis medium, & tolerabile rebus

Recte concedi. consultus iuris, & actor

370 Causarum mediocris abest uirtute diserti

Messallae : nescit, quantum Cascellius Aulus :

Sed tamen in pretio est. mediocribus esse poetis

[p. 493]

Non di , non homines, non concessere columnae.

Vt gratas inter mensas symphonia discors,

375 Et crassum unguentum, & Sardo cum melle papauer,

Offendunt : poterat duci quia coena sine istis :

Sic animis natum, iuuentumque poema iuuandis,

Si paulum summo discessit : uergit ad imum.

Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis :

380 Indoctusque, pilae, disciue trochiue quiescit :

Ne spissae risum tollant impune coronae.

Qui nescit, uersus tamen audet fingere. quid ni ?

Liber, & ingenuus, praesertim census equestrem

Summam nummorum, uitioque remotus ab omni.

385 Tu nihil inuita dices, faciesue Minerua :

Id tibi iudicium est : ea mens. si quid tamen olim

Scripseris, in Meci descendat iudicis aureis,

Et patris, & nostras : nonumque prematur in annum.

Membranis intus positis ; delere licebit,

390 Quod non edideris. nescit uox missa reuerti.

Siluestreis homines sacer, interpresque deorum

Caedibus, & uictu foedo deterruit Orpheus,

Dictus ob hoc lenire tigreis, rapidosque leones,

Dictus & Amphion Thebanae conditor arcis

395 Saxa mouere sono testudinis, & prece blanda

Ducere, quo uellet. fuit haec sapientia quondam :

Publica priuatis secernere, sacra profanis :

Concubitu prohibere uago : dare iura maritis :

Oppida moliri : leges incidere ligno.

400 Sic honor, & nomen diuinis uatibus, atque

Carminibus uenit. post hos insignis Homerus,

Tyrtaeusque mares animos in Martia bella

Versibus exacuit. dictae per carmina sortes :

[p. 494]

Et uitae monstrata uia est : & gratia regum

405 Pieriis tentata modis : ludusque repertus,

Et longorum operum finis : ne forte pudori

Sit tibi Musa lyrae sollers, & cantor Apollo

Natura fieret laudabile carmen, an arte,

Quaesitum est. ego nec studium sine diuite uena,

410 Nec rude quid prosit uideo ingenium : alterius sic

Altera possit opem res, & coniurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam,

Multa tulit, fecitque puer : sudauit, & alsit :

Abstinuit Venere, & uino. qui Pythia cantat

415 Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum.

Nunc satis est dixisse, ego mira poemata pango.

Occupet extremum scabies. mihi turpe relinqui est :

Et, quod non didici, sane nescire fateri.

Vt praeco, ad merceis turbam qui cogit emendas,

420 Assentatores iubet ad lucrum ire poeta

Diues agris, diues positis in foenore nummis.

Si uero est, unctum qui recte ponere possit :

Et spondere leui pro paupere : & eripere atris

Litibus implicitum : mirabor, si sciet inter-

425 Noscere mendacem, uerumque beatus amicum.

Tu seu donaris, seu quid donare uoles cui :

Nolito ad uersus tibi factos ducere plenum

Laetitiae. clamabit enim pulchre, bene, recte :

Pallescet super his : etiam stillabit amicis

430 Ex oculis rorem : saliet : tundet pede terram.

Vt, qui conducti plorant in funere, dicunt,

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo : sic

Derisor uero plus laudatore mouetur.

Reges dicuntur multis urgere culullis,

[p. 495]

435 Et torquere mero, quem perspexisse laborant,

An sit amicitia dignus. si carmina condes :

Nunquam te fallant animi sub uulpe latentes.

Quinctilio si quid recitares, corrige, sodes,

Hoc, aiebat, & hoc. melius te posse negares,

440 Bis, terque expertum frustra : delere iubebat :

Et male tornatos incudi reddere uersus.

Si defendere delictum, quam uertere, malles :

Nullum ultra uerbum, aut operam insumebat inanem,

Quin sine riuali teque & tua solus amares.

445 Vir bonus, & prudens uersus reprehendet inerteis :

Culpabit duros : incomtis allinet atrum

Transuerso calamo signum : ambitiosa recidet

Ornamenta : parum claris lucem dare coget :

Arguet ambigue dictum. mutanda notabit :

450 Fiet Aristarchus : nec dicet, cur ego amicum

Offendam in nugis ? hae nugae seria ducent

In mala derisum semel, exceptumque sinistre.

Vt, mala quem scabies, aut morbus regius urget,

Aut fanaticus error, & iracunda Diana :

455 Vesanum tetigisse timent, fugiuntque poetam,

Qui sapiunt : agitant pueri, incautique sequuntur.

Hic, dum sublimeis uersus ructatur, & errat :

Si ueluti merulis intentus decidit auceps

In puteum, foueamue : licet, succurrite, longum

460 Clamet, io, ciues : non sit, qui tollere curet.

Si quis curet opem ferre, & demittere funem :

Qui scis, an prudens huc se deiecerit ? atque

Seruari nolit ? dicam, Siculique poetae

Narrabo interitum. deus immortalis haberi

465 Dum cupit Empedocles : ardentem frigidus Aetnam

[p. 496]

Insiluit. sit ius, liceatque perire poetis.

Inuitum qui seruat, idem facit occidenti.

Nec semel hoc fecit : nec, si retractus erit, iam

Fiet homo, & ponet famosae mortis amorem.

470 Nec satis apparet, cur uersus factitet : utrum.

Minxerit in patrios cineres : an triste bidental

Mouerit incestus. certe furit : ac uelut ursus.

Obiectos caueae ualuit si frangere clatros,

Indoctum, doctumque fugat recitator acerbus :

475 Quem uero arripuit, tenet, occiditque legendo,

Non missura cutem, nisi plena cruoris hirudo.

COMMENTARII.

[1] Humano capiti ceruicem] poema, quod non constat ex conuenientibus, aptis, propriis, accommodatis partibus : sed disconuenientibus, alienis, disparis formae : aeque ridiculum est, ut hoc monstrum, quod hic ab Horatio describitur. sit igitur opus, quod instituis quoddam corpus, simplex, unius formae, sibi constans, & conueniens, & sui simile : non multiplex, non dispar, non inaequale, non disconueniens. hoc praeceptum pertinet ad argumentum operis, quod μῦθον appellat Aristoteles. [Poet., 1450b 35]

[3] Vndique collatis membris] omnium animalium membris collatis, & corrogatis ad hoc monstrum constituendum.

[4] superne] a superiore parte. saty. vii. lib. 2. peccatue ut superne. [Serm., II, 7, 64] & Od. xx. lib. 2. & album mutor in alitem superne. [Carm., II, 20, 11]

[8] ut nec pes, nec caput uni Reddatur] id est, ut nullum membrum ad unam aliquam totius corporis formam referri possit .

[9] pictoribus, atque poetis] opponet aliquis, idem licere poetis, quod pictoribus.

[10] aequa] aequalis. Plato tamen lib. 4. de rep. negat poetis esse permittendum, ut dicant, quicquid sibi uideatur, his uerbis : οὐ δεῖ ἐπιτρέπειν τοῖς ποιηταῖς, λέγειν ὅ τι φίλον. [Leg., IV,719b]

[11] Scimus] respondet Horatius.

[12] coeant] coniungantur. epist. ad Torquatum ut coeat par, Iungaturque pari.

[14] Incoeptis grauibus, &.] docet, ea, quae adhiberi solent ornandi causa, nihil ad id, quod agitur, pertinentia, ut longas degressiones a proposito, & descriptiones ineptas, & quae Graeci uocant ἐπεισόδια a re admodum aliena, esse fugienda. [Poet., 1451b 33]

[18] flumen Rhenum] sic locutus est supra Od. iiii. lib. 4. Metaurum flumen. [Carm., IV, 4, 38]

[19] cupressum Scis simulare] dices, te cupressum belle admodum scire [p. 497] penicillo exprimere : quid tum, si tibi naufragium pingendum locatum est  ? quid cupressui cum naufragio ? prouerbium in eos conuenit , quid id, quod unum sciunt, fortasse non ualde magnum, quouis loco inepte, atque intempestiue inculcant, ab illo imperito pictore natum, qui a naufrago conductus, ut in tabula naufragium eius depingeret, quaerebat ab eo, num cupressum appingi uellet.

[20] si fractis enatat expes Nauibus &c.] id est, si is a quo mercedem accepisti, ut abs te pingeretur, naufragus est ?

[20] expes ] sine spe, naufragio uidelicet facto omnium fortunarum suarum. Attius Medea. exul inter hosteis, expes , desertus, uagus. [Frag., Medea]

[21] amphora coepit Institui] usitatius est bonis scriptoribus ita loqui Amphora coepta est institui. utitur tamen & M. Tullius hoc genere lib. 14. epist. ad Terent. si qua uis, aut si quae rapinae fieri coeperint : [Fam., XIV, 18] & iterum Horatius epist. ad Valam lib. 1. urbanus coepit haberi. [Epist., I, 15, 27] amphora uas grande, & amplum, quod capit sextarios octo . urceus uero longe minor, longeque alia forma . rotam autem intellige sigularem. Plautus in Epidico. Vorsutior es, quam rota sigularis. [Epid., 373] Tibullus lib. 2. eleg. iii. At tibi laeta trahant Samiae conuiuia testae, Fictaque Cumana lubrica terra rota. [Eleg., II, 3, 49] Horatius supra Od. x. lib. 3. Ne currente retro funis eat rota. [Carm., III, 10, 10]

[23] Denique sit, quod uis, simplex, &c.] Denique opus, seu poema, quod instituis, non sit multiplex, neque ex partibus dissimilium formarum compositum : sed simplex, & unum corpus. non admodum dissimile est, quod scribit Aristoteles in libello περὶ ποιητ. ἀνάγκη ἄρα τὸν καλῶς ἔχοντα μῦθον ἁπλοῦν εἶναι μᾶλλον ἢ διπλοῦν [Poet., 1453a 12] .

[24] Maxima pars uatum, &c.] haec non eo pertinent, ut aliquid proprie de breuitate praecipiat, ut quidam existimant, neque ut περὶ λέξεως. aut de uerborum delectu, ut alii uolunt : sed uniuerse docet, scriptorem acerrimi, ac limatissimi iudicii esse oportere, ut recta a prauis discernere queat, ne uitia in scribendo pro uirtutibus sequatur. obscurae enim sunt, & tenues ueri, & falsi notae, ut non nisi oculatissimi eas internoscere possint.

[25] specie recti] falsa, id est, quae imitatur rectum, cum a recto absit plurimum.

[25] breuis esse laboro, Obscurus fio] sine dubio breuitatem orationis in re, & sententia longa adhibere, obscuritatem parit. uidendum est igitur, ut orationis magnitudo sententiae subiectae sit aequalis, id est, ut tantum sit uerborum, quantum necesse est, quemadmodum scribit M. Tullius lib. de oratore ad Quintum Fratrem ii. quod praestare difficile est. [De orat., II, 80] Verum enim uero, ut ait Pindarus Pyth. Εἴδ. θ’. magnae uirtutes, longam orationem desiderant. ei autem, qui de re magna, & longa pauca uerba facere uelit, sapiens auditor optandus, & quaerendus est. sed orationis opportunitas, [Pyth., 9, 76] id est, ea oratio, quae & breuis sit, cum breuitate opus est, & longa, cum res, & tempus uerborum multitudinem desiderant, proinde ut omnium rerum, praecipuam laudem meretur. uerba Pindari sunt haec, quibus tota de breuitate orationis quaestio terminari, ac transigi potest. Ἀρεταὶ δ’ ἀεὶ μεγάλαι πολύμυθοι. Βαιὰ δ’ ἐν μακροῖσι ποικίλλειν, ἀκοὰ Σοφοῖς. ὁ δὲ καιρὸς ὁμοίως παντὸς ἔχει κορυφάν. [Pyth., 9, 77]

[26] sectantem laeuia nerui Deficiunt] id est, qui nimis politum, [p. 498] concinnum, cultum, & comtum orationis sectatur genus, mollem, eneruatam, & (ut loquitur ille)elumbatam orationem efficit. [Dial. Or., 18] laeuia contraria sunt asperis, ut apud Graecos λεῖα τοῖς τραχέσι .

[27] Deficiunt] destituunt, deserunt. haec enim uis est huius uerbi cum accusatiuo casu coniuncti. M. Tullius ad Seruium Sulp. lib. 4. quod ea me solatia deficiunt, quae ceteris simili in fortuna non defuerunt. [Fam., IV, 6] pro Caelio. dies iam me deficiet, si, quae dici in eam sententiam possunt, coner expromere. [Cael., 12] Lucretius lib. 5. Post, ubi equum ualidae uires aetate senecta, Membraque deficiunt fugienti languidae uita. [Nat. Rer., V, 886] Horatius saty. 1. lib. 2. Cupidum pater optime, uires Deficiunt. [Serm., II, 1, 12] & saty. 1. lib. 1. ne se poenuria uictus Deficeret, metuebat. [Serm., I, 1, 98] & Tibullus ad Messallam. meritas si carmina laudes Deficiant. [Eleg., IV, 1, 3]

[27] professus grandia turget] qui (ut ita dicam) grandiloquus uideri uult, is nimis elatus, turgidus, atque inflatus euadit.

[28] Serpit humi] nimis humilis est.

[29] Qui uariare cupit rem prodigialiter] qui narrationibus, & fabulis non uerisimilibus, & incredibilibus, id est, ἀπιθάνοις . opus, quod habet in manibus, ornare studet, &c. uariare est, quod Graeci ποικίλλειν dicunt.

[29] prodigialiter] supra omnium hominum fidem.

[30] Delphinum siluis appingit, fluctibus aprum] hoc quidem abhorret a natura. nam delphini in undis : apri in siluis uiuunt. Eleganter igitur, & concinne, ut multa Archilochus (quemadmodum refert Stobaeus) ostendens, nihil esse in hac uita tam incredibile, & praeter spem, quod non sit credibile, & sperandum, sic ait Ἐκ δὲ τοῦ οὐκ ἄπιστα πάντα κᾀνεπίελπτα γίγνεται Ἀνδράσι. μηδεῖς ἔθ’ ὑμῶν εἰσορῶν θαυμαζέτω, Μηδ’ ἵνα δελφῖσι θῆρες ἀνταμείψωνται νομὸν Ἐωάλιαν, καὶ σφι θαλάσσης ἠχήεντα κύματα Φίλτερ’ ἠπείρου γένηται, τοῖσι δ’ ἡδυ ᾖ ὄρος . [Anth., IV, 46, 10] id est, ex hoc autem apparet, non omnia esse hominibus incredibilia, nec desperanda. Nemo igitur uestrum posthac, si quid nouum uiderit, miretur, neque cum ferae cum delphinorum pascuis sua commutarint, & illis marini fluctus terra continente fuerint gratiores : his montes, & siluae placuerint.

[32] Aemilium circa ludum] gladiatorium, a L. Aemilio Lepido nominatum.

[32] faber imus] faber quidam cuius taberna est omnium infima, & postrema. sic loquitur supra epist. ad Lollium ii. lib. 1. & imi Derisor lecti. [Epist., I, 18, 10] eadem ratione dixit Ianus summus ab imo epist. 1. lib. 1. [Epist., I, 1, 54] & saty. ii. lib. 2. postquam omnis res mea Ianum Ad medium fracta est. [Serm., II, 3, 18] hic igitur faber particulas quasdam corporis satis scite exprimere poterat : totum corpus uero inscite, atque infeliciter fabricabatur. Cum hoc confert eos scriptores, qui alicuius operis σύστασιν. id est, constitutionem, & summam conflare, aut absoluere nequeunt, cum in partibus minutissimis describendis, atque ornandis sint tolerabiles.

[34] Infelix operis summa] infelix in uniuerso opere .

[35] hunc] talem me scriptorem esse, si quod opus scribere in animo haberem, nihilo magis cupiam, quam bellis oculis, & pulchro capillo praeditum esse, sed naso distorto ac deformi. nigri oculi, & nigri capilli olim formam commendabant, ut supra Ode xxxii. libr. 1. Et Lycum nigris oculis, nigroque Crine decorum. [Carm., I, 32, 11]

[38] aequam] non grauiorem, quam, ut uires ferre possint : parem uiribus [p. 499] monet scriptorem, ut uires suas diligenter exploret, ne quid scribendum suscipiat, quod cumulate explere non possit.

[39] uersare] humeris, & toto corpore. ἀλληγορία est, Nam iubet animo uersate, & cogitare, quid sustinere ingenio possimus.

[40] cui lecta potenter erit res] id est, qui rem sumserit non maiorem suis uiribus, sed quam ingenio, & doctrina sustinere possit, ei neque facundia, neque dispositio deerit. potenter, id est, κατὰ δύναμιν .

[42] uirtus] ἀρετὴ . praestantia, ut M. Tullius narrationis uirtus. [De orat., II, 80] Aristoteles λέξεως ἀρετὴ [Rhet., III, 2, 1] . sed haec alibi notauimus. [Ad Epist., I, 18, 100]

[42] Venus] uenustas, lepos. infra eodem libro Fabula nullius Veneris. [Ars, 320]

[43] Vt iam nunc dicat iam nunc] id est, haec erit ordinis uis, & pulchritudo (nisi ego fallor) ut ea, quae nunc dici debent, iam nunc dicat : in hoc consistit ordinis uis, & pulchritudo, ut, &c.

[44] & praesens in tempus omittat] id est, ut quidam explicant, usque eo omittat, donec dicendi tempus adsit : suo loco, & tempori seruet. Ego praesens in tempus positum puto pro in praesenti tempore, ut sit, differat in futurum tempus, & in praesentia omittat : atque ita locutus est M. Tullius epist. ad Brutum. ut & in praesens sceleratos ciues timore ab impugnanda patria deterrerem, & in posterum documentum statuerem, ne quis talem amentiam uellet imitari. [Ad Brut., I, 15] & orat. 1. in Catil. quanta tempestas inuidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. [Cat., I, 9] T. Liuius lib. 2. nec in praesens modo, sed in uenientem etiam annum, [Hist., II, 42] &c. & ipse Horatius Od. xvi. lib. 3. Laetus in praesens animus, quod ultra est, Oderit curare. [Carm., II, 16, 25]

[45] Hoc amet, hoc spernat] aliud probet, aliud improbet, ac reiiciat. est enim boni poetae iudicare, quid sit dicendum, quid non : quid sit priore loco, quid posteriore collocandum.

[46] In uerbis] monet ut uerba, parce admodum, & timide nouet, aut fabricetur.

[46] cautus] prudens, religiosus, εὐλαβής .

[46] tenuis] parcus, restrictus, angustus.

[46] serendis] faciendis, nouandis. translatio est ab arboribus. ita statim uerba cum foliis comparat.

[47] Dixeris egregie, notum si, &c.] egregia erit tua elocutio, si scita, & artificiosa uerborum adiunctio, seu compositio uerbum alioqui nouum, & nuper factum, reddiderit notum, insigne, ac luculentum : qualia sunt ueliuolum, saxifragum, & similia. haec est huius loci sententia, quicquid alii somnient de uerbis translatis : quam tamen testimonio, & auctoritate M. Tullii confirmabimus. Ille igitur lib. 3. de oratore, scribit tria esse in uerbo simplici, quae orator afferat ad illustrandam, atque exornandam orationem : aut inusitatum uerbum, aut nouatum, aut translatum : Nouari autem uerba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur, ac fiunt uel coniungendis uerbis, uel sine coniunctione : coniungendis uerbis nouantur, ut haec. Tum pauor sapientiam mihi omnem ex animo expectorat. An non uis huius me uersutiloquas malitias ? uidetis [De orat., III, 38] (inquit) uersutiloquas, & expectorat, ex coniunctione facta esse uerba, non nata. ex hoc loco apparet, coniuncta, seu iuncta uerba a M. Tullio nominari, quae uulgo composita appellamus. Idem in [p. 500] oratore perf. Ego autem etiam si quorundam grandis, & ornata uox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse, quam in nobis, faciendorum, iungendorumque uerborum, tum etiam hominum uoluptati uocibus magis, quam rebus seruiunt. [Or., 20] Idem ibid. Quid ? in uerbis iunctis, quam scite insipientem, non insapientem ? iniquum, non inaequum ? tricipitem, non tricapitem ? concisum, non concaesum ? [Or., 48] perspicue his locis uerba iuncta dixit, quae grammatici composita nominant. ibidem. Itaque translata, aut facta, aut iuncta uerba facile sunt cognita. [Or., 56] translata quae sint, notum est : facta autem uerba sunt, quae sine coniunctione sunt nouata. ab eo, qui dicit : iuncta, quae nouata sunt ex coniunctione, & ut loquitur Horatius, ex iunctura. Idem Topicis. Scaeuula autem P. filius postliminium iunctum putat esse uerbum, ut sit in eo & post, & limen. [Top., 8, 37] Idem partit. ait nouari uerba cum aliis modis, tum adiunctione uerborum. [Part., 5, 16] Prisc. lib. 18. hunc uersum producit : & ita explicat. Dixeris, id est, poteris dicere : [Gramm., GL III, XVIII, p. 254] hoc tantum.

[49] Indiciis monstrare recentibus] id est, nouis uocabulis. nam uocabula sunt indicia, seu notae rerum σύμβολα & σημεῖα appellat Aristoteles : & uerba eo comparata sunt, ut cogitationes, & affectus nostros indicent, ac significet. aperte Horatius hic loquitur de uerbis nouatis, non de translatis.

[49] abdita rerum] id est, res abditas, & occultas. abdita rerum autem sic dictum, ut saty. ii. Corruptus uanis rerum : [Serm., II, 2, 25] & saty. viii. eiusd. lib. ridetur fictis rerum. [Serm., II, 8, 38] uide, quae notauimus supra ad Od. xii. lib. 4. amaraque Curarum eluere efficax. [Ad Carm., IV, 12, 20]

[50] cinctutis] cinctis, militaribus, armatis. cingebantur enim in militiam ituri. ex quo cingulum militare, & cingi pro eo, quod est ad militiam, & ad pugnam ornari. Plautus in Amphit. Cingitur : certe expedit se. [Amph., 308] & accingi. Lucretius lib. 2. &, si tibi uera uidetur, Dede manus : aut si falsa est, accingere contra. [Nat. Rer., II, 1042] quae uis inest etiam in uerbo Graeco ζώννυσθαι . Homerus ὀδυσσ. ω. ζώννυνταί τε νέοι καὶ ἐπεντύνωνται ἄεθλα. [Od., XXIV, 89] & ἰλιάδ. ψ. ζωσαμένω δ’ ἄρα τώγε βάτην ἐς μέσσον ἀγῶνα [Il., XXIII, 710] .Terentius Phorm. ad te summa solum Phormio rerum redit : tu te hoc intristi : tibi omne est exedendum. accingere. [Phorm., 318] Virgilius Aen. ii. de Priamo. & inutile ferrum Cingitur. [Aen., II, 511] ibid. quae mens tam dira miserrime coniux Impulit his cingi telis ? [Aen., II, 519]

[50] non exaudita Cethegis] id est, inaudita ueteribus.

[51] Continget] ἐνδέξεται  : fieri poterit, ut : non reiicietur, seu non improbabitur .

[51] licentia sumta pudenter] licentia uerecunda. pudenter αἰδημόνως cum pudore : uerecunde.

[52] fictaque nuper] non ita pridem facta, & nouata.

[52] habebunt fidem] id est, obtinebunt fidem, atque auctoritatem : & ita etiam M. Tullius loquitur epist. ad A. Cecinnam. lib. 6. Quare, quando, ut augures, & astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem augurii, & diuinationis mea, debet habere fidem nostra praedictio. [Fam., VI, 6] Idem Acad. quaest. lib. 2. quasi uero non specie uisa iudicentur : quae fidem nullam habebunt, sublata ueri, & falsi nota. [Lucull., 18] idem pro Flacco. sed fuerint incorruptae litterae domi : nunc uero quam habere auctoritatem, aut quam fidem possunt ? [Flacc., 9] alioqui fidem habere dicimur ei, cui credimus, ut idem Acad. num uidetur minorem habere uisis, quam uigilantes, fidem ? [Lucull., 27]

[p. 501]

[52] si Graeco fonte cadent parce detorta] id est, si erunt e Graeca lingua in usum Latini sermonis deflexa : qualia sunt ephippium, acratophorum apud M. Tullium lib. 3. de Finibus : & ibidem, proegmena, & apoproegmena. [Fin., III, 15] & haec uulgatissima, grammatica, poetica, rhetorica, dialectica, musica, triclinium, aer, aether. iterum apud M. Tullium panchrestum medicamentum, [Verr., II, 3, 152] peripetasmata, [Verr., II, 4, 27] hemicyclus, [Amic., 2] pseudothyrum, [Post red., 6, 14] sympathia, symphonia, atomi, apotheca, epitaphium, epitoma, sophisma, sorites, ephemeris, thesis, toreuma, &c. apud Horatium ea, quae supra [Ad Epist., ] commemoraui dyota, amystis, balanus, &c. uel intellige ea, quae ad exemplum Graecorum in lingua Latina nouata sunt, ut medietas, quemadmodum illi μεσότητα dicunt : intermundia, ut illi μετακόσμια  : qualitas, quae ab illis ποιότης nominatur : recte facta, quae κατορθώματα  : producta , seu proposita, quae προηγμένα . reiecta, quae ἀποπροηγμένα  : uisio, quae φαντασία : notio , quae ἔννοια  : indifferens, quod ἀδιάφορον  : suada, quae πειθώ : centimanus, qui ἑκατόγχειρ  : tyrannicida, qui τυραννοκτόνος : triceps, qui τρικέφαλος  : tauriformis, qui ταυρόμορφος. & alia sexcenta nouantur enim uerba aut similitudine, aut imitatione, aut inflexione, aut adiunctione uerborum, inquit M. Tullius Partit.

[53] parce detorta] id est, parce deflexa, seu deriuata, seu deducta a Graeca lingua.

[54] Caecilio] Statio Caecilio, poetae comico, de quo supra [Epist., II, 1, 59] .

[55] Varioque] sic legendum , non Varo, ut Od. vi. lib. 1. optimus olim Virgilius, post hunc Varius dixere quid essem. [Carm., I, 6, 54] & sat. x. lib. 1. Forte epos acer, Vt nemo, Varius ducit. [Serm., I, 10, 44]

[56] inuideor] παθητικόν a uerbo inuideo rariusculum est : in usu tamen sunt inuisus, & inuidendus. supra Od. x. lib. 2. caret inuidenda Sobrius aula. [Carm., II, 10, 7] & Od. i. lib. 3. Cur inuidendis postibus, & nouo Sublime ritu moliar atrium ? [Carm., III, 1, 45] Idem saty. iii. lib. 2. & haeret Inuisis foribus. [Serm., II, 3, 261] uerbum inuidendi certe cum quarto casu coniungi solet, ut apud M. Tullium Tuscul. 3. ut nobis optimam naturam inuidisse uideantur, qui nihil melius homini populari gloria iudicauerunt. [Tusc., III, 2] uide annot. ad saty. vi. lib. 2. [Ad Serm., 2, 6, 84] haec igitur uerba, cur inuideor acquirere, [Ad Serm., II, 6, 84] ualent, cur uetor acquirere ? sic Graeci φθονοῦμαι. & φθονῶ. Euripides Med. μὴ φθόνει φράσαι [Med., 63], id est, ne inuide dicere. ibid. καὶ νῦν τὸ μὲν σόν οὐ φθονῶ καλῶς ἔχειν [Med., 312], id est, non inuideo res tuas bene habere.

[56] cum lingua Catonis, & Enni] nam tantundem nobis licere debet nostra aetate, quantum Ennio, & Catoni licuit sua.

[59] Signatum praesente nota producere] libri uulgati habent producere, quibuscum consentiunt aliquot antiqui, id est, proferre in lucem, seu protrahere in medium (ut loquitur Lucretius.[Nat. Rer., IV, 1189]) nomen autem praesente nota signatum, hoc est, quod usus praesens comprobat : nomen, quod cum eorum hominum, qui tunc sunt, cum producitur, loquendi consuetudine consentit . ego tamen procudere malim, ut habent libri duo calamo exarati, ut tralatio sit a nummis.

[60] Vt siluae foliis] ostendit a simili, etiam uerborum suam esse aetatem. iccirco utendum esse uerbis praesentibus, & noua uerba cudere licere. uidetur autem hanc similitudinem ab Homero sumsisse ἰλ. ζ. qua foliorum ortum, ac naturam , cum hominum aetate comparat. Οἴη περ φύλλων γενεή, τοιήδε [p. 502] καὶ ἀνθρώπων. [Il., VI, 146] Idem φ. εἰ δὴ σοί γε βροτῶν ἕνεκα πτολεμίζω Δειλῶν, οἳ φύλλοισιν ἐοικότες ἄλλοτε μέν τε Ζαφλεγέες τελέθουσιν ἀρούρης καρπὸν ἔδοντες· Ἄλλοτε δ’ αὖ φθινύθουσιν ἀκήριοι [Il., XXI, 463], & Mimnermus, Ἡμεῖς δ’ οἷά τε φύλλα φύει πολυάνθεμος ὥρη Ἔαρος, ὅτ’ αἶψ’ αῦγὴ αὔξεται ἠελίου, ex Stobaeo [Anth., IV, 34] Cum his Horatianis congruunt, & concinunt illi Lucretiani uersus lib. 1. Sic uoluenda aetas commutat tempora rerum. Quod fuit in pretio, sit nullo denique honore : Porro aliud succedit, & e contemtibus exit :Inque dies magis appetitur, floretque repertam Laudibus, & miro est mortales inter honore. [Nat. Rer., V, 1276] Idem lib. 3. extr. Cedit enim a rerum nouitate extrusa uetustas. [Nat. Rer., III, 964] M. Tullius Philipp. xii. in extr. Nihil enim semper floret : aetas succedit aetati. [Phil., XI, 15]

[60] pronos] celenter labentes.

[63] Debemur morti nos] sic Ode iii. lib. 2. Omnes eodem cogimur : omnium Versatur urna. [Carm., II, 3, 25]

[63] siue receptus Terra Neptunus] id est, siue portus Iulius, immisso in Lucrinum, & Auernum lacum mari refectus, nauibus tutam stationem praebeat : (quod ab Augusto effectum est :) siue Pontina palus siccata, uomere subigatur nunc, & frugibus uicinas urbes alat (: quod a Iulio Caesare fuerat cogitatum :) siue Tiberis a priore suo alueo in aliam partem auersus desierit agris, & urbi nocere.

[64] classes Aquilonibus arcet] id est, Aquilones a classibus arcet : hypallage : classibus tutus, ac munitus portus est.

[65] aptaque remis] nauigabilis.

[66] Vicinas urbes alit] siccata, & fertilis reddita, uicinis urbibus alimenta praebet : quod Iul. Caesar efficere constituerat. M. Tullius Philipp. 5. Ille paludes siccare uoluit. [Phil., V, 3] perfecit postea Cethegus nescio quis.

[67] iniquum frugibus] inimicum, & infestum frugibus propter crebras eluuiones.

[68] Doctus iter melius] translatio est, ut epist. ad Villicum supra lib. 1. Multa mole docendus aprico parcere campo. [Epist., I, 14, 30]

[69] Nedum sermonum stet honos] nimis pingues sunt ii, qui hic censent addendam negationem, & legendum, nedum haud sermonum. nam haec uox suapte ui, ac natura negat, ut apud M. Tullium lib. epist. ix. ad Pap. Paetum, in ultima libri epist. Me uero nihil istorum, ne iuuenem quidem mouit unquam, nedum senem. [Fam., IX, 26] Idem ad Tiron. lib. xvi. uix in ipsis tectis, & oppidis frigus infirma ualetudine uitatur : nedum in mari, & uia sit facile abesse ab iniuria temporis. [Fam., XVI, 8] T. Liuius lib. 6. & aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam sustinere posse. [Hist., VI, 7] Est autem argumentum a minori hoc modo, Si, quae diuturniora uidebantur esse debere, neque a uetustate facile consumi posse, ea tamen extinguit uetustas : quanto magis uerba ? potest & esse a maiori, hoc modo, opera regum non sunt sempiterna : quanto minus uerba ?

[69] gratia] χάρις. lepos, uenustas. uel gratiam accipe, ut sit translatum ab hominum gratia.

[72] Quem penes] in cuius potestate est. M. Tullius in Orat. perf. usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reseruaui. ius. [Or., 48] autem legendum ex auctoritate omnium ueterum codicum non uis.

[73] Res gestae, &c.] res gestae describuntur uersibus heroicis : quod [p. 503] genus epos appellant : ex quo poetae epici nominantur, ut supra diximus ad epist. ii. lib. 2. [Ad Epist., II, 2, 59]

[74] Quo scribi possent numero] id est, quo metro, quo carminis genere, quibus pedibus, ut hac epist. inf. At uestri proaui Plautinos & numeros, & Laudauere sales. [Ars, 270]

[74] Homerus] a quo Maeonium carmen dicitur. supra Od. vi. lib. 1. Maeonii carminis alite. [Carm., I, 6, 2]

[75] Versibus impariter iunctis] elegis, ut tertio ab hinc uersu appellat.

[75] querimonia primum] Ode xxxiii. lib. 1. Albi ne doleas plus nimio memor Immitis Glycerae, neu miserabileis Decantes elegos, quod tibi iunior Laesa praeniteat fide. [Carm., I, 33, 1]

[76] uoti sententia compos] res laetae, optatae, & secundae : nam, quae nobis ex animi sententia eueniunt, laeta sunt, ac iucunda.

[79] Archilochum proprio] Archilochus carminis Iambici inuentor, & princeps, scripsit in Lycamben socerum, & eius filiam. ut supra Od. vi. epod. [Epod., 6, 13] C. Vell. Paterc. neque quenquam alium, cuius operis primus auctor fuerit, in eo perfectissimum, praeter Homerum, & Archilochum reperiemus. [Hist., I, 5, 2]

[80] socci] comoediae. infra , prope socco Dignis carminibus. [Ars, 90]

[80] grandesque cothurni] tragoediae. supra Od. i. lib. 2. grande munus Cecropio repetes cothurno. [Carm., II, 1, 11] & infra , Et docuit magnumque loqui, nitique cothurno. [Ars, 280]

[81] Alternis aptum sermonibus] dialogis, & sermonibus mutuis. sic Aristoteles περὶ ποιητικῆς. μάλιστα γὰρ λεκτικὸν τῶν μέτρων τὸ ἰαμβεῖόν ἐστι. σημεῖον δὲ τούτου. πλεῖστα γὰρ ἰαμβεῖα λέγομεν ἐν τῇ διαλέκτῳ πρὸς ἀλλήλους. [Poet., 1449a 25]

[82] & populareis Vincentem strepitus] quia spectatores uociferari, & strepere desinunt, uersibus iambicis delectati.

[82] natum rebus agendis] id est, fabulis, quae appellantur δράματα  : [Poet., 1448 a 28] uel quia iambus uim habet excitandi ad actionem. Aristoteles πρακτικὸν appellat. [Poet., 1460 a 1]

[83] fidibus] uersibus lyricis.

[84] equum certamine primum] qui cursu uicit. ut dixit pugilem uictorem : ita equum primum.

[85] & iuuenum curas] amores, comissationes, conuiuia, iocos.

[86] Descriptas seruare uices, &c.] qui suas cuiusque poematis parteis, & munera ab ipsa natura attributa seruare nescit, & qui ad operum formas, quae sunt uariae, & multiplices, uersus accommodare pro cuiusque dignitate, ac natura non potest, indignus est nomine poetae, potest & illud uices intelligi de cuiusque personae officio, & munere, & decoro. cuius rei exemplum subiicitur ibi, Telephus, & Peleus, &c.

[86] operumque colores] operum species, & formas, & uarietates.

[88] pudens praue] pudor eius est uitiosus, ac reprehendendus, quem discere pudet potius, quam nescire.

[89] non uult]non debet, οὐ βούλεται .

[91] coena Thyestae] argumentum tragicum, de quo alibi. [Ad Carm., I, 6, 8 ] [Ad Epod., 5, 86 ]

[92] Singula, &c.] suus cuique carmini locus detur : suo quaeque materia carmine, & proprio tractetur.

[93] Interdum tamen & uocem, &c.] ut sat. iiii. lib. 1. at pater ardens [p. 504] Saeuit, quod meretrice nepos insanit amica Filius, [Serm., I, 4, 48] &c. quem locum cum hoc conferre non erit inutile.

[94] delitigat] acriter litigat, ut supra desaeuit, pro ualde saeuit, epist. ad Iul. Florum 1. lib. 1. [Epist., I, 3, 14] & sat. iii. lib. 2. denarrat. [Serm., II, 3, 315]

[95] sermone pedestri] humili, & comico, πεζῷ λόγῳ .

[96] Telephus, & Peleus, cum pauper] subaudiendum uerbum est, & legendum cum, non cur. probat autem exemplo personarum tragicarum Telephi & Pelei, nonnunquam in Tragoediis sermonem comicum, & humilem adhiberi. est autem haec horum uerborum sententia, Telephus, & Peleus, quo tempore uterque in exilio, atque in egestate uersatur, uerborum ampullas, & uerba productiora, ac longiora, quam quibus uulgus utitur, omittit, ac remouet, si uult spectatoribus misericordiam uoce, & lacrymis commouere. P. Victorius hunc locum aliter explicat Variarum lectionum lib. xiv. sed ualde ab eo dissentio, neque mihi ullo pacto probari potest illa explicatio, proiicere ampullas, [Var. Lect., XIV, 2, p. 154 (éd. 1582)] magna loqui. quid enim aliud est proiicere, quam procul a se reiicere, amittere, ac repellere ? quod Graeci προϊέναι dicunt. Catullus de nupt. Pelei, ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis Proiicere optauit potius, [Carm., 64, 81] &c. Idem ad Camerium, Fructus proiicies amoris omnes. [Carm., 55, 19] Virgilius Aen. vi. qui sibi lethum Insontes peperere manis, lucemque perosi Proiecere animas. [Aen., VI, 434] M. Tullius pro C. Rab. neque ego, cui omnium ciuium libertas carissima fuisset, meam proiecissem. [Rab. Posth., 12] Lucretius lib. 5. Tum porro puer, ut saeuis proiectus ab undis Nauita, nudus humi iacet. [Nat. Rer., V, 222] Horatius sat. iii. lib. 2. qui seruos proiicere aurum In media iussit Lybia. [Serm., II, 3, 100] & saty. vii. lib. 2. Tu cum proiectis insignibus, [Serm., II, 7, 53] &c. De Telepho autem pauca quaedam supra leuiter attigi Od. xvii. epod. [Ad Epod., 17, 8] sed, quod ad hunc locum attinet, Telephi mendicitatem nobilitarunt tragoediae. Timocles in Iambicis, ὢν γὰρ μὲν μένης, Πτωχότερον αὑτοῦ καταμαθών τὸν Τήλεφον Γενόμενον, τὴν πενίαν ῥᾷον φέρει [Deipn., VI, 223c] . Aristophanes νεφέλ. σὺ δὲ γ’ εὖ πράττεις. Καί τοι πρότερόν γ’ ἐπτώχευες Τήλεφος εἶναι Μυσὸς φάσκων [Nub., 922] . de eodem uide, quae protulimus ex Pindaro, & eius interprete Od. vii. lib. 1. ad illum locum, Narrat poene datum Pelea Tartaro. [Ad Carm., III, 7, 17] quibus libet nunc addere ex eodem poeta, quae extant εἴδ. γ. πυθ. [Pyth., 3, 86] ubi ille ostendens, nullam esse stabilem felicitatem in rebus humanis, ait ne Pelea quidem, & Cadmum, quorum res fuerant aliquando admodum secundae, cursum uitae perpetuum sine offensione, & calamitate conficere potuisse. nam, cum Cadmus Harmoniam, Peleus Thetida uxores duxissent, & utriusque nuptiis etiam Dii immortales interfuissent, illum trium filiarum, Semelae, Agauae, Inonis miserabiles casus ita grauiter perculerunt, atque afflixerunt, ut in anguem uersus sit : hic amisso filio Achille, in Co insula uitam inopem, & miseram traduxit, mortemque cum summo animi dolore, & cruciatu oppetiit. Verba Pindari non ascribam. petat, qui uolet, ex ipso fonte.

[98] tetigisse] affecisse, commouisse. Cicero ad Atticum lib. 2. minae, quae mihi proponuntur, modice me tangunt. [Att., II, 19]

[99] dulcia sunto] aliud est pulchrum, aliud dulce. licet hoc ex similitudine formae muliebris intelligere. sunt enim quaedam mulieres formosae illae quidem, sed insuaues, & iniucundae, sine lepore, & illecebra : aliae minus [p. 504] formosae, sed suauitate, & lepore, atque illecebra commendatae.

[100] agunto] impellunto, aut ducunto epist. ad Augustum , Ille per extentum funem mihi posse uidetur Ire poeta, &c. [Epist., II, 1, 210]

[102] si uis me flere] sic M. Tullius de Oratore ad Quintum fratrem lib. 2. neque fieri potest, ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut inuideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum, misericordiamque deducatur, nisi omnes ii motus, quos orator adhibere uolet iudici, in ipso oratore impressi esse, atque inusti uidebuntur, [De orat., II, 45] &c. quae deinceps sequuntur. nam ad hunc locum ualde pertinent. sic Aristoteles lib. 3. de arte dicendi. συνομοιοπαθεῖ ἀεὶ ὁ ἀκούων τῷ παθητικῶς λέγοντι. [Rhet., III, 7, 4] id est, similiter semper afficitur is, qui audit, atque is, qui affectus commouet dicendo.

[103] tunc tua me infortunia laedent, Telephe, uel Peleu] hic est locanda interpunctionis nota, hoc modo, Tunc, id est, cum ipse primus dolebis, o Telephe, uel Peleu, tua infortunia mihi lacrymas excutient : tunc me molestia afficient. sequitur deinceps, male si mandata loqueris.

[104] male si mandata loqueris] sin autem parteis tibi a fortuna datas ages indecenter, & inepte : si & uerbis uteris a persona, quam sustines, atque a fortuna tua alienis, & uultu hilari procedes in scenam, cum sis calamitosus, exul, mendicus : tunc aut me tibi minus attentum praebebo, aut te irridebo. oratio igitur & actio debent personae, & fortunae congruere, & conuenire. quidam existimant, hunc esse ordinem uerborum, si loqueris, male mandata  : id est, si ea loqueris, quae sunt a tua fortuna aliena, tui auctoris culpa, qui eam orationem tibi attribuerit : aut dormitabo, aut ridebo : a quibus dissentio.

[108] Format enim natura] sic Homerus ὀδ. σ.

Οὐδὲν ἀκιδνότερον γαῖα τρέφει ἀνθρώποιο,

Πάντων, ὅσσα τε γαῖαν ἔπι πνείει τε καὶ ἕρπει.

Οὐ μὲν γάρ ποτέ φησι κακὸν πείσεσθαι ὀπίσσω,

Ὄφρ’ ἀρετὴν παρέχωσι θεοὶ καὶ γούνατ’, ὀρώρῃ·

Ἀλλ᾽ ὅτε δὴ καὶ λυγρὰ θεοὶ μάκαρες τελέσωσι·

Καὶ τὰ φέρει ἀεκαζόμενος τετληότι θυμῷ·

Τοῖος γὰρ νόος ἐστὶν ἐπιχθονίων ἀνθρώπων

Οἷον ἐπ’ ἦμαρ ἄγησι πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε

. [Od., XVIII, 129] & Terentius in Hecyra, Omnibus nobis, ut res dant sese, ita magni, atque humiles sumus. [Hec., 380] hoc igitur significat Horatius, nos aptos esse natura ad omnem fortunarum habitum : id est, ad omnem fortunae uarietatem uultu, & fronte, atque adeo animo declarandam, & exprimendam, ut si fortuna sit secunda, laeti, atque hilares simus : sin aduersa, fracti, humiles, ac demissi : sequitur deinde oratio, quae tales animorum motus, atque habitus interpretetur.

[110] Aut ad humum deducit] pluribus uerbis dixit, quod uno dicere licet, affligit.

[112] Si dicentis erunt] hic uersus Petri Victorii sententiam in explicandis uerbis illis, Proiicit ampullas,. [Var. Lect., XIV, 2, p. 154 (éd.1582)] &c. refellit. si loquentis oratio (inquit Horatius) erit ab eius fortuna aliena, ridebunt equites, & reliqui spectatores. Itaque, si Telephus, & Peleus regno pulsi, & exules, ampullas loquentur, id est, uerbis utentur elatioribus, grandioribus, amplioribus, quam tales personas deceat, non modo misericordiam auditoribus non commouebunt, uerum etiam risum mouebunt.

[114] Intererit multum Dauusne] uariis modis mutatus, & corruptus [p. 506] est hic uersus. nam cum in omnibus fere libris manuscriptis legatur uel an Eros, uel Herosne, alii reposuerunt, Dauus, an Heros : alii diues, an Irus : [ Erasmus Ad. 257 ] alii Dauus, herusne : alii Diuus, an Heros. quarum lectionum nullam probo, & eas omnes puto esse corruptas. Nam primum Dauus, & Heros personae sunt ita dissimiles, ac dispares, ut ea res admonitione non egeat. quis enim ita hebes, & tardus est, ut nesciat interesse, utrum Dauum loquentem faciat, an Agamemnonem ? Praeterea Dauus proprium serui nomen est, quanuis a natione impositum : at heros nomen omnium Heroum commune. Deinde lectio diues , an Irus non placet eadem ratione : quia Irus proprium nomen sit mendici illius Homerici, [Od., XVIII, 1] diues omnium diuitum commune. idemque de lectione Dauusne, herusne sentiendum, ut omittam quod superuacaneum etiam fuit Horatio, nos de domini, & serui loquentis differentia admonere. Restat quarta, Diuusne loquatur, an Heros, quam audio quibusdam uiris doctis omnium optimam uideri. Sed ne haec quidem mihi probatur. Nam Diui in comoediis quidem nunquam introducuntur loquentes : in tragoediis autem raro admodum, tum scilicet, cum dignus aliquis uindice nodus inciderit, ut ait Horatius in hac epistola, idque ad explicandas, & expediendas turbas ortas in tragoedia, quae humano consilio non uidebantur expediri posse. Quod si aliquando Diuus aliquis intercedit nulla turba exorta, ut Pallas apud Sophoclem in Aiace : id fit propter aliam necessariam causam, quemadmodum in ea, quam dixi, Sophoclis tragoedia. Iccirco enim Pallas prologi partes agit, quia absurdum erat futurum, Aiacem, suum ipsius facinus proloqui, ac proferre : neque quisquam alius erat, qui sciret, eum mente captum pecudes iugulasse : quippe qui & noctu, & occulte rem illam perfecisset. Praeterea cum sit necesse Deos humano more loqui : alio quin a nobis ne intelligantur quidem : nullus autem excogitari possit hominum sermo grandior, aut grauior, aut elatior, quam heroicus : non uideo, quid sit, quamobrem Horatius, aut quisquam alius dicat interesse, utrum deus loquatur, an Heros, tolerabilius erat, si dixisset interesse, utrum loquatur Apollo, an Menelaus : Venus, an Helena. sed quid frustra lectorem moror, cum agatur hic de personis comicis ? ego igitur hunc uersum ita legendum esse dico, Intererit multum Dauusne loquatur, Erosne : ut significet interesse utrum loquatur seruus callidus, uersutus, fallax, improbus, & nequam, an simplex, apertus, ueritatis amicus, fidelis, & frugi. Perspicuum est enim Horatium hoc loco docere, quemadmodum differt seruus a seruo, aetas ab aetate, foemina nobilis & potens, a plebeia, & humili, genus & institutum uitae ab alio, natio a natione, locus a loco : ita inter orationes interesse oportere. Esset autem absurdum, atque ineptum, cum his uersibus loquatur de personis comicis, infra autem deinceps de tragicis ab illo uersu, Scriptor honoratum si forte, &c. inculcare hic alieno loco deos, & heroas. De Erote porro, uideor mihi legendo obseruasse, seruos eos, qui hoc nomine appellantur, magna ex parte esse bene moratos, fideles, & caros, utilesque dominis : Meminerunt omnes, seruum illum Ciceronis Erotem, esse a domino libertate donatum, quod causam, quam dicturus erat Cicero, cum ad eam nondum satis paratus esset, in posterum diem dilatam [p. 507] nunciasset : Dauos uero subdolos, mendaces, fallaces, dominoque suspectos. Iam uero non est id omittendum, quod ad meae coniecturae rationem confirmandam uehementer pertinet. Cum abhinc duodecim circiter annos essem Tolosae, incidi in quoddam exemplar pandectarum iuris ciuilis, manu exaratum. in eo animaduerti nomen serui Eros passim scriptum cum aspiratione Heros. ex ea scriptura, ab illo iam tempore orta mihi suspicio est, in exemplaribus Horatianis manu scriptis antiquissimis, & non ita corruptis, sic hunc uersum, in quo uersamur, scriptum fuisse, Intererit multum Dauusne loquatur, Herosne. secutos esse postea quosdam homines semidoctos, qui, cum reperissent hoc nomen scriptum cum aspirationis nota, eoque nomine eum significari putarent, qui inter diuinam, & humanam naturam interiectus est : scirent autem priorem eius syllabam esse longam, atque iccirco numerum, ac mensuram constare’non posse, uersum commutare ausi sunt, & in locum prioris scripturae Herosne : an Heros substituerint. atque hanc primam fuisse puto huius loci maculam, ac labem. ex hac stirpe (ut solent amplificari, ac dilatari mala) cetera huius uersus errata, mendaque nata sunt, dum suum quisque iudicium secutus, suoque ingenio confisus, deletis germanae scripturae uestigiis, nouam lectionem confingit, & comminiscitur. meam coniecturam adiuuant & codices nonnulli Horatiani, in quibus inest haec scriptura, Herosne.

[115] florente iuuenta] ἀκμαζούσης ἡλικίας. quod alio loco docuimus. [Ad Carm., IV, 4, 55]

[116] Feruidus] M. Tullius in Catone maiore, epulabar igitur cum sodalibus omnino modice : sed erat quidam feruor aetatis, qua progrediente omnia fiunt etiam in dies mitiora. [Senect., 13, 45]

[119] sibi conuenientia] sibi constantia, & in quibus extrema conueniant cum primis, utraque cum mediis.

[120] Scriptor] hic est apponenda interpunctionis nota.

[121] Impiger, iracundus, inexorabilis, &c.] quia talem describit Homerus. atque iracundiam quidem ex primo iliados perspicere licet. ingenio autem inexorabili eum fuisse, declarat liber nonus, ubi ab Aiace σχέτλιος . & νηλής appellatur [Il., IX, 630] & eodem libro cum Phoenix longa oratione eum ad lenitatem deducere studuisset, Meleagri exemplum adhibuisset, munera commemorasset, quae se Graeci ultro promittebant daturos, si se exorari sineret, cetera denique collegisset, quae ad animum iratum placandum, ac mitigandum ualere debuerant : his omnibus ne tantillum quidem commotus est, ut Graecis laborantibus succurreret, auxiliumque ferret. Magna sane uis est ad misericordiam commouendam in iis uersibus, quibus exponit Phoenix, illum sibi a Peleo puerum esse traditum, & commendatum, abs sese magno studio, magnaque cura educatum ea spe ducto, fore, ut, cum ipse liberos ex se non suscepisset, esset ille sibi filii loco. Iam uero alii qui deinceps sequuntur, uel saxum flectere poterant, quos non me pigebit ascribere, ut insignis Achillis acerbitas, & inexorabilis animus magis appareat, qui de sententia a tali uiro, talique oratione non potuerit demoueri. haec igitur Phoenix, Ἀλλ’ Ἀχιλεῦ, δάμασον θυμὸν μέγαν· οὐδέ τί σε χρὴ Νηλεὲς ἦτορ ἔχειν· στρεπτοὶ δέ τε καὶ θεοὶ αὐτοί, τῶν περ καὶ μείζων ἀρετὴ τιμή τε βίη τε. Καὶ μὲν τοὺς θυέεσσι [p. 508] καὶ εὐχωλῇς ἀγανῇσι, Λοιβῇ τε κνίσῃ τε παρατρωπῶσ’ ἄνθρωποι Λισσόμενοι, ὅτε κέν τις ὑπερβήῃ, καὶ ἁμάρτῃ, [Il., Ι, 496] . reliquos uersus petat, qui uolet, ex Homero. Patroclus item ἰλ. π. ait, patrem ei non esse Pelea, neque matrem Thetidem, sed eum e mari, saxisque praeruptis esse natum. sic Patroclus, Νηλεές· οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς, οὐδὲ Θέτις μήτηρ, γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα, Πέτραι τ’ ἠλίβατοι. [Il., XVI, 33] Postremo Apollo in ea oratione, qua suadet ceteris Diis ut Hectoris corpus parentibus permittant, ut honore sepulturae ab eis afficiatur, potius, quam Achilli gratificentur, ait Achillem neque animo esse ad aequitatem propenso, neque flexibili uoluntate, sed immanitate, & feritate quadam leonina praeditum, omnemque humanitatem, ac misericordiam exuisse. sic Apollo, ἀλλ’ ὀλοῷ Ἀχιλῆϊ θεοὶ βούλεσθ’ ἐπαρήγειν, ᾧ οὔτ’ ἂρ φρένες εἰσὶν ἐναίσιμοι, οὔτε νόημα Γναμπτὸν ἐνὶ στήθεσσι· λέων δ’ ὣς, ἄγρια οἶδεν [Il., XXIV, 39], &c. impigrum autem, fortem, & strenuum accipio, ἀγαθόν, ἀνδρεῖον. talem enim facit Homerus, quod & Aristoteles testatur in libro περὶ ποιητ. [Poet., 1454b 11]

[121] acer] sit, subintelligendum.

[122] Iura neget sibi nata] ἰλιάδ. α. ἄλλοισιν δὴ ταῦτ᾿ ἐπιτέλλεο, μὴ γὰρ ἔμοιγε σήμαιν᾿· οὐ γὰρ ἔγωγ᾿ ἔτι σοὶ πείσεσθαι ὀΐω [Il., I, 295] .

[122] nihil non arroget armis] ἰλ. χ & φ. & alibi. [Il., XXI, XXII]

[123] ferox] animosa, uehemens, elata. ζαμενῆ uocat Pindarus εἰδ. δ. πυθ. [Pyth., 4, 10] licet autem hoc ex Medea Euripidis cognoscere. Sed longe diuersa ab iis, quae poetae tragici, & ceteri scriptores de Medeae ferocitate, acrimonia, & impotentia, de fratre Absyrto obtruncato, de filiis eius sua manu necatis, litteris prodiderunt, longe (inquam) alia, ac noua de ea narrat Pausanias in Corinthiacis, nempe eam Iasoni nuptam, Corinthique reginam, filios, qui sibi quotannis nascerentur, in templo Iunonis occultare esse solitam, immortales eos futuros sperantem : uerum cum haec spes eam fefellisset, & cum se errasse tandem cognouisset, eodemque tempore ab lasone deprehensa esset : illum ei multum oranti ignoscere noluisse, & ita Iolcum, ea relicta, nauigasse : Medeam autem regno Corinthi Sisypho commendato, ac tradito, illum secutam esse. [Descr. Gr., II, 3] Sed quod ad hunc locum pertinet, uide Euripidis Medeam.

[123] inuictaque] Euripides in Medea, Δεινὴ γάρ. οὔτοι ῥᾳδίως γε συμβαλὼν Ἔχθραν τις αὐτῇ καλλίνικον ᾄσεται [Med., 44] . ibidem sic Medea loquitur, Ἕρπ’ εἰς τὸ δεινόν· Νῦν ἀγὼν εὐψυχίας [Med., 407], id est, aggredere ad rem terroris plenam. nunc certatur de animi magnitudine, & praestantia.

[123] flebilis Ino] Athamantis, & Inonis duo filii, Learchus, & Melicerta fuisse dicuntur. Ac Learchum quidem Athamas furore praeceps interfecit, & in lebetem aquae seruentis plenum coniecit : mater autem Ino ipsa quoque amentia & furore affecta, uel (ut alii uolunt) metu perterrita cum Melicerta aufugit, & in mare desiliit : quae postea Dea facta, & Leucothea dicta est, eiusque filius Melicerta, Palaemon appellatus. uide Homerum ὀδυσσ. ε. & interpretes ad illum locum, τὸν δ’ εἶδεν Κάδμου θυγάτηρ καλλίσφυρος Ἰνώ Λευκοθέη. [Od., V, 333] & Pindari interpr. ὀλυμπ. εἴδ. β. ibi, λέγοντι δ’ ἐν καὶ θαλάσσᾳ, Μετὰ κόραισι Νηρῆος ἁλίαις βίοτον ἄφθιτον ᾿Ινοῖ τετάχθαι τὸν ὅλον ἀμφὶ χρόνον· [Olymp., 2, 51] & Euripidem in Medea, ubi chorus ait, Inonem duobus filiis necem attulisse. [Med., 1282]

[p. 509]

[124] Perfidus Ixion] cur Ixion dicatur perfidus, cum ex aliis scriptoribus, tum ex Pindari interprete πυθ. εἴδ. β. cognoscere licet : cuius haec uerba sunt, a nobis sic Latine reddita. Ixion siue Antionis, siue Pisionis, siue Martis, siue Phlegyae filius (nam dissentiunt inter se auctores) Diam Deionei filiam duxit uxorem [Schol in Pyth., 2, 40] . Erat autem in more positum apud ueteres, sponsarum patribus munera quaedam dare, ut & Homerus indicat, Πρῶθ’ ἑκατὸν βοῦς δῶκεν, ἔπειτα δὲ χίλι’ ὑπέστη Αἶγας ὁμοῦ καὶ ὄϊς [Il., XI, 244] . Deioneus igitur Ixionem, ut mos erat, filiae suae uirum munera poscebat. Ixion uero cum ab illo crebro appellaretur, atque adeo urgeretur, fossam faciendam curauit, eamque materia, quae ignem facile, & subito concipere posset, impleuit. quo facto, socerum quasi ad epulas opiparas, & sumtuosas inuitauit. Ille autem insidiarum, & fraudis ignarus, cum ad eum locum, ubi fossa suberat, accessisset : in eam iam inflammatam incidit, & ita flammis consumtus est. Iam uero cum Ixionem tanto scelere contaminatum nemo expiare uellet, cumque eum omnes detestarentur, & contagionem aspectus fugerent, cum ipsi Dii denique illum aspernarentur, ab illoque abhorrerent, solus Iupiter eius misertus, maculam ex illo scelere conceptam deleuit, eum ultro in caelum sustulit, sibi contubernalem fecit. At Ixion neque prioris beneficii, neque posterioris memor, ecce tibi nouum animo concipit facinus, nouumque flagitium aggreditur, & Iunonis amore incensus rem cum ea habere meditatur. Iupiter autem hoc cognito nubem, ut Iunoni similis esset, specie quadam falsa conformauit : qua uisa exarsit ille, & corpus cum ea commiscuit : ex qua immanem quendam, & monstrosum uirum procreauit, nomine Centaurum. Iupiter porro manus, & pedes Ixionis rotae arctissimis uinculis astrinxit : quam in perpetuum uolubilem effecit, eique rotae Ixion alligatus clamat, benemeritis gratiam esse referendam.

[124] Io uaga] ideo uaga, quia Argo, a Mercurio, interfecto, cui fuerat, posteaquam a Ioue in uaccam uersa est, a Iunone custodienda tradita, usque eo uagata est, donec in Aegyptum peruenit, oestro a Iunone immisso, qui assidue eam insectaretur.

[124] tristis Orestes] nihil notius, nihil clarius Orestis furore. de quo uide Euripidis nobilissimam tragoediam. Plato in Cratylo scribit Orestem nomine ipso τὸ θηριῶδες τῆς φύσεως καὶ τὸ ἄγριον καὶ τὸ ὀρεινόν [Crat., 394e], id est, feritatem, immanitatem, & montanam quandam naturam, declarare. uide annot. ad saty. iii. lib. 2. [Ad Serm., II, 3, 9]

[125] Si quid inexpertum scenae commitis] si quam tragoediam scribere cogitas, in qua personae sint nouae, neque dum ab ullo poeta tractatae, uide, ut tales sint usque ad extremum, quales statim ab initio abs te productae sunt. . inexpertum, ualet non expertum παθητικῶς. non tractatum . nam & M. Tullius expertam uirtutem dixit patiendi significatione, orat. pro Corn. Balbo, his uerbis. cuius igitur audita uirtus dubitationi locum non daret, huius praesens, experta, atque perspecta, obtrectatorum uoce laedetur ? [Balb., 16]

[128] Difficile est proprie communia dicere] communia hoc loco appellat Horatius argumenta fabularum, a nullo adhuc tractata : & ita, quae cuiuis exposita sunt, & in medio quodammodo posita, quasi uacua, & a nemine [p. 510] occupata. talia igitur argumenta difficile est abs te nunc primum occupata, & suscepta ita tractare, ut proprie tua iure dici possint.

[129] Iliacum carmen] quod commune non est, sed Homeri proprium : est tamen publicum, ut mox dicemus.

[129] deducis in actus] in scenam producis, in tragoediam confers, ex Iliade personas tragicas sumis, & tragoediam componis. Plato lib. 10 de Rep. Homerum τραγῳδίας ἡγεμόνα καὶ διδάσκαλον. id est, tragoediae ducem, & magistrum nominat. [Rep., X, 598 d]

[131] Publica materies priuati] antequam hunc locum explicemus, quid intersit inter publicum, & commune, uidendum. falluntur enim, qui haec nihil inter se differre existimant. Publicum igitur dictum est, quasi populicum. ita publicum est, quod est totius populi, ut campus Martius, publicus est populi Romani ager Campanus lege agraria lata, publicatus est : Regnum Cypri lege Clodia populi Romani publicum factum est praetor, consul, & ceteri magistratus, & Reges sunt publicae personae. nam totius populi personam sustinent. publico opponitur priuatum, ut cum dicimus, ius publicum, ius priuatum : publica persona, priuata persona : iudicium publicum, iudicium priuatum : Rex, priuatus. Horatius saty. iii. lib. 1. Priuatusque magis uiuam te Rege beatus. [Serm., I, 3, 142] & infra : fuit haec sapientia quondam Publica priuatis secernere. [Ars, 397] Cicero pro Murena. Odit populus Rom. priuatam luxuriam : publicam magnificentiam diligit. [Mur., 36, 76] Idem in Rull. ad pop. Si est priuatus ager Recentoricus, quid eum excipis ? sin autem publicus, quae est ista aequitas ? [Rull., II, 57] Commune duobus modis accipitur : uno modo commune appellamus, quod est duorum, aut plurium, ut paries communis, communis domus, ager communis, epistola communis : atque harum rerum communium causa competit actio communi diuidundo : [Dig., X, 3] a quarum similitudine dicimus Martem communem, mortem communem, uitam communem. & ita illud M. Tullii pro Rosc. Amer. quid tam commune, quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, littus eiectis ? [Rosc. Amer., 26, 72] Altero modo communia dicimus, quae a nemine sunt occupata, neque possessa, & possunt fieri occupantis, ut aequae profluens, aer, littus maris, lapilli & gemmae in littore maris, theatrum : quarum rerum causa non datur actio communi diuidundo apud iuriscons. Opponitur autem commune proprio, ut Cicero pro Sylla. Tempus agendi fuit mihi magis proprium, quam ceteris : doloris uero & periculi fuit illa causa communis. [Syll., 3, 9] idem epist. ad Dol. lib. 9. Quod me amas, id tibi commune est cum multis : quod tu ipse tam amandus es, tamque dulcis, tamque in omni genere iucundus, id est proprie tuum. [Fam., IX, 15] Accipienda porro hoc loco communia, quae a nemine sunt occupata, id est, quae nondum sunt a quoquam tractata, ut diximus. His igitur expositis, hunc locum sic explicamus, publica materies est exempli causa, Ilias Homeri. est enim opus publicum, & totius populi factum, quanuis ab Homero inuentum, scriptum, & editum. Haec igitur materia tui iuris, tuique mancipi fieri poterit, si non haerebis in circulo omnibus patente, & contemto, id est, si tuum auctorem, quem tibi proposuisti ad imitandum, non sequeris ita religiose, ut nihil addas de tuo, nihil inuenias, nihil immutes : trita quaedam, & uulgata, & omnibus exposita, & facilia, & ἐγκύκλια persequaris. Non circa autem scriptum offendi in omnibus libris manuscriptis. [p. 511]

[133] Nec uerbum uerbo, &c.] id est, & si non studebis uerbum e uerbo exprimere, ut religiosus, & fidus interpres : si non te praebebis ita sedulum, ac fidelem interpretem, ut ne paululum quidem a tuo auctore discedere audeas. monet igitur hoc loco Horatius, ne eos, quos nobis proposuimus imitandos, aut e quibus argumentum scribendi petimus, ita sequamur, ut interpretes, sed potius ut e fontibus eorum, iudicio, arbitrioque nostro, quantum, quoque modo uidebitur, hauriamus. hoc enim se consilio usum esse scribit M. Tullius & quidem iis ipsis uerbis, quae modo usurpaui, in Stoicis imitandis, & in quaestione de officiis. quod item se fecisse scribit in orationibus inter se contrariis Aeschinis, Demosthenisque conuertendis. nec conuerti (inquit) ut interpres, sed ut orator, sententiis iisdem, & earum formis, tanquam figuris, uerbis ad nostram consuetudinem aptis : in quibus non uerbum pro uerbo necesse habus reddere, sed genus omnium uerborum, uimque seruaui. non enim ea me annumerare lectori putaui oportere, sed tanquam appendere. [Opt., 5] hoc autem praeceptum ad elocutionem referendum est.

[134] nec desilies imitator in arctum] id est, & si te non coniicies in eas angustias, uidelicet nimium longe ab eo, quem tibi proposuisti ad imitandum discedendo, unde te explicate honeste non possis : unde egredi uel turpe sit futurum, uel operis natura, ac ratio non ferat. nam haec cuiuscunque operis lex est, ne quid inchoatum relinquatur.

[135] proferre] recta est scriptura. est enim proferre extra, & foras ferre, ut alibi annotauimus.

[136] scriptor cyclicus] poeta circumforaneus, circulator, qui solebat suum carmen in corona recitare. nonnulli Antimachum significari putant : de quo M. Tullius in Bruto. Nec enim posset idem Demosthenes dicere, quod dixisse Antimachum Clarium poetam ferunt : qui, cum conuocatis auditoribus legeret eis magnum illud, quod nouistis, uolumen suum, & eum legentem omnes, praeter Platonem, reliquissent, legam (inquit) nihilominus : Plato enim mihi unus instar est omnium. [Brut., 51] nonnulli, & ii quidem docti, poetam quendam alium, qui scripsit κυκλικά. saepe ab interpretibus Graecis commemoratum, significari uolunt, in quibus est M. A. Muretus. de hoc poemate Philoponus in librum primum ἀναλυτεικ. (ut uulgo citant) ἔστι δὲ καὶ ἄλλοτι κύκλος ἰδίως ὀνομαζόμενον· ὃ ποίημά τινες μὲν εἰς ἑτερους, τινὲς δὲ εἰς Ὅμηρον ἀναφέρουσιν . &c. [Anal., I]

[137] Fortunam Priami] Antimachum non significari ab Horatio ex eo maxime intelligere licet, quod Antimachus bellum Thebanum scripsit : quod multis annis ante Troianum gestum est : hic autem, quem reprehendit Horatius bellum Troianum : ut omittam, quod principium poematis Antimachi hoc fuisse testantur Graeci interpretes, Ἐννέπετε Κρονίδαο Διὸς μεγάλοιο θύγατρες. [Schol. Il., I, 1] cuius uersus longe alia sententia est, quam huius, quem hoc loco de Graeco expressum profert Horatius.

[139] Parturient montes, nascetur, &c.] prouerbium in gloriosos ostentatores, et eos, qui magna de se expectatione concitata, nihil ea dignum ad extremum afferunt. Athenaeus lib. 14. scribit, Tacham Regem Aegyptiorum, cum Agesilaum Lacedaemoniorum Regem, breuis staturae hominem, qui iccirco uenerat, ut cum eo belli societatem iniret, eique auxilium ferret, hoc [p. 512] intempestiuo ioco lacessisset, ὤδινεν ὄρος. Ζεὺς δ’ ἐφοβεῖτο. τὸ δ’ ἔτεκεν μῦν [Deipn., XIV, 1] . id est, parturiebat mons : at Iupiter metuebat, ille autem murem peperit, regno suo esse spoliatum, priuatumque esse factum, alienato a se Agesilao, societateque diremta .

[141] Dic mihi Musa uirum] principium Odyss. Ἄνδρα μοι ἔννεπε Μοῦσα πολύτροπον , &c. [Od., I, 1]

[145] Antiphaten] Antiphates Rex Laestrygonum, a quibus Vlysses, eiusque socii ad unum discerpti essent, nisi funibus anchorarum praecisis quamprimum e portu soluissent, seseque in altum recepissent : quo ex periculo tamen non omnes naues seruatae sunt, sed aliquot cum uectoribus perierunt. narrantur haec ab Vlysse ὀδ. κ. Δή τότ’ ἐγὼν ἑτάρους προΐειν πεύθεσθαι ἰόντας. [Od., X, 100] , &c.

[145] Scyllamque] Scylla (ut scribit interpres Homeri ὀδυσσ. μ ) Phorcynis, & Hecatae filia : cuius latera catulis latrantibus succincta fuisse dicuntur. reuera Scylla uortex aquarum fuit, cui saxa uolubilia, uagaque suberant. alii rupem, seu scopulum esse dicunt. Homerus autem libro Odyss. supra commemorato, eam describens, ait uocem mittere uoci catuli nuper admodum nati simillimam : ipsam monstrum esse ingens, & immane, & uel Deo immortali formidolosum, pedes habere duodecim omnes ad incessum ineptos : si quo autem ire uelit, eo pennisuolare, non pedibus ambulare : sex ei colla esse longa, & in uno quoque eorum caput inesse horribili aspectu, in ore triplicem dentium ordinem crebrorum, & cruentorum : cetera ex Homero pete : cuius hi sunt uersus. Ἔνθα δ’ ἐνὶ Σκύλλη ναίει δεινὸν λελακυῖα. τῆς ἦ τοι φωνὴ μὲν ὅση σκύλακος νεογιλῆς γίγνεται, αὐτὴ δ' αὖτε πέλωρ κακόν : οὐδέ κέ τίς μιν γηθήσειεν ἰδών, οὐδ' εἰ θεὸς ἀντιάσειεν. [Il., XII, 85] &c. M. Tullius orat. de Arusp. responsis. Quam Scyllam tam eminentibus canibus, tamque ieiunis poetae fingendo exprimere potuerunt, quam quibus istum uidetis Gelliis, Clodiis, Titiis rostra ipsa mandentem ? [Harusp. Resp., 27] Idem Verr. de suppliciis. Hoc infestior nautis Verres, quam Scylla, quod multo se pluribus, & maioribus canibus succinxerat. [Verr., II, 5, 56] De Scylla lege Apollonium lib. 4. Argon. & interpretem. [Arg., IV, 922]

[145] cum Cyclope] ὀδυσσ. ι. Polyphemi, & Cyclopum fabula narratur. Homerus. Ἔνθα δ’ ἀνὴρ ἐνίαυε πελώριος, ὃς ῥάτε μῆλα Οἶος ποιμαίνεσκεν ἀπόπροθεν : οὐδὲ μετ’ ἄλλους Πωλεῖτ’, ἀλλ’ ἀπάνευθεν ἐὼν ἀθεμίστια ᾔδῃ. Καὶ γὰρ θαῦμ’ ἐτέτυκτο πελώριον, οὐδὲ ἐῴκει, ἀνδρί γε σιτοφάγῳ [Od., IX, 187], &c.

[146] Nec reditum Diomedis ab interitu] id est, nec reditum Diomedis a bello Troiano, aut aliam narrationem, nimis longe repetit. Antimachum obscure reprehendit, qui poema suum de Diomedis casibus conscriptum, ab interitu Meleagri patrui orsus est. Meleager Tydei frater fuit Oenei filius : qui, cum aprum Calydonium interfecisset, eiusque pellem, & caput, Atalantae amicae suae donauisset, Thestiadae eius auunculi utrunque illi ademerunt, & Meleagro insidias compararunt. Qua re cognita ille eos interfecit. Althaea Meleagri mater ob fratrum suorum caedem filio irata, eum execrata est, eique interitum exoptauit. Cum Calydon postea a Curetibus oppugnaretur, neque iam Calydonii impetum hostium sustinerent, Meleager neque patris, neque matris iam placatae rogatu opem ferre patriae uoluit. flexus tandem, & uictus Cleopatrae uxoris precibus, hostes a moenibus Calydonis [p. 513] propulsauit, ac profligauit, periculoque patriam liberauit. Althaea autem odio in filium pristino renouato, facem ei a Parcis donatam, qua eius uita definiebatur, inflammauit, & consumsit. quo facto ille interiit. uide Homerum & Eustathium ἰλιάδ. ί.[Il., IX, 527]

[147] Nec gemino] Iupiter Ledae amore captus, sub cycni specie rem cum ea habuit. ex hoc concubitu Leda ouum peperit, idque in capsam quandam condidit, ex quo postea Pollux, & Helena nati sunt. Castor autem, & Clytemnestra ex altero, quod illa a Tyndaro compressa ediderat, extiterunt. Quanuis igitur Helenae raptus Graecis belli Troiani causam praebuerit, non tamen Homerus ab ouo illo, ex quo exclusa Helena est, id est, non tam ex alto rem repetit, neque usque a capite arcessit, sed ab ira Achillis egregium illud, & immortale poema orditur.

[148] & in medias res, &c.] in medias res ita rapit auditorem, ut is earum principium non desideret.

[151] mentitur] uerisimiliter. nam docuit alios Homerus ita falsa dicere, & mentiri, quemadmodum oportet, inquit Aristoteles lib. de poetica. [Poet., 1460a 18]

[150] Quae desperat tractata] Id est, quae uidet nullum orationis nitorem neque ornatum capere, si a se tractentur, ea praetermittit.

[154] Si plausoris eges aulaea manentis] id est, si spectatorem cupis tibi contingere, qui tantisper spectet, donec aulaea (quibus obtenditur, ornaturque scena ) remoueantur : qui non discedat e cauea antequam aulaea sublata sint . plausorem appellat spectatorem plausu fauentem. uide supra in epist. ad Augustum lib. 2. ad illum locum Quattuor, aut plures aulea premuntur in horas. [Epist., II, 1, 189]

[155] & usque Sessuri] ab hoc uerbo sessorem nominauit spectatorem epist. ad Iulium Florum [Epist., II, 2, 130] In uacuo laetus sessor, plausorque theatro : & sedilia, sedes, unde spectabant hoc libro infra: Nondum spissa nimis complere sedilia flatu. [Ars, 205]

[155] donec cantor, uos plaudite, dicat] id est, donec peracta sit fabula. M. Tullius posuit translate in Catone. neque enim histrioni, ut placeat, peragenda est fabula : modo in quocunque fuerit actu, probetur : neque sapienti, usque ad plaudite, ueniendum : breue enim tempus aetatis satis est longum ad bene, honesteque uiuendum. [Senect., 19, 70]

[157] decor] id. est, τὸ πρέπον. decorum.

[157] Mobilibus] non leuibus, aut inconstantibus, ut quidam putat, sed quae uariatis aetatibus immutantur.

[158] Reddere qui uoces] puer, qui scit iam ad interrogata, & ad ea, quae audiuit, respondere. sic loquitur Virgilius Aeneid. i. cur dextrae iungere dextram Non datur, ac ueras audire, & reddere uoces ? [Aen., I, 408] & Catullus de Thet. & Pelei nupt. Nec missas audire queunt, nec reddere uoces. [Carm., 64, 166]

[160] iram Colligit, ac ponit temere] temere irascitur, & temere placatur. Terentius in Hecyra. Pueri inter sese quam pro leuibus noxis iras gerunt ? Quapropter ? quia enim, qui eos gubernat, animus, infirmum gerunt. [Hec., 310]

[161] custode remoto ] magistro . idem saty. iiii. lib. 1. Dum custodis eges. [Serm., I, 4, 118] & saty. vi. Ipse mihi custos incorruptissimus omneis Circum doctores aderat. [Serm., I, 6, 81] & infra . An custos, famulusque dei Silenus alumni. [Ars, 269]

[163] Cereus in uitium flecti] cereus flecti, ex eorum genere est, quae [p. 514] annotauimus supra ad Od. viii. lib. 4. significat autem hoc loco mollem, & flexibilem. Itaque cereus in uitium flecti, [Carm., IV, 8, 8] id est, flexibilis ad uitium. nihil enim mollius cera : nihil, quod facilius sequatur, quocunque ducas : nihil, quod magis arbitrio nostro fingatur. Itaque Plato lib. 9. de Republica cum apud eum Socrates, Glauconem, feram quandam animo depingere iussisset, uariam, & multorum, ac dissimilium capitum, ex quibus alia cicuribus bestiis, alia feris conueniant, ita respondet Glauco, δεινοῦ πλάστου τὸ ἔργον· ὅμως δὲ ἐπειδὴ εὐπλαστότερον κηροῦ, καὶ τῶν τοιούτων, ὁ λόγος, πεπλάσθω [Rep., IX, 588d], id est, miri cuiusdam, & sollertis artificis opus : Veruntamen quoniam oratio facilius, quam cera, & cetera id genus, in quaslibet formas fingi, & flecti potest, esto tibi ficta. quem Platonis locum uidetur M. Tullius lib. 3. de oratore expressisse, his uerbis, Nihil est enim tam tenerum, neque tam flexibile, neque quod tam facile sequatur, quocunque ducas, quam oratio. [De orat., III, 45] Idem eodem libro sed uerba nos cum iacentia sustulimus, sicut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus, & fingimus.

[164] Vtilium tardus prouisor] sic Aristoteles ῥητορ. β. φιλοχρήματοι δὲ ἥκιστα, διὰ τὸ μήπω ἐνδείας πεπειρᾶσθαι [Rhet., II, 12, 6], id est, minimum pecuniae amantes, aut cupidi sunt iuuenes, propterea quod nondum egestatis incommodum experti sunt.

[165] Sublimis] elatus, & ferox. sic Aristoteles Ibidem. καὶ φιλότιμοι μέν εἰσι, μᾶλλον δὲ φιλόνικοι. ὑπεροχῆς γὰρ ἐπιθυμεῖ ἡ νεότης. ἡ δὲ νίκη ὑπεροχή τις. [Rhet., II, 12, 5] , id est & ambitiosi quidem sunt, sed magis uincendi cupidi. praestantiam enim, excellentiamque expetit aetas florens : at uictoria, excellentia quaedam est.

[165] & amata relinquere pernix] sic Aristoteles eodem libro. εὐμετάβολοι δὲ, καὶ ἁψίκοροι πρὸς τὰς ἐπιθυμίας· καὶ σφόδρα μὲν ἐπιθυμοῦσι, ταχὺ δὲ παύονται. [Rhet., II, 12, 4], id est, mutabiles autem sunt, & in cupiditatibus satietate, ac fastidio, cito afficiuntur, & cum uehementer concupiscunt, cum celeriter concupiscere desinunt.

[166] Conuersis studiis] cum aetate conuertuntur studia, & naturae. iccirco mobiles naturas supra [Ars, 157] appellauit, ut dixi [Ad Art., 157]

[61] aetas uirilis] quae media, & constans appellatur.

[167] inseruit honori] studet ambitioni : in studio honorum occupatus est. φιλοτιμεῖται πρὸς ἄλλους. Aristoteles [Rhet., II, 6, 15]

[168] quod mox mutare laboret] cuius mox eum poeniteat. Terentius Andr. Haud muto factum. [Andr., 39]

[169] uel quod Quaerit, & inuentis, &c.] magnum hoc in primis, & graue senectutis incommodum, & ad quaerendum omni studio incumbere, & ab utendo abhorrere.

[170] inuentis] quaesitis, partis. Terentius Heautontim. inueniendus est Aliquis, labore inuenta meo cui dem bona. [Heaut., 840]

[170] ac timet uti] sic Aristoteles Ibid. ἀνελεύθεροι. ἓν γάρ τι τῶν ἀναγκαίων ἡ οὐσία. ἅμα δὲ καὶ διὰ τὴν ἐμπειρίαν ἴσασιν ὡς χαλεπὸν τὸ κτήσασθαι καὶ ῥᾴδιον τὸ ἀποβαλεῖν, [Rhet., II, 13, 6] id est, auari sunt senes, atque illiberales. facultates enim in rebus ad uictum, cultumque necessariis numerantur : simulque usu didicerunt, quam difficile sit inuenire, quam facile rursus amittere.

[171] Vel quod res omnes timide gelideque] Aristoteles ibid. κατεψυγμένοι γάρ εἰσιν, οἱ δὲ θερμοί, ὥστε προῳδοπεποίηκε τὸ γῆρας τῇ δειλίᾳ. καὶ γὰρ ὁ φόβος κατάψυξίς [p. 515] τίς ἐστιν [Rhet., II, 13, 7], id est, frigent enim senes : iuuenes autem calent. itaque ad timiditatem senectus, quodammodo uiam munit. Nam & metus ipse refrigeratis quaedam est.

[171] ministrat] administrat, gerit.

[172] spe longus] longinqua sperans, exempli causa, consilia capiens, quae in longum tempus conferantur, cum breue admodum ei uitae spatium sic reliquum. nemo enim tam senex est, ut se annum non putet posse uiuere. ita supra spem longam dixit, ad Sextium Od. iiii. lib. 1. Vitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam. [Carm., I, 4, 15] & ad Leuconoen, Od. xi. eiusdem spatio breui spem longam refeces. [Carm., I, 11, 6] Aristoteles tamen ibid. ita de senibus. ζῶσι τῇ μνήμῃ μᾶλλον, ἢ τῇ ἐλπίδι. [Rhet., II, 13, 12] id est, uiuunt memoria potius, quam spe.

[172] iners] segnis, & ad agendum ineptus aetatis uitio. Aristoteles ibid. οὐ πρακτικοὶ κατὰ τὰς ἐπιθυμίας, ἀλλὰ κατὰ τὸ κέρδος. [Rhet., II, 13, 13]

[172] auidusque futuri] Aristoteles ibid. καὶ φιλόζωοι, καὶ μᾶλλον ἐπὶ τῇ τελευταίᾳ ἡμέρᾳ, διὰ τὸ τοῦ ἀπόντος εἶναι τὴν ἐπιθυμίαν· καὶ οὗ δὲ ἐνδεεῖς, τούτου μάλιστα ἐπιθυμουσι, [Rhet., II, 13, 8] id est, & uitae sunt cupidi, idque maxime decurso propemodum uitae curriculo, propterea quod eius rei, quae abest, cupiditas est. Itaque quo egent, id maxime concupiscunt.

[173] Difficilis] δύσκολος . morosus. M. Tullius in Catone. at sunt morosi, & iracundi, & difficiles senes. [Senect., 18, 65]

[173] querulus] μεμψίμοιρος . Aristoteles senes ὀδυρτικοὺς appellat, quod idem ualet. [Rhet., II, 13, 15]

[173] laudator temporis acti Se puero] Aristoteles ibid. διατελοῦσι γὰρ τὰ γενόμενα λέγοντες. ἀναμιμνησκόμενοι γὰρ ἥδονται. [Rhet., II, 13, 12] id est, res praeteritas nunquam narrare intermittunt. laetantur enim, cum eas memoria repetunt.

[175] Multa ferunt anni uenientes, &c.] anni uenientes appellantur ab Horatio, usque ab incunabulis ad corroboratam, & mediam aetatem : recedentes autem usque a media aetate ad rogum. commoda porro accipio, florem aetatis, uelocitatem, uires corporis, pulchritudinem, hilaritatem, sensus integros, ac uegetos : quae omnia adimit hominibus senectus, atque in eorum locum reponit rugas, & canitiem, pedum tarditatem, infirmitatem, ac debilitatem, deformitatem, tristitiam, caecitatem, surditatem, obliuionem, stuporem, & cetera mala. quod item elegantissime exponit Xenocrates in Axiocho, his uerbis, εἶτα λαθὸν ὑπεισῆλθε τὸ γῆρας· εἰς ὃ πᾶν συῤῥεῖ τὸ τῆς φύσεως ἐπίκηρον, καὶ δυσαλθές. κἂν μή τις θᾶττον, ὡς χρέος, ἀποδιδῷ τὸ ζῇν, ὡς ὀβολοστάτις ἡ φύσις ἐπιστᾶσα ἐνεχυράζει τοῦ μὲν ὄψιν, τοῦ δ’ ἀκοήν, πολλάκις δὲ ἄμφω. κἂν ἐπιμείνῃ τις, παρέλυσεν, ἐλωβήσατο, παρήρθωσεν. [Axioch., 367a] id est, deinde furtim subit senectus, in quam, quicquid habet natura Acherunticum, debile, sanatu difficile, ac desperatum, confluit. Quod nisi quis sat cito uitam, ut aes alienum, reddat, instans, ut faeneratrix, natura pigneratur ab hoc uidendi sensum, ab illo auditum, saepenumero utrunque. Quod si quis diutius manserit in uita, eneruat, mutilat, membra luxat, ac debilitat, sic Diphilus apud Stobaeum Ἅπαντά τ’ ἐργαζόμενος ἀσθενέστερα Πολιὸς τεχνίτης ἐστὶν ὁ χρόνος, ὦ ξένε· Χαίρει μεταπλάττων πάντας ἐπὶ τὰ χεῖρονα. [Anth., IV, 50b. 60]

[178] adiunctis] appositis, & accommodatis aetati.

[179] Aut agitur res in scenis, aut] quaedam sunt agenda in scenis : estque id, [p. 516] quod dicit Aristoteles διὰ τῆς ὄψεως [Poet., 1453b] . id est, rebus in conspectu positis : quaedam propterea quod sint nimis atrocia, aut horribilia, aut uisu foeda, aut incredibilia, non sunt coram agenda, sed ea satis est ab histrione, quasi intus acta sint, renuntiari : & hoc modo misericordiam commouent, aut terrorem animis inferunt ἐκ συστάσεως τῶν πραγμάτων . [Poet., 1450a 32]

[180] Segnius irritant animos] minus afficiunt animos, quae sunt audita, quam, quae sunt uisa, aut spectata. Lucianus in Herodoto ex Herod. ut proxime planum fiet, τὰ δι’ ὀμμάτων φαινόμενα, πιστότερα εἶναι τῶν ὤτων δοκεῖ. [Saltat., 78, 7]

[181] fidelibus] oculos iccirco fideles appellat, quia quae cernuntur magis ualent ad fidem faciendam, quam quae audiuntur, ut scribit Herodotus in Clione. ὦτα γὰρ τυγχάνει ἀνθρώποισιν ἐόντα ἀπιστότερα ὀφθαλμῶν. [Hist., I, 8] id est, aures enim hominibus minus sunt fideles, quam oculi. Incertos alia ratione appellauit epist. i. lib. 2. [Epist., II, 1, 188]

[183] non promes in scenam] non produces in scenam : non constitues ante oculos spectatorum.

[184] quae mox narret facundia praesens] quae mox referat persona aliqua in scenam producta. presens, id est, extra, & coram spectatoribus. nomen praesens opposuit illi aduerbio intus.

[185] Nec pueros coram, &c.] de Medea supra diximus.

[186] Aut humana palam] de Atreo, & Thyesta & supra diximus nonnulla ad Oden xvi. lib. 1. & res ita nota est, ut, qui haec inculcare uelit, lectorum opera, & otio abuti uelle uideatur. Iam haec promi in scenam, extra, coram, palam, a praesente narrari, [Carm., I, 16, 17] idem ualent : quibus respondent e contrario, intus narrari, tolli ex oculis.

[187] Progne] de Progne supra ad Od. xii. lib. 4. [Carm., IV, 12, 6]

[187] Cadmus in anguem] uide, quae supra de Peleo, & Cadmo coniuncte, leuiter attigimus.

[188] incredulus odi] quia ἀπίθανα, ἄλογα, μοχθηρά, ἀδύνατα . id est, non probabilia, ratione carentia, improba, & nefaria, & quae fieri nullo modo possunt. lege Aristotelem περὶ ποιητικῆς . [Poet., 1460a 26]

[189] Neue minor quinto, neu sit productior] Non est dubium, quin actus, partes fabulae fuerint : quot actus in fabula fuerint, incertum atque obscurum actum autem ab actu distinguere, id uero non parum difficile est, si Donato credimus : neque desunt uiri docti, qui, quanuis perspicue aliter sentiat Horatius, quattuor actibus tantum constare fabulam posse dicant, modo hi quattuor actus iustam fabulae magnitudinem expleant. ego uideo a M. Tullio & ceteris bonis scriptoribus tertium, quartum, & extremum fabulae actum commemorari : quintum non reperi. idem scribens ad Quintum Fratrem libr. 1. tertium actum, extremum facere uidetur his uerbis. Illud te ad extremum oro, & hortor, ut tanquam poetae boni, & actores industrii solent, sic tu in extrema parte, & conclusione muneris, ac negocii tui diligentissimus sis, ut hic tertius annus, tanquam tertius actus, perfectissimus, atque ornatissimus fuisse uideatur. [Ad Quint., I, 16, 46] Ego Horatio, & Donato assentior, ut putem tragoediam, & comoediam quinque actibus constare debere. [In Eun., Praef., 1, 5]

[190] reponi] iterum doceri, ut saty. x. lib. 1. Nec redeant iterum, atque iterum spectanda theatris. [Serm., I, 10, 39]

[p. 517]

[191] Nec deus intersit, &c.] Aristoteles lib. περὶ ποιητ. scribit utendum esse machina, seu machinatione : id est, deum esse adhibendum a machina, ad ea, quae sunt extra fabulam, expedienda : quae uel antea facta sunt, neque hominem scire fas est, uel postea futura sunt, & praedictionem, ac nunciationem desiderant. Omnium enim rerum uidendarum facultatem Diis attribuimus. uerba Aristotelis sunt haec, Φανερὸν οὖν ὅτι καὶ τὰς λύσεις τῶν μύθων ἐξ αὐτοῦ δεῖ τοῦ μύθου συμβαίνειν, καὶ μὴ ὥσπερ ἐν τῇ Μηδείᾳ, ἀπὸ μηχανῆς, καὶ ἐν τῇ Ἰλιάδι τὰ περὶ τὸν ἀπόπλουν· Ἀλλὰ μηχανῇ χρηστέον ἐπὶ τὰ ἔξω τοῦ δράματος, ἢ ὅσα πρὸ τοῦ γέγονεν, ἃ οὐχ οἷον τε ἄνθρωπον εἰδέναι, ἢ ὅσα ὕστερον, ἃ δεῖται προαγορεύσεως καὶ ἀγγελίας. ἅπαντα γὰρ ἀποδίδομεν τοῖς θεοῖς ὁρᾶν. [Poet., 1454a] Cum Aristotele consentit hoc loco Horatius, qui uetat Deum ex machina adhibere, nisi nodus difficilis, & Deo dignus inciderit, id est, nisi talis difficultas extiterit, ut sine machina exitus fabulae non possit explicari. Extant multa apud probatos auctores huius moris exempla, ac testimonia. Plato in Cratylo, εἰ μὴ ἄρα δὴ, ὥσπερ οἱ τραγῳδοποιοὶ ἐπειδάν τι ἀπορῶσιν ἐπὶ τὰς μηχανὰς ἀποφεύγουσι, θεοὺς αἴροντες, καὶ ἡμεῖς οὕτως εἰπόντες ἀπαλλαγῶμεν, ὅτι τὰ πρῶτα ὀνόματα οἱ θεοὶ ἔθεσαν, καὶ διὰ ταῦτα ὀρθῶς ἔχει. [Crat., 425d] id est, nisi utique, quemadmodum tragoediarum scriptores, posteaquam nodus aliquis inciderit, ad machinas confugiunt, deos attollentes. nos quoque, ubi dixerimus deos prima nomina rebus imposuisse, atque iccirco ita recte se habere, quasi nostro munere defuncti, discedamus. M. Tullius lib. 1. de natura Deorum, Quod quia quemadmodum natura efficere sine aliqua mente possit, non uidetis, ut tragici poetae, cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad Deum. [Nat. Deor., I, 20] Aristoteles i. τῶν μετὰ τά φυσικά Ἀναξαγόρας τε γὰρ μηχανῇ χρῆται τῷ νῷ πρὸς τὴν κοσμοποιΐαν. ὅταν γὰρ ἀπορήσῃ διὰ τίν’ αἰτίαν ἐξ ἀνάγκης ἐστί, τότε παρέλκει αὐτόν, ἐν δὲ τοῖς ἄλλοις πάντα μᾶλλον αἰτιᾶται τῶν γιγνομένων ἢ νοῦν. [Met., 985a] id est, Anaxagoras enim ueluti machina quadam, mente utitur ad mundi fabricam. Cum enim haesitat quam ob causam necessario sit, tunc eam aduocat : in ceteris, cuiuis reipotius, quam menti, causam earum rerum, quae oriuntur, ascribit.

[191] uindice dignus] uindex proprie dicebatur, qui debitorem nexu obligatum, & iamiam a creditore ducendum, uel numerando, uel pro eo spondendo liberabat.

[192] nec quarta loqui persona laboret] nec plures personas uno, eodemque tempore in scenam prodeant locuturae, quam tres. quod si quando quarta intercedat : uel tacita audiat, uel secum, non cum aliis loquatur, uel cum una duntaxat sermonem conferat, huius praecepti exempla uidere licet apud Terentium : ut in Andria actu tertio [Andr., 459] , Mysis, Simo, Dauus, Lesbia, Glycerium quinque personae eodem tempore in scenam producuntur : sed Mysis cum Lesbia duntaxat sermonem habet : Glycerium autem domi suae est, non foris, ibidem actu iiii. quattuor personae, Mysis, Pamphilus, Charinus, Dauus, uno tempore in scena spectantur, sed Mysis aliunde interuenit, & cum Charino non loquitur. [Andr., 684] Apud Plautum autem & quattuor, & quinque personae communiter inter se loquentes introducuntur, quod item sit in Tragoediis. At Horatius praecepta dat suae aetatis hominibus, non ueteribus quorum scripta fortasse nondum ei usquequaque perfecta uidebantur. Quidam hunc locum ad numerum histrionum referri uolunt, dicuntque hoc [p. 518] ab Horatio significari, non plures in comoedia, aut tragoedia histriones, quam tres esse oportere, quorum quisque plures personas sustineat. Nituntur autem uerbis Aristotelis in libello περὶ ποιητικῆς . ubi scribit, Sophoclem, cum duo ante eum duntaxat histriones in tragoedia intercederent, tres adhibuisse : Aeschylum uero eo superiorem, primum omnium multitudinem histrionum ex uno ad duos deduxisse. uerba Aristotelis sunt haec. Καὶ τό τε τῶν ὑποκριτῶν πλῆθος ἐξ ἑνὸς εἰς δύο πρῶτος Αἰσχύλος ἤγαγε, καὶ τὰ τοῦ χοροῦ ἠλάττωσε καὶ τὸν λόγον πρωταγωνιστὴν παρεσκεύασε· τρεῖς δὲ, καὶ σκηνογραφίαν Σοφοκλῆς· Ἔτι δὲ τὸ μέγεθος [Poet., 1449a 16], &c. idem lib. 3. ῥητορ. ait histrionum actionem (quam ὑποκρισιν Graeci nominant) in tragoediam, & rapsodiam sero admodum introductam esse, quia poetae ipsi tragoedias initio recitabant. [Rhet., III, 1, 3] uerum ego ab illis magnopere dissentio, neque puto hoc sentire Horatium.

[193] Actoris partes chorus] docet quamobrem adhibeatur chorus, (quae pars est fabulae κατὰ τὸ ποσόν ) & quibus, in rebus eum operam sumere, quid loqui, & canere oporteat. personae porro, ex quibus constabat chorus, & cantabant, & loquebantur : quanquam, quod ad locutionem pertinet, una persona fortasse pro omnibus loquebatur, reliquis adstantibus, & silentibus, siue uiri essent, siue mulieres, maxime si cum altero, qui non esset e choro, sermo haberetur. Si uulgatam igitur scripturam probabimus. Auctoris parteis, quae reperitur in cod. Iann. & Faern. haec erit eius sententia. Chorus agat partes, & fungatur munere auctoris, id est, suasoris, & monitoris. nemo enim quicquam alteri suadet, aut praecipit, nisi qui auctoritate ualet. ex quo natum est hoc loquendi genus, tibi auctor sum, ut illud facias : & hoc, te auctore feci. defendere partes autem positum est pro eo, quod est, agere, & sustinere, & tutari partes, id est, fungi munere, ut saty. x. lib. 1. Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, Defendente uicem modo rhetoris, atque poetae. [Serm., I, 10, 11] Sed doctissimi uiri, quibus assentior, legunt Actoris. & ita scriptum est in tribus libris Vat. & in Tornes. cuius scripturae mihi uidetur haec esse sententia, Chorus tutetur, & agat parteis actoris, id est, chorus habeatur unius actoris loco, unius munere fungatur, & officium uirile obeat, id est, unius personae locum obtineat. dicimus enim Latine pars uirilis, & pro mea. parte uirili est autem pars uirilis, pars uniuscuiusque. M. Tullius pro Sext. Rosc. Haec qui pro uirili parte defendunt, optimates sunt. [Sext., 66] Idem in Verr. orat. de signis, Est aliqua mea pars uirilis, quod eius ciuitatis sum, quam ille amplam, illustrem, claramque reddidit. [Verr., II, 4, 37] Idem frument. qui praesertim plus etiam, quam pars uirilis postulat, pro uoluntate populi Ro. oneris, ac muneris suscipere debeam. [Verr., II, 3, 3] T. Liuius lib. 6. illius gloriae pars uirilis apud omnes milites sit, qui simul uicerint. [Hist., VI, 11] atque hanc explicationem adiuuat, & confirmat id, quod sequitur, officiumque, uirile. neque est, quod quisquam mihi dicat, chorum etiam mulierum coetum interdum fuisse : ergo officium uirile ad chorum, qui ex mulieribus constet, pertinere non posse. respondeo enim uel uirile officium dici spectata uoce, chorus, quae est mascula, & uirilis : uel propterea quod masculinum genus concipere, & complecti solet faemininum. Postremo sic hunc locum esse legendum, atque explicandum intelligere licet ex his paucis Aristotelis uerbis lib. de arte poëtica. καὶ τὸν χορὸν δὲ ἕνα δεῖ ὐπολαβεῖν τῶν ὑποκριτῶν. [Poet., 1456a 25] id est, chorum autem accipere, seu [p. 519] existimare oportet tanquam unum actorem.

[194] ne quid medios intercinat actus] ne quid inter medios actus canat. intercinat, pro canat inter, qualia sunt illa, siluas interreptare salubreis , circumgemit ursus ouile  : tanto emetiris aceruo  : & sexcenta alia, quae collegi ad Od. vii. lib. 2. [Ad Carm., II, 7, 24] canere igitur choro inter actum, & actum licebit : inter medios actus, seu in mediis actibus, non licebit loqui autem quouis loco cum alia persona licebit.

[196] consilietur amicis ] haec est scriptura quattuor librorum manuscriptorum , & omnium fere uulgatorum   : a qua discedere nefas, mihi esse putaui. consiliari autem uerbum est a consilio deductum, quo usus est supra Oda. iii. lib. 3. Gratum elocuta consiliantibus Iunone diuis. [Carm., III, 3, 17] quo quidem loco idem uidetur ualere, quod consultare : hic autem, si recta, & emendata scriptura est, idem erit, quod consilium dare, quod alibi non memini me legere in hanc significationem. quinque libri manuscripti, iique fidelissimi habent & consilietur amice : quae scriptura non est reiicienda, meo quidem iudicio, placet autem mihi mirum in modum, quod a duobus codicibus abest copulatio que post uerbum faueat.

[198] Ille dapes laudet mensae breuis] laudet parsimoniam, frugalitatem, continentiam in uictu.

[198] salubrem] utilem, salutarem, translatio est. nam salubre de iis rebus dicitur, quae ad corporis ualetudinem sunt utiles, epist. ad Alb. Tib. An tacitum siluas inter reptare salubreis ? [Epist., I, 4, 4] & saty. vii. lib. 1. stellasque salubreis Appellat comites. [Serm., I, 7, 24] & saty. iiii. lib. 2. ille salubreis Aestates peraget, qui nigris prandia moris Finiet, [Serm., II, 4, 21] &c. translate etiam M. Tullius ad Atticum lib. 8. ut non solum gloriosis consiliis utamur, sed etiam paulo salubrioribus. [Att., VIII, 12]

[199] & apertis ocia portis] pacem, aperiuntur enim urbium portae pacis tempore, uel sublato hostium metu. Od. v. lib. 3. uidi ego ciuium Retorta tergo brachia libero, Portasque non clausas. [Carm., III, 5, 21]

[200] commissa] arcana fidei commissa, ut supra epist. ad Lollium lib. 1. Prodiderit commissa fide. [Epist., I, 3, 95]

[201] redeat miseris, abeat fortuna] ut fortuna eos, quibus aduersata est, quosque deseruit, placata reuisat, & complectatur : insolentes, ac superbos deserat. uide annotationem ad Od. xxix. lib. 3. ubi diximus, per fortunam praesentem, & manentem, significari secundam : per abeuntem, aduersam.

[202] Tibia] tibiae adhibentur ad cantum chori adiuuandum. pertinet autem hic locus ad μελοποιΐαν.

[202] oricalcho iuncta] ita reperi scriptum in tribus cod. Vatic. & Card. Rainut. & Tornes. quae scriptura eo fortasse probari potest, quia cum tibiam ueterum tenuem, ac simplicem fuisse dicat, nouam autem duobus contrariis nominibus significare uelit esse illi dissimilem : tubae aemula, tenui opponitur : orichalco iuncta, simplici : quod si uincta legamus, non aeque contrarium contrario respondeat.

[203] foramine pauco Aspirare] ad eam rem erat utilis, ut paucis, id est, quattuor foraminibus sonitum redderet, & choros adiuuaret, & theatra sonitu compleret. utilis aspirare, adesse, complere, genus loquendi Graecum [p. 520] est, ut saepe admonuimus. in quibusdam libris scriptum reperi foramine paruo.

[205] Nondum spissa nimis] non admodum frequentia : non nimis celebria, aut referta epist. ad Maec. 3. lib. 1. spissis indigna theatris. [Epist., I, 19, 41] & inf. spissae cateruae. [Ars, 381]

[205] sedilia] in quibus sedebant spectatores, nondum theatro aedificato.

[206] Quo] in quem locum, in quae sedilia : non (ut alii) quo flatu.

[206] sane populus numerabilis] explicatio est uerborum illorum, Nondum spissa nimis. numerabilis autem idem ualet, quod paucus. & ita loquuntur Graeci. Theocritus εἰδ. ις. quod inscribitur Χάριτες, φίλων μόρον ἀγγελέοντας Τέκνοις ἠδ’ ἀλόχοισιν, ἀριθματοὺς ἀπὸ πολλῶν [Idyll., 16, 86] .

[207] coibat] conueniebat, congregabatur.

[209] uinoque diurno Placari Genius] sic supra epist. ad Augustum siluanum lacte piabant : Floribus, & uino Genium memorem breuis aeui. [Epist., II, 1, 143 ]

[211] numeris] pedibus, uel rythmis, numerosum est enim id in omnibus sonis, atque uocibus, quod habet quasdam impressiones, & quod metiri possumus interuallis aequalibus.

[211] modisque] cantui, ἁρμονίᾳ . uel, ut quidam, μέλει . uidetur tamen μέλος latius patere. Plato lib. 3. de rep. τὸ μέλος ἐκ τριῶν ἐστι συγκείμενον, λόγου τε, καὶ ἁρμονίας καὶ ῥυθμοῦ [Rep., III, 398d] .

[212] Indoctus quid enim, &c.] horum uerborum haec sententia est. Nam ante quam populus Rom. uicinis populis deuictis, suos fines latius protulisset, urbisque moenia amplificasset, quid saperent, aut quid iudicii haberent de tragoediarum, & comoediarum artificio, ac bonitate rustici homines, & indocti cum urbanis confusi : ignobiles, & infames cum uiris clarissimis, & honestissimis ?

[212] liberque laborum] laboribus defunctus, laboribus solutus, sic supra dixit Od. xvii. lib. 3. cum famulis operum solutis. [Carm., III, 17, 16]

[214] motumque] uel quia mouebatur, & saltabat tibicen, uel quia gestum agebat.

[214] & luxuriam addidit] hoc dicit uel propterea quod aucta sint foramina, uel propter ipsius artificis ornatum nimis elegantem, ac sumtuosum : & propter orichalcum tibiae additum. affert exemplum Lucianus in libro πρὸς ἀπαίδευτον πολλὰ βιβλ. ὠνούμ. ualde ad hunc locum accomodatum, de citharoedo quodam Tarentino, cui Eueno nomen erat, his uerbis. ἧκεν οὖν εἰς τοὺς Δελφοὺς τὰ τ’ ἀλλα λαμπρὸς, καὶ δὴ καὶ ἐσθῆτα χρυσόπαστον ποιησάμενος, καὶ στέφανον δάφνης χρυσῆς κάλλιστον, ὡς ἀντὶ καρποῦ τῆς δάφνης σμαράγδους εἶναι ἰσομεγέθεις τῷ καρπῷ· τὴν μέν γε κιθάραν αὐτήν ὑπερφυές τι χρῆμα εἰς κάλλος καὶ πολυτέλειαν [Aduersus indoct., 8],&c. nam satis est mihi locum indicasse.

[215] traxitque uagus] per uerbum traxit significat, eum ueste usum esse longa, & ad talos demissa, quam σύρμα nominant Graeci. uagum autem dixit, innuens non uno in loco constitisse, sed huc, & illuc se circuntulisse, ac circumegisse.

[215] per pulpita] per scaenam. inf. & modicis instrauit pulpita tignis. [Ars, 279]

[216] Sic etiam fidibus uoces] quemadmodum (inquit) tibicen tibias sibi parauit ampliores, easque inflauit uehementius, ita et citharis soni accesserunt molliores. fortasse significat, citharae chordas additas esse. non enim unus semper chordarum citharae fuit numerus : sed cum initio quattuor [p. 521] tantum fuissent, Mercurius treis addidisse dicitur. Strabo, & alii nonnulli Terpandrum Methymnaeum lyra septem chordarum primum usum esse tradunt. [Geog., XIII, 2, 4] Itaque & Timotheum apud Lacedaemonios accusatum esse memoriae proditum est, quod pluribus, quam opus esset, chordis uteretur, & quod antiquam musicam corrumperet. Ille autem cum iamiam quidam chordas superuacuas praecidere pararet, fertur sigillum Apollinis illis ostendisse in eorum urbis quodam loco positum lyram manu tenens, quae totidem chordis constaret, & ita dimissus, atque absolutus esse. Plutarchus item scribit in apophthegm. Emerepen in Phrynidis cantoris organo, quod nouem fidibus constabat, duas incidisse, his uerbis increpantem, μὴ κακούργει τὴν μουσικήν  : [Ap., 220 c] id est, ne corrumpe, aut ne adultera musicam.

[217] Et tulit eloquium insolitum facundia] & facundia celeriter fluens : uel, ut alii uolunt, breui tempore comparata, genus eloquentiae protulit inauditum, atque inusitatum.

[218] Vtiliumque sagax rerum, &c.] id est, extiterunt quidam homines, quorum prudens, & rerum futurarum prouida oratio parum ab oraculo Apollinis distitit : uel hoc modo : coeperunt quidam homines non minus εὐστόχως. neque minus acute neque minus uere res futuras praedicere, quam Apollo Delphicus : uel sic, quorundam uirorum sententiae Apollinis oraculo non dissimiles fuerunt. Euripides Μάντις δ’ ἄριστος, ὅστις εἰκάζει καλῶς. [Frag., TGF, p. 674, fr. 973] M. Tullius lib. 2. de finibus inest in animo coniectura consequentium non multum a diuinatione differens. [Fin., II, 34]

[220] Carmine qui tragico uilem, &c.] Eos sequitur hic Horatius, qui tragoediam eo esse appellatam existimant, quod tragoediarum scriptoribus hircus praemii loco daretur. τράγος enim Graecorum lingua hircum ualet. idem infra uidetur innuere, tragoediae appellationem inde esse natam, quod primi illi tragoediarum auctores e plaustris tragoedias agerent ore fece peruncto. sic Horatius infra . Ignotum Tragicae genus inuenisse camoenae Dicitur, & plaustris uexisse poemata Thespis. [Ars, 275] Athenaeus autem lib. secundo, de comoediae & tragoediae inuentione sic scribit. Ἀπὸ μέθης καὶ ἡ τῆς κωμῳδίας καὶ ἡ τῆς τραγῳδίας εὕρεσις. ἐν Ἰκαρίῳ δὲ τῆς Ἀττικῆς εὑρέθη καὶ κατ’ αὐτὸν τὸν τῆς τρύγης καιρόν, ἀφ’ οὗ καὶ τρυγῳδία τὸ πρῶτον ἐκλήθη. [Deipn., II, 40a] quae uerba significant, tragoediam uindemiae tempore inuentam esse. τρύγη enim uindemia est Graecis. ad hunc locum pertinent illa Virgiliana Georg. ii. Non aliam ob causam Baccho caper omnibus aris Coeditur, & ueteres ineunt proscenia ludi, Praemiaque ingentes pagos, & compitae circum Thesidae posuere. [Georg., II, 380] At Aristoteles περὶ ποιητ. scribit esse ortam ab iis, qui Dithyrambum exercebant. [Poet., 1449a ]

[221] agrestes satyros nudauit] Satyricae fabulae a Graecis inuentae, ab Atellanis, quae sunt Latinorum, parum admodum discrepant. nam quem admodum in illis Satyri nudi, Fauni, Sileni inducuntur, uerbis, & motibus obscenis risum mouentes : ita & in Atellanis personae turpes intercedunt, quae dictis liberioribus, & gestibus improbis, ac proteruis auditorum curas, & seueritatem mitigent, ac relaxent. satyros nudauit, id est, satyros nudos introduxit inter actus tragoediarum, uel statim post tragoedias recitatas, & peractas de Satyris uide annotationes ad Od. xix. lib. 2. [Ad Carm., II, 19, 4][p. 522]

[223] morandus] detinendus, delectandus, ut infra. Valdius oblectat populum, meliusque moratur. [Ars, 321]

[222] Incolumi grauitate] salua grauitate tragoediae.

[224] exlex] solutus legibus.

[227] adhibebitur] in satyrica. Deus, uerbi gratia, Faunus, Silenus, Bacchus. heros, ut Agamemnon, Nestor, Achilles.

[228] nuper] paulo ante : nempe in tragoedia.

[229] Migret in obscuras humili sermone] ita humili, & abiecto sermone utatur, ut tabernariorum, & opificum orationem imitari uideatur. Notum est autem, & uulgatum, togatas tabernarias a tabernis esse nominatas, quae comoediis, quasi ex altera parte respondent.

[230] Aut, dum uitat humum, &c.] id est, aut dum nimium se attollit, dumque nimis elato, & grandi oratione utitur, in aere uersari uideatur. inania, pro eo spatio, quod intercedit inter caelum, & terras posuit ex Democriti, & Epicuri sententia, ut Virgilius in Sileno. Nanque canebat uti magnum per inane coacta Semina, terrarumque, animaeque, marisque fuissent. Et liquidi simul ignis. [Buc., 6, 31] Lucretius lib. 1. Nec tamen undique corporea stipata tenentur Omnia natura : nanque est in rebus inane. [Nat. Rer., I, 329] Idem ibid. Omnis, ut est igitur per se natura, duabus Constitit in rebus, nam corpora sunt, & inane, Haec in quo sita sunt, & qua diuersa mouentur. [Nat. Rer., I, 419] ibid. Nam dispulsa suo de coetu materias Copia ferretur magnum per inane soluta. [Nat. Rer., I, 1017]

[231] Effutire leues indigna tragoedia uersus] tragoedia indigna est, in qua uersus leues, & sine pondere effundantur. indigna effutire dictum, ut supra epist. ad Iulium Florum indigni fraternum rumpere foedus. [Epist., I, 3, 35]

[232] moueri] saltare, moueri numerose, moueri in numerum. supra epist. ad Florum lib. 2. Nunc satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur. [Epist., II, 2, 125]

[233] Intererit] differet aliquantulum a satyris. Verbo interest, pro differt, utitur & M. Tullius Acad. lib. 2. qui illa uisa, e quibus omnia decreta sunt nata, negant quicquam a falsis interesse. [Lucull., 9] & epist. lib. 5. ad Atticum sed plane gaudeo, quoniam τὸ νεμεσᾷν interest τοῦ φθονεῖν. [Att., V, 19]

[234] Non ego inornata, & dominantia] id est, non est satis in satyricis fabulis nullum uerborum ornatum adhiberi, nullum nomen translatum poni, omniaque proprie, & simpliciter dici : sed alia sunt praestanda. dominantia nomina accipe τὰ κύρια. id est, propria, quibus res quantumuis licet sint obscenae, proprie appellantur, & significantur, qualia sunt mentula, cunnus, actionis Venereae uerbum, & alia similia, quae me pudor enumerare uetat. nam mentulae nomen in membro illo corporis uirilis significando, dominatur : cetera, quibus interdum utuntur poetae pudore adducti, neruus, penis, trabs, sicula, columna, cauda salax, pyramis, palus, sunt translata. solebant autem satyri illi in satyricis fabulis suo quanque rem, & actionem nomine, uerboque appellare : neque eius rei, quam significare uellent, turpitudinem, uerborum tralatione, aut circuitione tegere : exempli causa, cum eam operam, quae datur liberis procreandis innuebant, non alienis eam operam, sed suis, & propriis appellabant : quod quidem eo magis erat illis ignoscendum, quod extiterunt nonnulli philosophi : sed qui philosophi ? ii, qui in uirtute [p. 523] summum bonum, & beatitudinem locant, uoluptatis inimici, omnium uitiorum correctores, & castigatores, Stoici, in quam, statuerunt suo quanque rem nomine appellare licere. Itaque ex illorum schola manauit hoc σοφὸς ὢν εὐθυῤῥημων ἔσῃ. ut testatur M. Tullius epist. quadam ad Papirium Paetum. [Fam., IX, 24]

[236] Nec sic enitar tragico differe] id est, nec sic studebo a grauitate, & granditate uerborum, quibus utuntur tragici poetae, atque a tragica magniloquentia differre, ut nihil intersit utrum loquatur Dauus, & ceterae personae comicae, & seruiles, an Silenus Bacchi seruus. differre colori, pro eo, quod est, differre a colore, Horatianum. lege annot. ad Od. ii. lib. 2. [Ad Carm., II, 2, 17]

[237] Dauusne loquatur, & audax] ita reperi scriptum in duobus codicibus manu scriptis non, an audax : & ut ita scribatur, ratio postulat. non enim significat interesse utrum Dauus loquatur, an Pythias, sed utrum serui comici, quales sunt Dauus seruus, & Pythias ancilla, an Silenus.

[238] Pythias] ancilla apud Lucillium, seu aliquem ueterem comicum.

[239] Silenus] persona Satyrica.

[240] Ex noto fictum] e re nota effictum, atque expressum, non e re aliqua recondita, atque abstrusa.

[240] ut sibi quiuis Speret idem, &c.] in epistola ad Florum lib. 2. supra ad illum locum, Ludentis speciem dabit, [Ad Epist., II, 2, 124] &c. diximus nonnulla, quae ab hoc non sunt aliena.

[241] sudet multum] multum laboris sumat.

[242] Ausus idem] expertus idem, conatus idem.

[243] de medio sumtis] non e longinquo arcessitis, sed e medio sumtis.

[242] Iunctura] compositio, structura.

[244] Siluis deducti] siluestres Fauni in scenam producti : personae satyricae.

[245] uelut innati triuiis] uelut nati in locis celeberrimis, & poene dicam, in medio foro.

[246] teneris] delicatis, mollibus, cultis, uenustis, concinnis, comtis.

[246] iuuenentur] uerbum Graecum fortasse exprimere uoluit νεανιεύεσθαι. quod ualet, rem aliquam praeclaram quidem illam, & laudabilem gerere, sed maiore animo, quam consilio : quod iuuenes solent. Vetat igitur Horatius, ne in fabulis satyricis Fauni nimium politis, & cultis uersibus iuueniliter exultent, neue uerba nimis obscena, & flagitiosa loquantur.

[247] crepent] loquantur, ut docuimus ad Oden xviii. lib. 1. [Ad Carm., I, 18, 5]

[248] quibus est equus, & pater, & res] equites, & ingenui, & locupletes.

[249] Nec, si quid fricti, &c.] nec, si quid probat aliquis de plebe, pauper, & egens, qui uescitur cicere, & nucibus, &c. per emtorem ciceris fricti, plebeios, & uulgares homines significat. sic enim legendum est, non fracti, ut quidam corruperunt. emebat autem frictum cicer plebecula, ut eo interea dum agebantur fabulae, & quouis alio tempore solaretur, ac leuaret famem. Plautus Bacch. Tam frictum ego illum reddam, quam frictum est cicer. [Bacch., 766] & item alibi.

[250] Aequis accipiunt animis] patienter audiunt, & probant. assume e superioribus negationem, nec.

[252] Pes citus] Od. xi. lib. 1. & in celeres iambos Misit furentem. [Carm., I, 11, 24]

[p. 524]

[252] unde etiam trimetris accrescere nomen] id est, iambus ex eo, quod ita citus est, iussit iambeos uersus senarios, trimetros quoque nominari. Saty. x. lib. 1. Pollio Regum Facta canit pede ter percusso. [Serm., I, 10, 43]

[254] Primus ad extremum similis sibi] qualis ille iambicus senarius apud Euripidem in Phoenissis Ἐγὼ γὰρ οὔποτ’ εἰς τόδ’ εἶμι συμφορᾶς. [Phoen., 963] & ille Hippolytus Μεθεῖσ’ ἐπ’ ἄλλον εἶμι βελτίω λόγον. [Hipp., 292] qui toti ex iambis constant.

[256] in iura paterna] in sua iura recepit, ut spondeis locus esset in uersibus iambicis.

[257] Commodus] facilis, sese accommodans, ut Od. viii. lib. 4. Donarem pateras, grataque commodus, [Carm., IV, 8, 1] &c.

[257] non ut de sede secunda Cederet, aut quarta] iambus (inquit) recepit spondeos in iura paterna, sed non ut e secunda, aut quarta sede depelli se facile pateretur : quales sunt trimetri Horatiani epod. Quando repostum Coecubum ad festus dapes. [Epod., 9, 1] & Pecti nihil me sicut antea iuuat, &c.

[258] hic & in Atti, &c.] quemadmodum & in Terentianis, & in Plautinis. mirum est enim quantam sibi poetae Latini in trimetris, & tetrametris licentiam permiserint, sat habentes, si in ultima sede iambum ponant. in ceteris locis anapaestum, spondeum, dactylum, tribrachum promiscue adhibentes.

[259] Nobilibus] Petr. Victorius annot. in Ciceronis epist. ii. lib. 5. [Post. Cast., 1541, p. 29] mauult hoc loco legi Mobilibus, propterea quod Aristoteles περὶ ποιητικῆς scribit τὸ ἰαμβικὸν, καὶ τετράμετρον, κινητικά [Poet., 1459b] Atqui nomen κινητικά non significat mobilia, sed uim mouendi habentia. Adiuuaret P. Victorium Aristoteles, si dixisset κινητά. id est, mobilia. κινητικά autem, & mobilia multum inter se discrepant. praeterea cum in trimetris Attii, & Ennii dicat Horatius raros iambos adhiberi, stabiles potius, quam mobiles erant appellandi. pace igitur dixerim P. Victorii, ego uulgatam, & receptam scripturam censeo diligenter nobis esse retinendam, praesertim ab omnibus ueterib. lib. comprobatam. cur autem nobiles dixerit Attii, & Ennii trimetros dicerem, nisi rem esse sua sponte notissimam, atque apertissimam putarem. sic supra Panaetii libros nobiles dixit Od. xxix. lib. 1. [Carm., I, 29, 13]

[260] In scenam missos, &c.] trium uersuum deinceps sequentium haec sententia est. Versus iambicos in scenam productos, nimis tardos spondeorum interuentu, iambus raro adhibitus indicat, atque arguit, poetam uel nimium celeriter, & parum accurate scripsisse, uel artem ignorare.

[260] magno cum pondere] multis, & pluribus quam par sit, spondeis tardatos .

[262] premit] ἀπὸ κοινοῦ iambus. Versus igitur iambici trimetri tardiores, id est, qui in secunda, & quarta sede iambos non habent, reprehenduntur uel tanquam celeriter, & negligenter scripti, uel tanquam ab indocto, & inscio facti.

[263] Non quiuis uidet immodulata poëmata] duo sunt, propter quae poetae negligenter scribant, & uersus iambeos faciant nimis tardos, & dissolutos : primum, quod confidunt non omnes sua errata cognituros : alterum quia etiam si uirtutes, & errata poetarum nemo non facile sit cogniturus, sperant [p. 525] tamen fore, ut sibi ignoscatur. sed non iccirco (inquit Horatius) negligenter, & mendose, & licenter scribere debemus : immo potius nihil peccare in scribendo, & existimare omnes errata nostra, si qua sint in scriptis nostris, animaduersuros : & ita demum tuti erimus : neque sperare, nos impune peccaturos : & ita cauti erimus, cum ipsi spem omnem ueniae nobis praeciderimus.

[264] Et data Romanis] & data est uenia poetis Romanis, qui trimetris, & tetrametris raros iambos interposuerunt, multaque alia peccarunt : sed immerito data.

[264] indigna] qua indigni sunt : quam non meruerunt.

[265] Iccirco ne uager] id est, iccircone scribendi licentia abutar, quia non quiuis ita acutus est, & perspicax, ut errata animaduertat ? iccircone sine arte, & minus accurate scribere debeo ? M. Tullius in oratore perfecto loquens de summisso genere dicendi, sunt enim quidam, ut scis, oratorii numeri, de quibus mox dicemus, obseruandi ratione quadam, sed alio in genere : in hoc omnino relinquendi : solutum quiddam sit, nec uagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter uideatur errare. [Or., 23, 77]

[265] an omnes] id est, an potius putare debeo, omnes mea peccata perspecturos ? (hoc opponitur illi : Non quiuis uidet immodulata poemata iudex.) quod si faciam, tutus ero : & cautus ero omni spe ueniae mihi ademta, ac praecisa. haec autem, extra spem uen. respondent illis Et data Romanis, &c. Qui sperat uel sua peccata occulta, & incognita futura, uel se eorum ueniam impetraturum, audacius peccat : contra, qui neutrum sperat, cauet sibi, ne quid peccet. at qui non peccat, ita demum tutus & cautus est. mendose in omnibus libris, legebatur intra spem ueniae cautus. quae scriptura mire torsit eos omnes, qui in hanc epistolam, commentarios scripserunt. ego autem coniectura ductus, & ab ipsius ueritatis uoce admonitus, locum corruptum emendaui.

[267] uitaui denique culpam] denique (inquit) non satis est non peccare, ut laudem, & praemium mereamur : sed oportet recte facere. tria enim sunt, peccare, non peccare, recte facere. qui peccat, poenam meretur : qui non peccat, neque poenam, neque praemium meretur : qui recte facit, is solus praemio dignus est. huic loco simile est illud Plautinum in Trinummo si quid amicum erga bene feci, aut consului fideliter, Non uideor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror. [Trin., 1128]

[270] At uestri proaui] ita reperi scriptum in omnibus libris calamo exaratis, & in aliquot impressis, & ita legendum esse probat P. Victorius hoc argumento, quod Horatius proauos liberos, aut ingenuos habere non potuerit, quippe qui ex patre libertino natus esset. [Var. Lect., XV, 13 (1553, p. 227) ]

[271] nimium patienter utrunque] nimium patienter, ac, poene dicam, stulte uirunque mirati sunt in Plauto, numeros, & sales : quia neque eius uersus satis numerose scripti sunt, & sales nonnulli sunt scurriles, alii leues, & frigidi, alii obsceni.

[272] Si modo ego, & uos Scimus inurbanum] hoc ad sales pertinet : significat autem, sales. Plautinos inurbanos, & illepidos esse. sic quidam putant supra [p. 526] epist. ad Augustum , Plautum reprehendi. Aspice, Plautus Quo pacto parteis tutetur amantis ephebi, [Epist., II, 1, 170] &c.

[274] Legitimumque sonum digitis callemus] hoc ad uersus referendum, quos non satis accurate factos, neque suis ac legitimis numeris astrictos, sed dissolutos esse iudicat.

[274] digitis] solemus enim digitis uersuum syllabas, & numeros metiri : quanquam, qui sunt in hoc genere exercitati, digitos adhibere ad cognitionem, iudiciumque huius rei necesse non habent, cum aures doctae, & tritae hoc facile per se praestare possint. Nam ut seruius ille Papirii Paeti frater facile dicere poterat, hic uersus Plauti non est, hic est, quod tritas haberet aures notandis generibus poetarum (inquit M. Tullius epist. quadam ad Papirium Paetum) [Fam., IX, 16] ita & aures callidae statim sentiunt sine opera digitorum, quis uersus suis numeris constet, quis non. Itaque idem M. Tullius mali poetae esse putat uersuum peccata digitis dimetiri : significans, hominem exercitatum ea solis auribus explorare posse.

[276] Thespis] Thespin alii primum tragoediae inuentorem fuisse narrant, quod probat hic Horatius, alii ab Epigene secundum, alii decimum sextum tragicum numerant : uide Suidam. [Lex. (trad. Wolf 1581), p. 443]

[276] plaustris uexisse] antequam scena esset inuenta, Thespis in plaustris tragoedias docebat, idemque agebat. quod testatur Aristoteles lib. 3. de arte dicendi ὑπεκρίνοντο γὰρ αὐτοι τὰς τραγῳδίας οἱ ποιηταὶ τὸ πρῶτον. [Rhet., III, 1, 3] & Plutarchus in uita Solonis his uerbis ἐθεάσατο τὸν θέσπιν αὐτὸν ὑποκρινόμενον, ὥσπερ ἔθος ἦν τοῖς παλαιοῖς. [Sol., 29, 6] confirmat ipse Horatius uersu proximo.

[277] Quae canerent, agerentque] canebant igitur, & agebant ipsi poetae sua poemata nullis aliis adhibitis histrionibus, seu actoribus. Iam, quod ait eos fece perunctos egisse, ex eo tragoediae nomen impositum esse plerique tradiderunt : quanquam alii ab hirco ductum esse malunt. quod uidetur probare Horatius illo uersu supra Carmine qui tragico uilem certauit ab hircum, [Ars, 220] &c.

[277] peruncti fecibus ora] ex quo τρυγοδαῖμονας appellat poëtas Aristophanes Νεφελ. [Nub., 296] quoniam (inquam) fece peruncti, ne agnoscerentur, sua poemata e plaustris canebant. unde prouerbium e plaustro loqui, quod est impudenter maledicere. hoc autem faciebant poetae comici.

[278] Post hunc] Aristoteles in lib. περὶ ποιητικῆς (quem locum supra attigimus) [Poet., 1449a 16] scribit Aeschylum histriones duos instituisse, cum antea unus esset duntaxat : chori personarum numerum minuisse : actorem primarum partium introduxisse. Idem ibidem paulo post negat sciri, quis personas, aut prologos, aut multitudinem actorum, & quae sunt huius generis, inuenerit. quae uidentur inter se pugnare : uerba Aristotelis sunt haec τίς δὲ πρόσωπα ἀπέδωκεν, ἢ προλόγους, ἢ πλήθη ὑποκριτῶν, καὶ ὅσα τοιαῦτα, ἠγνόηται. [Poet., 1449b 4] sed fortasse πρόσωπα nominat Aristoteles, quae alio nomine πρόσωπεῖα dicuntur : quas hic Horatius personas appellat : id est, uultus fictos, & simulatos : quibus uera histrionum facies tegitur : quibus qui putant non esse usos ueteres, falluntur. Demosthenes Περὶ παραπρεσβ. παρεστηκότος τοὺ καταράτου Κηρυβιῶνος, ὃς ἐν ταῖς πομπαῖς ἄνευ τοῦ προσωπεῖου κωμάζει. [Falsa leg., 287] [p. 527]

[279] & modicis instrauit pulpita] pulpitum pars est scenae. itaque per pulpitum totam scenam significati puto. scenam (inquit) modicam descripsit.

[281] Successit uetus his comoedia] significat etiam ueterem comoediam tragoedia esse posteriorem. De uetere comoedia loquitur etiam satyra. x. lib. 1. Illi, scripta quibus comoedia prisca uiris est, [Serm., I, 10, 16] & saty. iiii. eiusd. Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque poeta, Atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est. [Serm., I, 4, 1]

[282] sed in uitium] dicendi libertas modum superauit, & extra fines suos egressa in maledicentiam non ferendam erupit. sic epist. ad Augustum donec iam saeuus apertam In rabiem uerti coepit iocus, & per honestas Ire domos impune minax : doluere cruento Dente lacessiti, [Epist., II, 1, 148] &c.

[283] lex est accepta] tale est illud loco supra commemorato. quin etiam lex, Poenaque lata, malo quae nollet carmine quenquam Describi.

[288] Praetextas] in quibus inducuntur personae Romanae publicae, nobiles, graues, honoratae, consulares, praetoriae, & similes.

[288] docuere] sic loquuntur Graeci, quos postea secuti sunt Latini : M. Tullius in Bruto. Atque hic Liuius, qui primus fabulam C. Clodio, & M. Tuditano Coss. docuit. [Brut., 18, 72] Idem in Catone maiore Vidi etiam senens Liuium, qui cum septem annis ante, quam ego natus sum, fabulam docuisset, [Senect., 14, 50] &c.

[288] togatas] tabernarias, in quibus humiles, & plebeiae, & priuatae personae ciuium Romanorum, inducuntur : & ita cum comoediis comparantur, eisque altera ex parte respondent. per togatas, tabernarias significat, cum tamen praetextae aeque, ut tabernariae, sint togatae, quia in utrisque personae ciuium Romanorum intercedunt.

[290] si non offenderet] id est, nisi unusquisque poetarum sua scripta grauate limaret, eorumque editionem in aliud tempus differret. sic epist. ad Augustum Sed turpem putat in scriptis, metuisque litturam. [Epist., II, 1, 167]

[291] & mora] sic infra . nonumque prematur in annum. [Ars, 388]

[292] Pompilius sanguis] uos Pisones, qui a Numa Pompilio originem ducitis. Fuluius Vrsinus uir tum in Latinis, tum in Graecis litteris admodum exercitatus, cum essem Romae, nummum argenteum mihi ostendit : cuius in antica parte Numae nomen erat expressum : in postica, Cn. Pisonis pro quaestore & nomen, & caput. quod ideo notandum duxi, ut quasi oculis cernat lector quamobrem Pisones Pompilius sanguis a Flacco dicantur.

[293] atque Praesectum decies non castigauit] id est, non perfectissime, accuratissimeque poliuit. a marmorarii opificibus ducta tralatio est, ut supra annotauimus epist. ad Augustum . Praesectum autem legendum, non perfectum, & ita scriptum se reperisse in libro quodam manu scripto Venetiis asseuerauit mihi Muretus : quam scripturam unus liber Vaticanus postea comprobauit. praesecare ungues autem proprie dicimus. ex quo praesegmina. Plautus Aulul. Quin ipsi pridem tonsor ungues demserat : Collegit omnia, & abstulit praesegmina. [Aul., 312]

[295] Ingenium misera quia fortunatius] deridet eos, qui, quod poetas natura, non arte ualere, furoreque quodam excitari putet Democritus, iccirco immunditia, illuuie, squallore feritatem quandam, & inhumanitatem prae se ferunt, solitudinem sequuntur, celebritatem fugiunt. Idem, quod Horatius, [p. 528] de Democrito scribit M. Tullius lib. 1. de diuinatione his uerbis. negat enim sine furore Democritus quenquam poetam magnum esse posse. [Diuin., I, 37] & lib. 2. de oratore ad Quintum Fratrem Saepe audiui, poetam bonum neminem (id quod a Democrito & Platone in scriptis relictum esse dicunt) sine inflammatione animorum existere posse, & sine quodam afflatu quasi furoris. [De orat., II, 194] Plato in Ione. Πάντες οἵ τε τῶν ἐπῶν ποιηταὶ οἱ ἀγαθοὶ, οὐκ ἐκ τέχνης, ἀλλ’ ἔνθεοι ὄντες, καὶ κατεχόμενοι πάντα ταῦτα τὰ καλὰ λέγουσι ποιήματα, καὶ οἱ μελοποιοὶ οἱ ἀγαθοὶ ὡσαύτως, ὥσπερ οἱ κορυβαντιῶντες, οὐκ ἔμφρονες ὄντες τὰ καλὰ μέλη ταῦτα ποιοῦσιν, ἀλλ’ ἐπειδὰν ἐμβῶσιν εἰς τὴν ἁρμονίαν καὶ εἰς τὸν ῥυθμόν, βακχεύουσι. [Ion, 533e] Idem in Phaedro Socratem sic facit loquentem. ὃς δ’ ἃν ἄνευ μανίας Μουσῶν ἐπὶ ποιητικὰς θύρας ἀφίκηται [Phaedr., 245a], &c. nam hunc locum produximus supra Od. iiii. lib. 3. ibi, an me ludit amabilis Insania ? id est, qui autem sine Musarum furore ad fores poeticas accesserit persuasum habens fore, ut arte idoneus poeta euadat, & ipse imperfectus erit, & eius poesis sani hominis, ab insanis, & furiosis statim obscurabitur. Idem lib. 4. de legibus ait poetam [Leg., IV, 719 c] in Musae tripode sedentem mentis compotem non esse. Atque hanc quaestionem utrum poeta natura, an arte ualeat, mox expediet Horatius. [Ars, 408] Pindarus autem naturam doctrinae semper anteponit, & naturam sine doctrina praesertim in poeta plurimum, atque adeo omnia posse dicit, his uerbis. σοφὸς ὁ πολλὰ εἰδὼς φυᾷ· μαθόντες δὲ λάβροι παγγλωσσίᾳ κόρακες ὡς, γαρύετον Διὸς πρὸς ὄρνιχα θεῖον [Olymp., 2, 149], id est, sapiens est is, qui multa scit natura : qui didicerunt autem, tanquam corui lingua uolubilitate, & inani strepitu cum Iouis aui uoce contendunt.

[296] & excludit sanos Helicone] id est, sanos negat, bonos poetas esse posse.

[298] balnea uitat] non lauat, immundus illuuie est. alii ad celebritatem loci referunt. a quibus dissentio.

[299] pretium] γέρας. epist. ad Scaeuam lib. 1. aut uirtus nomen inane est, Aut decus, & pretium recte petit experiens uir. [Epist., I, 17, 41]

[300] Si tribus Anticyris, &c.] si caput nulla quantumuis multa ellebori copia sanabile, nunquam tondendum curauerit, ut capillo supra modum producto, truculentiore sit aspectu, insanique speciem prae se ferat. in Anticyra insula nascitur elleborus. saty. iii. lib. 2. Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. [Serm., II, 3, 83]

[301] O ego laeuus] stultus, σκαιός· diximus supra ad epist. ad Maecenatem ii. [Ad Epist., I, 2, 8]

[302] Qui purgo bilem] secutus sum eam scripturam, quae reperitur in quibusdam codicibus manu scriptis : quamque Romulus Amasaeus confirmauit mihi aliquando se reperisse, cum diceret, alteram Qui purgor bilem, sibi uideri corruptam. Et certe neque Graecum, neque Latinum est hoc loquendi genus. Nam ita quidem loquuntur Graeci καθαίρομαι τὸ σῶμα, τὴν κεφαλὴν, τὴν ψυχήν . id est, purgor corpus, caput, animum : sed καθαίρομαι τὴν νόσον, ἢ τὴν χολήν non dicunt, sed potius καθαίρομαι τῆς νόσου ἢ τῆς χολῆς. id est, purgor morbi, aut bilis : quo modo & Horatius supra locutus est saty. iii. lib. 2. Et morbi miror purgatum te illius. [Serm., II, 3, 27] usitatius tamen dicimus Latine purgor morbo, uitio, atra bile, & simil. Itaque putaui aliquando hoc loco legendum, Qui purgor bili, seu bilis, &c. eamque scripturam reposuissem, nisi temeritatis, aut arrogantiae crimen reformidassem, si sine librorum ueterum [p. 529] auctoritate lectionem uulgatam immutassem, quam tamen meam coniecturam uelim consideret lector. Nunc huius lectionis, quam secutus sum, rationem, non est, quod pluribus uerbis explicem. sic enim Graeci loquuntur καθαίρειν χολήν . ut Paull. Aegineta lib. 7. σκαμμωνία περαπλησίως ἐλλεβόρῳ καθαίρει, καὶ μᾶλλον τὴν ξανθὴν χολήν. [Epit., VII, 4, 5] Galenus libello τίνας δεῖ καθαίρειν. [Quo quibus catharticis, VII, 23, 7] οὕτω δὲ καὶ γυναῖκά τινα, etc. ἰασάμην ἰσχυρῶς κενώσας διὰ φαρμάκου καθαίροντος μέλαιναν χολὴν . id est, Ita autem & mulierem quandam, &c. sanaui, cum eam acriter exinanissem pharmaco atram bilem purgante.

[304] Nil tanti est] id est, nihil tanti aestimo, ut eius obtinendi studio, & cupiditate incensus, insanire uelim, nedum tanti poemata faciam. sic loquuntur boni scriptores. M. Tullius lib. 3. epistol. ad Atticum Quare, mihi crede, φιλοσοφῶμεν iuratus tibi possum dicere, nihil esse tanti. [Att., II, 13] Idem offic. 2. est ergo ulla res tanti, aut commodum ullum tam expetendum, ut uiri boni & splendorem, & nomen amittas ? [Off., III, 20] Idem pro Q. Rosc. comoedo. sed tamen cur ipse LL S IƆƆƆ. * = 5000 sestertia
Paul Gaillardon
tam uehementer concupierit, quaero. nam tibi M. Perperna, C. Piso certe tanti non fuissent, ut socium fraudaretis.
[Rosc. com., 8, 22] Tibullus lib. 2. eleg. iii. Haud impune licet formosas tristibus agris Abdere : non tanti sunt tua musta pater. [Eleg., II, 3, 65] huius contrarium est illud aeque usitatum, est tanti. id est, tanti facio, non minoris aestimo. M. Tullius de signis, Tum iste ab equite R. splendido & gratioso, Cn. Calidio, cuius filiam sciebat senatorem populi R. & iudicem esse, equuleos argenteos nobiles, qui Q. Maximi fuerunt, aufert. Imprudens huc incidi : emi enim, non abstulit. nollem dixisse, iactabit se, & in his equitabit equuleis. emi, pecuniam solui. credo etiam tabulae proferentur. est tanti : cedo tabulas. [Verr., II, 4, 42] cuius loci haec sententia est : dixi Verrem equuleos illos argenteos a C. Calidio abstulisse. negat Verres, aitque se emisse, pecuniam soluisse, tabulas prolaturum. est tanti, id est, tanti facio, crimen hoc abs te dissolui, & dilui, quanti facerem in te maximi ualere, dummodo tabulas proferas. tam multa enim, & grauia me ex tuis tabulis, si proferantur, crimina aduersus te tracturum esse confido, ut facile patiar, hoc crimen abs te dilui, & ut mihi sit optabile huius criminis Calidiani facere iacturam. & 1. Catilinaria. sed est tanti, dummodo ista tua priuata sit calamitas, & a reip. periculis seiungatur. [Cat., I, 9] quem locum ex uetustis codicibus emendauit M. Ant. Muretus, cum uulgo legeretur sed non est mihi tanti, eumque eruditissime explicauit. [Catil., I, éd.1557, p. 32 v°]

[304] ergo fungar uice cotis] ego igitur locum cotis obtinebo : ego cotis munus obibo, quae ferrum acuere potest, cum uim secandi ipsa non habeat. hoc idem de se dicere solebat Isocrates : & aliquando interrogatus cur cum alios artem dicendi doceret, ipse taceret, respondit, καὶ αἱ ἀκόναι αὐτὰι μὲν τεμεῖν οὐ δύνανται, τὸν δὲ σίδηρον ὀξέα καὶ τμητικὸν ποιοῦσι. [Vit. Decem., 838d] id est, etiam cotes ipsae quidem secare non possunt : sed ferrum acutum, & ad secandum aptum efficiunt.

[307] opes] opes poeticae, id est, res, & facultas poetica.

[307] formet] erudiat, expoliat, informet. lege annot. ad Od. x. lib. 1. [Ad Carm., I, 10, 3] ad illum locum, Voce formasti.

[308] error] errorem uidetur hic pro errato, seu peccato usurpare, quod ἁμάρτημα nominant Graeci, cum erroris nomine tamen longe aliud significetur. error enim imprudentis, & ignorantis est fere, aut certe falsa opinio [p. 530] ne ducti, sine culpa : erratum autem & scientis est, & culpa non caret. exemplis hoc fiet clarius. Cicero pro Murena. non patiar te in tanto errore uersari. [Mur., 10] Idem lib. 2. de orat. natura enim noster nos delectat error. [De orat., II, 260] Idem pro Caecinna, Nonnunquam honesto, ac probabili nomine bono uiro iudici error obiici solet. [Caecin., 25] Idem epist. ad Seruerum Sulpicium lib. 4. certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit. [Fam., IV, 2] Idem ad Q. Metellum Q. F. lib. 5. epist. Hoc in sermone, cum a me exponeretur, quae mea expectatio fuisset orationis tuae, quantoque in errore uersatus essem, uisa est oratio mea non iniucunda, [Fam., V, 2] &c. Horatius epist. ad Iulium Florum lib. 2. Et demtus per uim mentis gratissimus error. [Epist., II, 2, 174] Ego igitur existimauerim hoc loco errorem, non erratum, sed discessum quendam, & declinationem a uirtute, & officio significare, quae ex imprudentia, aut incuria nata sit. quo modo si accipiamus, seruabitur huius uocis significatio usitata.

[310] Socraticae chartae] per chartas Socraticas non significat libros a Socrate scriptos, cum ille nihil scripserit, sed a Platone, Aeschine, Xenophonte, & ceteris eius auditoribus, ac discipulis, & qui ab eis orti sunt.

[311] Verbaque prouisam rem] quidam libri uulgati habent praeuisam mendose. ueteres quidem omnes prouisam. Sic locutus est epist. ad Lollium 2. Sit bona librorum, & prouisae frugis in annum Copia. [Epist., I, 18, 109] Quod autem ad huius loci sententiam attinet, similia sunt ea, quae scribit Cicero lib. 3. de oratore his uerbis, Rerum enim copia uerborum copiam gignit : & si est honestas in rebus ipsis, existit ex rerum natura quidam splendor in uerbis. [De orat., III, 31]

[317] exemplar uitae, morumque] ueram, & perfectam speciem uitae humanae, morumque intueri, quam imitando exprimere, & simulare conetur.

[318] imitatorem] poetam, μιμητήν . nihil enim aliud est poesis, quam μίμησις, id est, imitatio : quod Plato, & Aristoteles tradiderunt, ut mox dicemus. Atque eo maxime admirabilis est Homerus, quod nihil est in huius uitae consuetudine, moribusque communibus positum, quod non aptissime, ac poene dicam, diuine expresserit.

[319] Interdum speciosa locis] id est, interdum fabula, quae aspersa, & ornata est sententiis e philosophia petitis, & locis communibus, & quae habet ἦθος. (sic enim loquitur Aristoteles lib. περὶ ποιητ. ) id est, quae scite mores exprimit (mores autem personarum bene exprimit, quae consilium, & uoluntatem cuiusque aperit, ac declarat) talis igitur fabula magis delectat populum, etiam si non sit admodum uenusta, nec polita, nec grauis, nec artificiosa, quam politissimi, & cultissimi uersus nulla sententia subiecta, neque personarum decoro seruato, neque hominum moribus expressis. locis autem legendum potius, quam iocis, hanc scripturam confirmantibus uetustis codicibus omnibus, Porphyrioneque , & Acrone comprobantibus. Quid sint porro loci communes, ex M. Tullio intelligere licet, cuius haec sunt uerba in Bruto. scriptasque fuisse, & paratas a Protagora rerum illustrium disputationes, quae nunc communes appellantur loci. [Brut., 12, 46] Idem In orat. perf. Nec uero dialecticis modo sit instructus, sed habeat omneis Philosophiae notos, & tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus, aut malis, nihil de uirtutibus, aut uitiis, nihil de officio, [Or., 33, 118] &c. sine ea, quam dixi, scientia grauiter, ample, copiose dici, & explicari potest. [Or., 33, 118] Idem ibid. Quam [p. 531] enim indecorum est, de stillicidiis, cum apud unum iudicem dicas, amplissimis uerbis, & locis uti communibus : de maiestate uero populi Ro. summisse, & subtiliter ? [Or., 21, 72] Iam quod Aristoteles in lib. περὶ ποιητ. eam fabulae partem, quam ἦθος. id est, mores appellat, ait minus ualere ad delectandum, quam περιπετείας & ἀναγνωρίσεις. non pugnant illa cum his, neque ad hoc institutum pertinent. [Poet., 1452a 12]

[320] nullius Veneris] nullius uenustatis, nulliusque elegantiae. supra Ordinis haec uirtus erit, & Venus. [Ars, 42]

[320] sine pondere] uerborum.

[322] Quam uersus inopes rerum] id est, quam uersus inanes, & sententiarum expertes, etiam si sint cultissimi, & politissimi. Vir quidam doctus existimabat hunc uersum ita legendum, Quam uersus inopes morum, nugaeque canorae. id est, quam uersus lepidissimi, & cultissimi nullis locis communibus illustrati, & inanes.

[322] nugaeque canorae] uersus leues, quantumuis modulati, & numerosi.

[323] ore rotundo] id est, rotunde, presse, enucleate, eleganter, suauiter : non putide, non inepte. non obscure, non hiulce, non aspere. uide annot ad illum locum saty. vii. lib. 2. [Ad Serm., II, 7, 86] totus teres, atque rotundus.

[325] Romani pueri] Romanos cum Graecis conferens ait, hos nulli rei studere, praeterquam laudi : illos autem omne studium suum statim a puerili aetate in quaestu, & re augenda collocare : quod cum ita sit, non esse mirum, si poetae praestantes non euadant.

[325] assem Discunt in partes diducere] de asse, & eius partibus lege Varronem lib. 4. de lingua Latina [Ling. Lat., V, 36] & Budaeum nostrum. [De Asse (1515), Passim]

[328] Heus ] ita legendum, non heu, neque hem, neque oe, ut habent mendosi codices

[330] aerugo] aeruginem appellat per translationem, immodicum pecuniae, & lucri studium, propterea quod eo, tanquam aerugine quadam, ingenia praeclara, & ad res maiores nata, corrumpuntur, ac deprauantur. at sat. iiii. lib. 1. per aeruginem, insidiosam quandam, & simulatione officii inuolutam maleuolentiam significat. hic [Serm., I, 4, 100] (inquit) nigrae succus lolliginis, haec est Aerugo mera : quoniam uidelicet talis animi affectio non aliter, quam aerugo, amicitiae uitium, pestis, ac uenenum est. Victruuius lib. 7. cap. xii. [Arch., VII, 12] & lib. 8. cap. iii. docet quomodo fiat aerugo. [Arch., VIII, 3, 19]

[332] linenda cedro] digna, quae seruentur diutissime incorrupta : digna, quae nunquam consumat uetustas, & quae perpetuo uiuant. nam, quae succo, aut oleo cedrino linuntur, non putrescunt. lege Plinium lib. xvi. cap xxxix. [Hist. Nat., XXIV, 11] & Dioscoridem lib. 1. cap. lxxxix. [Mat. med., I, 89] ubi ille dicit eam uim in cedro inesse, ut corpora mortua conseruet, uiua corrumpat : atque iccirco τῶν νεκρῶν ζωήν . id est, mortuorum uitam appellari.

[332] laeui cupresso] inuolucro expolito, aut capsa ex cupresso. de qua eadem fere dicuntur, quae de cedro. uide annotata ad Od. xiiii. lib. 2. [Ad Carm., II, 14, 23]

[333] Aut prodesse uolunt] poemata (inquit) alia utilia sunt duntaxat, alia iucunda : alia & utilia, & iucunda.

[335] Quicquid precipies] hoc pertinet ad ea poemata, quae prosunt tantum. [p. 532]

[335] breuis] ita tamen, ut tantum sit uerborum, quantum sit necesse : ut supra breuis esse laboro ? Obscurus fio. [Ars, 25]

[336] percipiant animi dociles, teneantque fideles] apte uerba suis nominibus iunxit. dociles se praebeant in percipiendo : fideles in tenendo. aduerbium cito autem, coniungendum cum uerbo percipiant, non cum uoce dicta.

[337] Omne superuacuum] translatum a uase pleno : ex quo, quicquid superat, effluere solet.

[338] Ficta uoluptatis causa, sint proxima] hoc ad eos, qui delectare student tantum. sic Aristoteles lib. περὶ ποιητικῆς poetam sequi probabilia, quae nec esse, nec fieri possint, ait oportere potius, quam improbabilia, quae fieri, possint. uerba Aristotelis sunt haec, πρός τε γὰρ τὴν ποίησιν αἱρετώτερον πιθανόν ἀδύνατον, ἢ ἀπίθανον δυνατόν. [Poet., 1461b 11]

[340] Neu pransae Lamiae] neue fingat poeta ex aluo Lamiae, quae puerum deuorarit, eundem puerum uiuum extrahi. Praeter ea, quae uulgo traduntur, & narrantur de Lamiis, Aristoteles lib. 7. de moribus ad Nicomachum scribit mulierem quandam fuisse in Ponto, quae mulierum grauidarum aluos aperiret, & persecaret, puerosque inde tractos deuoraret. [Eth. Nic., 1148b]Sed de Lamia uide Diodorum Siculum lib. 20. [Bibl. Hist., XX, 40] & Aristophanis interpretem in Vesp. [Vesp., 1117]

[341] Centuriae seniorum] aetate grandes, & senes poemata inutilia, & ad solam uoluptatem comparata, aspernantur, ac respuunt. alludit autem ad centurias, in quas singulae tribus erant diuisae.

[342] Celsi Rhamnes] equites contra, uel iuuenes feroces, atque elati non admodum attente, nec libenter poemata audiunt, quae nulla uoluptate sunt temperata : celsi, id est, iuuenes excelso animo, quod non displicet. T. Liuius lib. vii. signum poscunt ingenti clamore, celsique, & spe haud dubia feroces in proelium uadunt. [Hist., VII, 16] malo tamen per celsos, equites intelligi . Nam & Festus celsum ex Graeco κέλης. equitem dictum esse putat. [Sign. Verb., Budapest p. 38, « Celsus »] Rhamnes alii a Romulo appellatos : alii Rhamnes, & Luceres uocabula esse Tusca uolunt, ut refert Varro lib. 4. de lingua Latina. [Ling. Lat., V, 9]

[343] Omne tulit, &c.] hic uersus cum tribus reliquis deinceps sequentibus, pendet e superioribus, hoc modo : Omnibus igitur omnium suffragiis praestantissimus poeta iudicandus est, qui utilitatem cum uoluptate coniunxit pertinent autem haec ad illud membrum tertium, Aut simul & iucunda, & idonea dicere uitae.

[345] Hic meret aera liber] hic liber pretium meretur. hic multos reperit emtores, hic librarios locupletat.

[345] Sosiis] librariis. supra epist. ad librum , Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus. [Epist., I, 20, 2]

[347] remittit] reddit, ut priore uersu : & epist. ad Augustum Sed ueluti tractata notam, labemque remittunt Atramenta. [Epist., II, 1, 235] saty. ult. lib. 2. Vt melius muria, quam testa marina remittit. [Epist., II, 8, 53]

[350] Nec semper feriet] nec semper signum sibi propositum, quod intuetur, & quo oculum dirigit, sagittarius attingit.

[350] quodcunque minabitur] subintelligendum ferire.

[351] Verum ubi plura] id est, uerum ubi plures uirtutes, pluraque [p. 533] ornamenta insunt in poemate, quam maculae, & errata, quae uel imprudenti, & aliud agenti, uel humanitus exciderint, ignoscere debemus.

[354] Vt scriptor si peccat idem librarius] haec duo coniungenda sunt, scriptor librarius, id est, is qui libros describit manu, hoc modo : si librarius idem perpetuo peccat, id est, is in idem erratum perpetuo incurrit, etiam si fuerit monitus, indignus est, cui ignoscatur : sic & poeta, &c. idem peccat usitate, & proprie dictum. M. Tullius de natura deorum lib. 1. Atque etiam Xenophon paucioribus uerbis eadem fere peccat. [Nat. Deor., I, 12] & pro Murena. non multa peccas. [Mur., 29, 60] eadem ratione dixit Catullus. Nimirum idem omnes fallimur. [Carm., 22, 18] & Horatius saty. iii. lib. 1. Nec uincet ratio tantundem ut peccet, idemque, Qui teneros cauleis, [Serm., I, 3, 115] &c.

[357] fit Cherilus ille] poeta malus, de quo supra epist. ad Augustum Gratus Alexandro magno regi fuit ille Cherilus. [Epist., II, 1, 232]

[358] Quem bis, terque bonum, cum risu miror] id est, qui si duobus, aut tribus locis recte, & emendate, & laudabiliter scribat, mirari soleo, ita est malus scriptor, & ita usitatum ei est mendose, & inepte scribere. huic igitur Cherilo similes sunt ii poetae, in quorum scriptis plura sunt mendosa, quam recta.

[359] & idem Indignor, quandoque bonus] id est, & ego idem indigne fero, quandocunque praestantissimus omnium poetarum Homerus incuria quadam labitur, & peccat, quod est in eo admodum rarum. scio hunc uersum aliter ab aliis explicari, sed uehementer errant. nam uerbum indignor non est referendum ad superiora, quod illi faciunt, sed cum iis, quae sequuntur coniungendum, ut alibi admonui, & multo ante docuit P. Victorius. quandoque autem idem ualet, quod quandocunque, [Explicationes suarum in Catonem, Varronem, Columellam castigationum, Lyon, Gryphe, 1542, p. 137] ut supra Od. i. lib. 4. quandoque potentior Largis muneribus riserit amuli. [Carm., IV, 1, 18]

[360] Verum opere in] cod. unus Vatic. Faern. Tornes. habent Verum operi longo.

[361] Vt pictura poesis] Plato lib. 10. de republica poetas pictoribus ait esse similes, docetque utrosque in animantibus, & rebus inanimis imitandis, atque exprimendis esse occupatos. Idem scribit pluribus uerbis Aristoteles in libro περὶ ποιητικῆς. adde illa Plutarchi lib. πῶς δεῖ τὸν νέον. &c.ἀκούειν. Ἔτι δὲ μᾶλλον ἐπιστήσωμεν αὐτὸν ἅμα τῷ προσάγειν τοῖς ποιήμασιν ὑπογράφοντες τὴν ποιητικὴν, ὅτι μιμητικὴ τέχνη, καὶ δύναμίς ἐστιν ἀντίστροφος τῇ ζῳγραφίᾳ, καὶ μὴ μόνον ἐκεῖνο τὸ θρυλούμενον ἀκηκοὼς ἔστω, ζῳγραφίαν μὲν εἶναι φθεγγομένην τὴν ποίησιν· ποίησιν δὲ σιγῶσαν τὴν ζῳγραφίαν, etc. [Adul. Amic., 17f- 8a] id est, Praeterea admoneamus eum eo ipso temporis puncto, quo ad poemata audienda admouemus, descriptione quadam facta, poeticam altera ex parte picturae respondere : neque illud solum omnium sermone usurpatum audiuerit, picturam esse poesim loquentem : poesim autem tacitam picturam : sed, &c. M. Tullius Tusc. v. Traditum est etiam Homerum caecum fuisse : at eius picturam, non poesim uidemus. [Tusc., V, 39, 114]

[361] erit, quae si propius stes, Te capiat magis : & quaedam, si longus abstes] sic est distinguendus hic locus ut pictura poesis. erit, quae, si propius stes, &c. id est, alia reperietur (inquit) pictura, quae primis, ac rudibus lineamentis tantum constat : pictura adumbrata, non expressa : quam Graeci σκιαγραφίαν appellant. haec procul spectata, laudari potest : alia, quae suis coloribus expressa, & exquisitis, accuratisque pigmentis illustrata est. haec propius spectari debet. Idem de poesi [p. 534] sentiendum. alia est enim, quae quasdam umbras, & recessus habet tantum, neque admodum illustribus coloribus uestita est : alia est accurata, & exquisito artificio elaborata. Videntur mihi ad hunc locum pertinere ea, quae scribit Aristoteles lib. 3. de arte dicendi, ubi docet dictionem (quam ille λέξιν nominat, id est, dicendi rationem) aliam esse scriptioni accommodatam, & tanquam pictam : aliam concertatoriam, & forensem, & gestu actoris egentem. paulo post scribit ille, concionale dicendi genus adumbratae picturae simile esse, propterea quod, quanto maior sit multitudo, tanto longius spectari uidetur orationis figura. Quapropter subtilitas, & limata (ut ita dicam) tenuitas, superuacanea est, & deterior uidetur in utroque. Iudicium autem subtiliorem dictionem desiderat, multoque magis, si apud unum iudicem causa agatur. inest enim minimum in actione, & gestu. Nam facilius spectari potest id, quod rei proprium est. omne autem alienum, & contentionis studium abest. uerba Aristotelis sunt haec. ἡ μὲν οὖν δημηγορικὴ λέξις, καὶ παντελῶς ἔοικεν τῇ σκιαγραφίᾳ. ὅσῳ γὰρ ἂν πλείων ᾖ ὁ ὄχλος, ποῤῥώτερον ἡ θέα. διὸ τὰ ἀκριβῆ περίεργα καὶ χείρω φαίνεται ἐν ἀμφοτέροις. ἡ δὲ δίκη, ἀκριβεστέρον. ἔτι δὲ μᾶλλον εἰ ἑνὶ κριτῇ· ἐλάχιστον γάρ ἐστιν ἐν ὑποκρίσει. εὐσύνοπτον γὰρ μᾶλλον τὸ οἰκεῖον τοῦ πράγματος, καὶ τὸ ἀλλότριον, καὶ ὁ ἀγὼν ἄπεστιν. [Rhet., III, 12, 5]

[363] Haec amat obscurum : uolet haec sub luce] alia picturae dissimilitudo. amat porro ea pictura locum obscurum, quae deterior est : altera autem, quae in luce spectari non recusat, longe scilicet melior est.

[365] repetita] iterum, atque iterum, & saepius spectata.

[367] Fingeris] conformaris, institueris, ut supra epist. ii. lib. 1. Fingit equum. [Epist., I, 20, 64] & Od. vi. lib. 3. fingitur artibus. [Carm., III, 6, 22]

[368] Tolle] sume, ut epist. vi. lib. 1. partem, uel tolleret omnes. [Epist., I, 6, 44]

[368] certis medium, & tolerabile] id est, certas res esse, in quibus medium locum obtinere conceditur, & in quibusdam rebus mediocritatem esse laudabilem, & ferri posse : sed mediocritatem in poeta neque esse laudabilem, neque condonari solere : quod simile est, ac si diceret, poetam uel excellere, uel ab eo studio desistere, nomenque poetae aequo animo amittere oportere. Videtur aliter sentire M. Tullius in oratore perfecto his uerbis : Nam in poetis non Homero soli locus est (ut de Graecis loquar) aut Archilocho, aut Sophocli, aut Pindaro, sed horum uel secundis, uel etiam infra secundos. [Or., 1, 4]

[368] tolerabile] id est, (ut ita dicam) tolerabilitatem.

[369] consultus iuris, & actor Causarum mediocris abest] redde suum cuique, hoc modo : iurisconsultus aliquis nescit, quantum Aulus Cascelius : actor causarum quispiam abest ab eloquentia Messallae Coruini : uterque tamen in pretio est, etiamsi non sit summus.

[373] columnae] ad quas prostant libri, ut sat. iiii. lib. 2. Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos. [Serm., II, 4, 71] nescit autem legendum, ut habent omnes libri ueteres.

[374] Vt gratas inter mensas, &c.] probat id, quod modo dixit, tribus similibus. Nam hi uersus cohaerent cum superioribus. Quo modo (inquit) si quis in conuiuio symphoniam aliquam inconditam, immodulatam, ineptam, discordem adhibeat : si unguentum ingrati odoris, nulliusque pretii : si papauer cum amaro, & deterrimo melle : offendat conuiuas, quia his [p. 535] poterant carere, neque haec magnopere requirebant : sic poema, cum sit ad delectationem comparatum maxime, secundo loco ad utilitatem, si paulum modo absit a perfecto, deterrimum est.

[374] symphonia discors] συμφωνία ὁμολογία τις . (inquit Plato,) ὁμολογίαν δὲ ἐκ διαφερομένων, ἕως ἂν διαφέρωνται, ἀδύνατον εἶναι [Symp., 187b], id est, symphonia, seu concentus, consensus est quidam. ut sit autem consensus, ex rebus discordibus, quandiu discordant, fieri non potest.

[378] Si paulum summo discessit] duo Vat. & Torn. habent decessit.

[376] duci] traduci : uel produci, extrahi.

[379] Ludere qui nescit] ludendi uerbo haec omnia subiiciuntur, luctari, hastam iacere, currere, salire, & similia, quae exercebantur in campo Martio. In ceteris artibus (inquit) & certaminibus nemo se scire profitetur, quod ignorat, ne sit ridiculus : in poetica uolunt omnes uideri aliquid esse.

[380] disciue] de disco uide annot. ad Od. viii. lib. 1. [Ad Carm., I, 8, 11]

[380] trochiue] supra Od. xxiiii. lib. 3. [Carm., III, 24, 57] trochum, Graecum nominat. quem putant nonnulli βέμβικα uocari a Graecis : sed non ita est. βέμβιξ enim turbo appellatur a Latinis. trochus Graeca uox est, quae rotam Latino nomine ualet : qua se exercebant pueri in Graecia.

[381] Ne spissae risum tollant impune coronae] ne spectatores frequentes, qui circum stant, irrideant ludendi imperitum idque impune.

[381] tollant risum] cachinnentur. ut supra Romani tollent equites, peditesque cachinnum. [Ars, 113]

[382] Qui nescit, uersus tamen audet fingere] simile est illud epist. ad Augustum Nauem agere ignarus nauis timet : abrotonum aegro Non audet, nisi qui didicit, dare, quod medicorum est Promittunt medici, tractant fabrilia fabri : Scribimus indocti, doctique poemata passim. [Epist., II, 1, 114]

[383] census equestrem Summam] census participium uocis, & significationis patientis. census igitur summam equestrem intelligendus, qui dum censetur, repertus est habere in bonis quadringenta millia aeris, qui census erat equestris, ut sciunt omnes. eodem participio utitur & M. Tullius pro Arch. poeta. census tantummodo indicat eum, qui sit census, ita se iam tum gessisse pro ciue : [Arch., 11] & Verr. iii. sanxit in posterum, qui post eos Censores census esset, ne quis heredem uirginem, neue mulierem faceret. [Verr., II, 21, 42] Aiunt Laberium mimographum, his uerbis describi, ac notari.

[385] Tu nihil inuita dices faciesue] Minerua artibus omnibus praesse existimatur, ut supra annot. ad Od. xiii. lib. 3. [Ad Carm., III, 13, 4] inuita Minerua prouerbium est : quod explicat M. Tullius off. lib. 1. his uerbis. ex quo magis emergit, quale sit decorum illud, ideo quia nihil decet inuita (ut aiunt) Minerua, id est, aduersante, & repugnante natura. [Off., I, 31, 110] sed huius loci haec sententia est. Non dubito equidem, quin tu nihil sis dicturus, aut facturus inuita Minerua, id est, ego te quidem scio omnia apte, decore, uenuste, docte, sapienter dicturum, ac facturum. noui enim iudicium tuum, noui mentem, & prudentiam tuam. uerum tamen, si quid olim scripseris, caue iudicio tuo tantopere confidas, ut Mecii, & patris tui, & meam sententiam non exquiras, aut nobis de tuis scriptis iudicandi potestatem non permittas. legendum autem faciesue : & ita lib. manuscripti. [p. 536]

[387] Meci ] Spurii Mecii Tarpae critici : de quo saty. x. lib. 1. Quae nec in aede sonent certantia iudice Tarpa. [Serm., I, 10, 38] & M. Tullius epist. ad Marium lib. 7. Nobis autem erant perpetienda, quae Spurius Mecius probauisset. [Fam., VII, 1]

[388] nonumque prematur] supprimatur, domi contineatur nouem annos : ne foras emanet, neue exeat ante nonum annum. sic Catullus de Smyrna Cinnae. smyrna mei Cinnae nonam post denique messem, Quam coepta est, nonamque edita post hiemem. [Carm., 95, 1]

[390] edideris] emiseris : ut epist. ad Libr. lib. 1. Non erit emisso reditus tibi. [Epist., I, 20, 6]

[391] Siluestres homines] nondum humanitate politos, neque excultos : feros.

[392] Caedibus] mutuis, ut saty. iii. lib. 1. Quos Venerem incertam rapientes more ferarum uiribus editior caedebat, ut in grege taurus. [Serm., I, 3, 109]

[392] uictu foedo] uictu, & cultu ferino, atque inhumano. de quo pulchre Luc. lib. 5. Multaque per coelum solis uoluentia lustra Volgiuago uitam tractabant more ferarum. [Nat. Rer., V, 931]

[393] Orpheus] de quo supra Od. xii. lib. 1. [Ad Carm., I, 12, 8] Quod autem Horatius hoc loco humaniorem uitae cultum, iuris descriptionem, legum inuentionem, domiciliorum coniunctiones, quas urbes appellamus, poetis & musicis ascribit, non pugnat cum iis, quae disputantur a M. Tullio in orat. pro Sextio. ubi haec tanta, ac tam praeclara munera prudentibus, ac sapientibus uiris accepta referri ait oportere. [Sext., 10] Erant enim iidem & sapientes, & poetae, seu musici. in Ode autem x. lib. 1. [Carm., I, 10, 1] Mercurium ait primos illos, & recentes homines oratione, & palaestra expoliuisse.

[393] rapidosque] rabidos habent duo codices Vat. & Iann. & Torn. sic supra leonem, insanum dixit Ode xvi. lib. 1. & insani leonis Vim stomacho apposuisse nostro. [Carm., I, 16, 15]

[394] Dictus & Amphion] Zethus & Amphion, Iouis & Antiopae filii fuisse dicuntur : sed Pausanias Corinth. profert tres uersus cuiusdam Agidis, qui significant Antiopam a Ioue, & ab Epopeo, grauidam esse factam. uersus sunt hi, Ἀντιόπη δ’ ἔτεκε Ζῆθον, κ’ Ἀμφίονα Δῖον Ἀσωποῦ κοῦρη ποταμοῦ βαθυδινήεντος, Ζηνί τε κυσαμένη, καὶ Ἐπωπέι ποιμένι λαῶν. [Descr. Gr., II, 6] Cum Thebani urbem incolere sine moenibus, ac propugnaculis non auderent, propterea quod a Phlegeaeis finitimis populis saepe, & acriter oppugnabantur, atque ideo urbem relinquere in animo haberent, Zethus & Amphion eis, ut manerent, suaserunt, urbemque turribus, & moenibus firmissimis, & fossis altissimis cinxerunt. hinc nata fabula est, Amphionem, qui praestantissimus esset musicus, citharae cantu saxa ita permulsisse, ut illa sua sponte, & sine fabrorum opera ad urbis munitionem, & murorum structuram conuenirent. Homerus ὀδ. μ. Zethum, & Amphionem murorum, & propugnaculorum Thebanorum auctores, & structores fuisse narrat simpliciter : hanc de Amphione fabulam non addit. uerba Homeri sunt haec, eo, quem dixi, libro [Ad Epod., 2, 39 ] [Ad Serm., II, 5 ] sub Vlyssis persona. Τὴν δὲ μετ’ Ἀντιόπην ἴδον Ἀσωποῖο θύγατρα, Ἣ δὴ καὶ Διὸς εὔχετ’ ἐν ἀγκοίνῃσιν ἰαῦσαι. Καί ῥ’ ἔσχεν δύο παῖδ’ Ἀμφίονά τε, Ζῆθόν τε, Οἳ πρῶτοι Θήβης ἔδος ἔκτισαν ἑπταπύλοιο, Πύργωσάν τ’, ἐπεὶ οὔμιν ἀπύργωτόν γ’ ἐδύναντο Ναιέμεν εὐρύχορον Θήβην, κρατερώ περ ἐόντε. [Od., XI, 260] Euripides eam fabulam tangit in Phoeniss. φόρμιγγί τε [p. 537] Τείχεα Θήβας Τᾶς Ἀμφιονίας τε λύρας Ὕπο, πύργος ἀνέστα, Διδύμων ποταμῶν πόρον ἀμφὶ μέσον Δίρκας χλοεροτρόφον. [Phoen., 823] Philostratus in Imaginibus hanc fabulosam, & mirabilem arcis Thebanae structuram his uerbis depingit. Τὰ δὲ τῶν λίθων πῶς ἔχει; πάντες ἐπὶ τὴν ᾠδὴν συνθέουσι, καὶ ἀκούουσι, καὶ γίνονται τεῖχος. Καὶ τὸ μὲν ἐξῳκοδόμηται, τὸ δὲ ἀναβαίνει, τὸ δὲ ἄρτι κατέβαλε. Φιλότιμοι, καὶ ἡδεῖς λίθοι, καὶ θητεύοντες μουσικῇ. τὸ δὲ τεῖχος ἑπτάπυλον, ὅσοι τῆς λύρας οἱ τόνοι. [Imag., I, 10] id est, saxorum autem ratio cuiusmodi est ? concurrunt ad cantum omnia, & cum audiunt, & fiunt moenia : atque eorum pars alia aedificata est, alia in altum sensim attollitur, alia suo loco modo posita est : certantque inter se lapides laudis studio, & se erga musicam faciles, ac suaues praebent, eique operam dant mercenariam. moenia porro septem portis constant, nempe totidem, quot in lyra chordae sunt intentae. uide Od. xi. lib. 3. Mouit Amphion lapides canendo. [Carm., III, 11, 2] Propertius lib. 3. Saxa Citharonis Thebas agitata per artem Sponte sua ad muri membra coisse ferunt. [Eleg., III, 2, 6]

[396] fuit haec sapientia quodam] erant igitur iidem & musici, & sapientes, & eloquentes. uide Lucretium lib. 5. de primis hominibus, eorumque uictu, & cultu. [Nat. Rer., V, 931]

[398] dare iura maritis] quidam sic hunc locum explicant, dare iura maritis. id est, multa largiri, & condonare uiris, & faeminis, qui matrimonio conglutinentur, quae non obtineant caelibes : ego sic : dare leges maritis, quibus cogantur matrimonii castitatem inuiolatam seruare. uidetur enim haec uis esse horum uerborum apud probatos scriptores. Virgilius de Didone lib. 1. Aen. Iura dabat, legesque uiris. [Aen., I, 507] Idem 3. Iura, domosque dabam. [Aen., III, 137] idem lib. 5. Indicitque forum, & paribus dat iura uocatis. [Aen., V, 758] T. Liuius lib. 30. Roma, an Carthago iura gentibus daret, ante crastinam noctem scituros. [Hist., XXX, 32] Horatius Od. iii. lib. 3. triumphatisque possit Roma ferox dare iura Medis. [Carm., III, 3, 43]

[398] maritis] tum uiris, tum faeminis. nam faeminam maritam, ut uirum maritum dicimus. supra Od. viii. epod. Nec sit marita, quae rotundioribus Onusta bacis ambulet. [Epod., 8, 13]

[399] ligno] ligneis tabulis. nondum enim aereas habebant. solebant autem leges in tabulis aereis incisas populo cognoscendas in foro proponere : ex quo figere, & refigere leges.

[402] Tyrtaeusque mares animos] his consentanea sunt, quae Athenaeus lib. 14. de Tyrtaeo scribit his uerbis, πολεμικοί δ’ εἰσίν οἱ Λάκωνες· ὧν καὶ υἱοὶ τὰ ἐμβατήρια μέλη ἀναλαμβάνουσιν, ἅπερ καὶ ἐνόπλια καλεῖται. καὶ αὐτοὶ δ’ οἱ Λάκωνες τὰ Τυρταίου ποιήματα ἀπομνημονεύοντες εὔρυθμον κίνησιν ποιοῦνται. φιλόχορος δέ φησι κρατήσαντας Λακεδαιμονίους Μεσσηνίων διά τὴν Τυρταίου στρατηγίαν, ἐν ταῖς στρατείαις ἔθος ποιήσασθαι, ὅτ’ ἄν δειπνοποιήσωνται καὶ παιανίσωσιν, ᾄδειν καθ’ ἕνα τὰ Τυρταίου. κρίνειν δὲ τὸν πολέμαρχον, καὶ ἆθλον διδόναι τῷ νικῶντι κρέας, [Deipn., XIV, 630e] id est, bellicosi autem sunt Lacones : quorum etiam filii modos ad incessum numerosum accommodatos, qui & armati nominantur, usurpare, studioseque retinere consueuerunt. Atque ipsi Lacones Tyrtaei poemata commemorantes, numerose mouentur. Philochorus autem ait Lacedaemonios Messeniis Tyrtaeo militiae duce deuictis, hoc instituisse, atque hunc consuetudinem induxisse in militiis, ut cum coenati essent, & uictoriae carmen cecinissent, Tyrtaei carmina singuli cantarent : iudicaret autem [p. 538] imperator, & uictori carnem praemii loco daret. Plato libr. 1. de Republica uersus aliquot Tyrtaei profert aliquantum immutatos, & decurtatos, qui hanc sententiam continent : Neque meminisse uelim, neque ullam eius rationem ducere, etiam si omnium mortalium sit abundantissimus, & ditissimus, omniaque ei bona, quae homini contingere possunt, suppetant, qui non uirtute bellica sit praestantissimus. uerba Platonis sunt haec. προστησώμεθα γοῦν Τύρταιον, τὸν φύσει μὲν Ἀθηναῖον, τῶνδε δὲ πολίτην γενόμενον, ὃς δὴ μάλιστα ἀνθρώπων περὶ ταῦτα ἐσπούδακεν εἰπὼν, ὅτι οὔτ' ἂν μνησαίμην, οὔτ’ ἐν λόγῳ ἄνδρα τιθείμην, Oὔτ’ εἴ τις πλουσιώτατος ἀνθρώπων εἴη, φησίν, οὔτ’ εἰ πολλὰ ἀγαθὰ κεκτημένος (εἰπὼν σχεδὸν ἅπαντα) ὃς μὴ περὶ τὸν πόλεμον ἄριστος γίνοιτ’ ἀεί. Ταῦτα γὰρ ἀκήκοάς που καὶ σὺ τὰ ποιήματα· [Leg., I, 629a] id est, producamus igitur Tyrtaeum, Atheniensem quidem natura, a Lacedaemoniis autem ciuitate donatum, qui omnium mortalium plurimum studii in his posuit, &c. quae sequuntur. nam ea interpretati sumus : quae sunt Tyrtaei. Strabo lib. 6. [Geog., VI, 3, 3] Iustinus tertio, [Epit. Phil. Hist., III, 5, 5] & Pausanias in Messenicis, [Descr. Gr., IV, 15, 5] quaedam alia de Tyrtaeo tradiderunt, quae longum esset referre. Plutarchus autem eum sermonem, ubi disputat utra animalia sint prudentiora : terrestria, an aquatilia, sic orditur. τὸν Τυρταῖον ὁ Λεονίδας ἐρωτηθείς, ποῖόν τινα νομίζοι, ἀγαθόν ποιητὴν, ἔφη, νέων ψυχάς καλλύνειν, ὡς τοῖς νέοις διὰ τῶν ἐπῶν ὁρμὴν ἐμποιοῦντα μετὰ θυμοῦ, καὶ φιλοτιμίας ἐν ταῖς μάχαις ἀφειδοῦσαν αὑτῶν [Sollertia an., 959a], id est, Leonidas interrogatus qualem poetam existimaret Tyrtaeum : respondit utilem esse ad iuuenum animos efficiendos pulchriores, tanquam impetum quendam in eorum animis ingenerantem, ut animo praestantes, & studio gloriae elati in proeliis mortem fortiter oppetant.

[403] exacuit] excitauit. Cicero de oratore ad Quintum Fratrem ad uos exacuendos accommodaui orationem meam. [De orat., I, 29]

[403] dictae per carmina sortes] edita oracula : data responsa ab Apolline. Virgilius Aen. 4. Italiam Lyciae iussere capessere sortes. [Aen., IV, 346]

[405] Pieriis tentata modis] id est, etiam homines experti sunt, ac tentarunt, possentne regum gratiam, ac beneuolentiam colligere uersibus, & cantibus. tentare gratiam regum pro eo, quod est, aspirare, & aggredi ad gratiam regum promerendam, mire, & plane Horatiane dictum. Vsitatius dicunt Latini tentare fortunam, tentare rem, ut idem supra epist. ad Augustum lib. 2. nec meus audet Rem tentare pudor, quam uires ferre recusent. [Epist., II, 1, 258]

[405] ludusque repertus] remissio, & oblectatio animorum, comoediae, tragoediae, mimi. epist. ad Augustum ualeat res ludicra, si me Palma negata macrum, donata reducit opimum. [Epist., II, 1, 180]

[407] Musa lyrae sollers] sollers coniunctum cum patrio casu, notandum, ut nouum, & Horatianum. idem iunxit cum infinitiuo Od. viii. lib. 4. Sollers nunc hominem ponere, nunc Deum. [Carm., IV, 8, 8] sic supra Od. vi. lib. 1. Imbellisque Lyrae Musa potens. [Carm., I, 6, 10] dictum autem Musa Lyrae sollers, pro Musa Lyrica, uel Lyricorum modorum perita.

[408] Natura fieret laudabile carmen] haec de re satis multis uerbis diximus ad illum locum Ingenium misera quia fort. &c. [Ad Art., 295]

[409] sine diuite uena] sine naturae bonitate, quam εὐφυίαν Graeci appellant. tralatio ducta a uenis metallicis. [p. 539]

[410] rude] non expolitum doctrina. alia tralatio.

[411] coniurat amice] congruit, & conspirat altera cum altera.

[412] Qui studet optatam cursu contingere metam] totius huius loci haec sententia est. cursores, & tibicines omne studium suum in eam artem, in qua praestare uolunt, conferunt : summos labores perferunt : bellum indicunt uoluptatibus omnibus : continentissime, ac temperantissime uiuunt. At Romani homines nullo studio adhibito, nullaque opera insumta praestantes se poetas esse arbitrantur, idque se scire profitentur, quod nunquam didicerunt.

[413] puer] cum puer esset : παῖς ὤν. ut epist. ad Lollium ii. lib. 2. denique sauam Militiam puer, & Cantabrica bella tulisti. [Epist., I, 18, 54] & saty. ii. lib. 2. puer hunc ego paruus Ofellum Integris opibus noui non latius usum, Quam nunc accisis. [Serm., II, 2, 112]

[414] qui Pythia cantat, Tibicen] tibicen, qui adhibetur ad canendas laudes Apollinis ludis Appollinaribus didicit, & magistrum extimuit. Pythiorum certamen ob draconem ab Apolline interfectum, institutum est, Pythiaque uel a loco, & urbe, cui Pythoni, seu Πυθοῖ nomen erat, sunt appellata, uel ex eo, quod, qui ad oraculum Apollinis proficiscebantur, ἐπυνθάνοντο. id est, quaerebant, uel quod draco interfectus, ibi putruerit. nam πύθεσθαι ualet σήπεσθαι. ut alibi diximus . [Ad Carm., I, 16, 6]

[417] Occupet extremum scabies] natum esse dicunt ex lusu quodam puerorum, in quo se mutuo ad currendum cohortantes, ei scabiem exoptant, qui tardissime omnium cucurrerit, quique ultimus ad calcem peruenerit.

[419] Vt praeco ad merces] diuitem poetam cum praecone comparat, merces commendante, & turbam ad emendum inuitante. Nam, ut ille uoce, & praeconio emtores : sic poeta locuples diuitiis suis mutis, ac tacitis assentatores uocat.

[419] cogit] congregat, conuocat, allicit, atque adeo inuitos trahit.

[421] Diues agris, diues positis] hic uersus repetitur saty. ii. lib. 1. [Serm., I, 2, 13]

[422] Siuero est, unctum] modo dixerat assentatores ultro, & non uocatos ad poetarum diuitum carmina laudanda concurrere, & conuolare solere : nunc dicit eosdem conuiuiis, & beneficiis prouocatos, aut beneficiorum spe adductos, multo cupidius poemata uel indoctissima laudatum ituros. tales igitur, iudices non sunt integri, neque incorrupti, neque, ut Graece dicam, ἀδέκαστοι .

[422] unctum qui recte] si uero est, qui conuiuium lautum, ac sumtuosum adornare, coenamque opiparam dare possit, &c. mirum erit, si blandum, ac falsum amicum a uero secernere, atque internoscere queat. unctum uidelicet obsonium, ut Catullus uncta patrimonia, [Carm., 29, 23] id est, lauta, opipara.

[423] leui] qui quouis impellitur emolumenti spe.

[425] beatus] uel diues, uel, qui reuera beatus esset, si blandum amicum a uero internoscere posset. sed illud malo.

[427] tibi] abs te : ut locis innumerabilibus : notauimusque alibi.

[427] plenum Laetitiae] laetitia affectum ob munera abs te accepta, uel ob spem utilitatis. significat, eos, qui a poeta emolumentum aliquod uel sperant, uel iam consecuti sunt, non esse illius poematum iudices incorruptos, neque unquam caste, integreque iudicaturos. Nobis ergo ii sunt adhibendi [p. 540] nostrorum scriptorum auditores, ac censores, qui libere, & ἀδωροδοκήτως. hoc est nullis promissis, nulla spe, nullis beneficiis obstricti, quod sentiunt, pronuncient.

[428] pulchre, bene, recte] uoces fictae approbantium assentatorum. M. Tullius lib. 3. de orat. Quare bene, & praeclare quanuis saepe nobis dicatur : belle, & festiue, nimium saepe nolo. [De orat., III, 26, 101]

[429] super his] ἐπὶ τούτοις· ad haec.

[429] stillabit amicis Ex oculis rorem] illacrymabit, gaudere se simulans. stillare cum accusandi casu : ut illud epist. ad Maecenatem iii. lib. 1. fidis enim manare poetica mella. [Epist., I, 19, 44]

[430] tundet pede terram] prae laetitia saltabit. non est autem supplosio pedis intelligenda, cum sit gestus indignantis, & dolentis .

[431] Vt, qui conducti plorant] ut praeficae mulieres, quae mercede conducuntur, ut mortuos lugeant, & collaudent. Plautus in Truculento. sine uirtute argutum ciuem mihi habeam pro praefica, Quae alios collaudat, eapse se uero non potest. [Truc., 495] Lucillius. Mercede quae conductae flent alieno in funere praeficae, Multo & capillos scindunt, & clamant magis. [Sat. frag., Teubner p. 64, v. 954] Naeuius. Haec quidem mehercule praefica est, quae sic mortuum collaudat. [Com. Fragm., 129]

[434] multis urgere culullis] animorum enim, & ingeniorum lene tormentum est uinum, eoque uariae hominum naturae, quantunuis tectae, ac reconditae, explorantur, atque aperiuntur : qua de re uide, quae annotauimus ad illum locum . Tu lene tormentum ingenio admoues Plerunque duro, qui est Od. xxi. lib. 3. [Carm., III, 21, 13] sunt autem cululli paterae, seu calices. Od. xxxi. lib. 1. diues & aureis Mercator exiccet culullis Vina Syra reparata merce. [Carm., I, 31, 10] in quibusdam libris antiquis scriptum est urguere.

[436] fallant] lateant. nunquam tibi sint ignoti, ut supra annot. Od. x. lib. 1. [Ad Carm., I, 10, 16]

[437] animi sub uulpe latentes] animi fallaces, dolosi, duplices, tecti, insidiosi.

[438] Quinctilio] Quinctilio Varo. hic erat auditor, & iudex scriptorum alienorum liber, & incorruptus. ad quem scripta est Od. xviii. lib. 1. [Carm., I, 18]

[438] corrige, sodes] aiebat Varus, corrige hoc, & hoc .

[441] male tornatos] non satis teretes, neque (ut ita dicam) rotundos. tralatio a torno. κακῶς τετορνευμένα ἔπη.

[441] incudi reddere] recudere, id est, emendare. alia tralatio a priore differens, & tamen continens.

[443] insumebat] sic habent duo cod. Vatic. Faern. Iannoct. Torn. quae scriptura mihi uisa est concinnior.

[444] Quin sine riuali, &c.] amatores amant sine riuali, qui deformem aliquam amant. neminem enim habent aemulum, neminem riualem. transfertur ad eos, qui ea magni faciunt, aut magnopere expetunt, quae nemo alius magni admodum aestimet. utitur M. Tullius in epist. quadam ad Quintum Fratrem lib. 3. Hirrus auctor fore uidetur. o Dii, quam ineptus, quam se ipse amans sine riuali ? [Ad Quint., III, 8]

[445] inertes] arte carentes, uel non satis accurate factos, sine arte : ut supra sine pondere, & arte. [Ars, 320] [p. 541]

[446] allinet atrum Transuerso calamo signum] transuerso calamo notabit, ac delebit. quod ὀβελίζειν dicunt Graeci. M. Tullius epist. ad Dolabellam lib. 9. Profert alter (ut opinor) duobus uersiculis expensum Niciae : alter Aristarchus hos ὀβελίζει. [Fam., IX, 10]

[447] ambitiosa recidet Ornamenta] amputabit, & circuncidet nimis florida. sic supra epist. ad Augustum luxuriantia compescet. [Epist., II, 2, 122]

[450] Fiet Aristarchus] id est, castigator, & iudex seuerus alienorum scriptorum. Fuit autem Aristarchus Grammaticus clarissimus, qui ad aliquot Homeri uersus, quos non probabat, notam apposuit, iudicans eos non esse τοῦ ποιητοῦ, sed παρεμβεβλημένους. M. Tullius ad Atticum lib. 1. Quid multa ? totum hunc locum, quem in Aristocratia ego uarie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro, &c. ualde grauiter pertexuit. [Att., I, 14] Idem in orat. in L. Pisonem, Veruntamen, quoniam non Aristarchum te, sed Phalarim grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum uersum, sed poetam armis persequare : scire cupio, quid tandem isto in uersu reprehendas. [Pis., 30] Idem ad App. lib. 3. epist. ut enim Aristarchus Homeri uersum esse negat, quem non probat : sic tu (libet enim mihi iocari) quod disertum non erit, ne putaris meum. [Fam., III, 11]

[451] hae nugae seria] uerba sunt Horatii, quorum haec sententia est. quas nugas esse ducis, hae poetam semel ab assentatore derisum, ab eoque male acceptum, ac deceptum, in mala seria deducent, aut praecipitem agent. quoniam assentatorum oratione uana inductus, optimum se poetam esse sibi persuadebit, & ita magno, turpique in errore uersabitur.

[453] mala quem scabies] mala, epithetum perpetuum, omnis enim scabies mala est, quamuis alia sit alia deterior.

[453] morbus regius] quo qui affectus est, arquatus appellatur. Lucretius lib. 4. Lurida praeterea fiunt, quaecunque tuentur Arquati : quia luroris de corpore eorum Semina multa fluunt simulacris obuia rerum. [Nat. Rer., IV, 333]

[454] fanaticus error] ex quo fanatici appellantur, eo quod in fanis maxime furant capita iactantes, oculos distorquentes, singulas denique corporis partes, atque interdum totum corpus praeter consuetudinem mouentes. uide Vlpianum titulo de aedilitio edicto.

[Dig., XXI, 1, 10]

[454] & iracunda Diana] quae lymphatos efficit, ex quo σεληνόληπτοι dicuntur. significat obscure, & dissimulanter Horatius, falli eos, qui furore quodam, & afflatu diuino poetam excitari, non studio, & doctrina cum ingenio coniuncta fieri existimant.

[457] sublimes uersus] uel μετεώρους. & neque caelum, neque terram tangentes, sublatos, a communi sensu abhorrenteis : ut supra eodem libro . Aut dum uitat humum, nubes, & inania captet : [Ars, 230] uel sublimes intellige, ex alto, & intimo animi recessu depromtos, ut Od. xv. lib. 1. sublimi anhelitu [Carm., I, 15, 31] & Virgilius Aen. i. alta mente repostum. [Aen., I, 26]

[457] ructatur] impetu, non ratione effundit : furore quodam mentis concitatus iactat, & euomit.

[457] errat] & animo, & corpore. ex quo error mentis : epist. 2. lib. 2. mentis gratissimus error. [Epist., II, 2, 140]

[459] licet succurrite longum] id est, licet clamet, io, ciues succurrite, succurrite, eumque clamorem longe producat, nemo erit, qui curet attollere. [p. 542] uocem longum quidam coniuncte legunt cum uerbo succurrite , id est, ualde & multum productum, ut sit nomen, quod mihi non displicet. alii coniungunt haec duo, longum clamet : quibuscum facit Carisius lib. 2. & ita longum erit pro longe positum. [Gramm., Teubner II, p. 204]

[460] tollere] attollere. sic epist. ad Scaeuam lib. 1. crudeles tollite claudum. [Epist., I, 17, 61]

[462] prudens] sciens, de industria, ut epist. ii. lib. 2. Prudens emisti uitiosum. [Epist., II, 2, 18]

[4463] Siculique poetae] Empedoclis Agrigentini : de quo uide, quae annotauimus supra ad epist. ad Iccium. [Ad Epist., I, 12, 20]

[464] Deus immortalis haberi Dum cupit Empedocles] extat hoc in hanc de Empedoclis morte opinionem Laertii epigramma lib. 3. epig. quod ad hunc locum mihi uidetur pertinere, Καὶ σύ ποτ’ Ἐμπεδόκλεις διερῇ φλογὶ σῶμα καθῄρας, Πῦρ ἀπό κρητήρων ἔκπιες ἀθανάτων. Οὐκ ἀρέω δ’, ὅτι σαυτὸν ἐκὼν βάλες ἐς ῥόον Αἴτνης, Ἀλλὰ λαθεῖν ἐθέλων ἔμπεσες οὐκ ἐθέλων. [Vit., VIII, 2, 75] Huius autem mortis genus memoriae prodidisse Hippobotum scribit id Laert. his uerbis, ῾Ιππόβοτος δέ φησιν ἐξαναστάντα αὐτὸν ὡδευκέναι ὡς ἐπὶ τὴν Αἴτνην. εἶτα παραγενόμενον, ἐπὶ τοὺς κρατῆρας τοῦ πυρὸς ἐναλέσθαι, καὶ ἀφανισθῆναι, βουλόμενον τὴν περὶ αὑτοῦ φήμην βεβαιῶσαι, ὅτι γεγόνει θεός· ὕστερον δὲ γνωσθῆναι, ἀναῤῥιπισθείσης αὐτοῦ μιᾶς τῶν κρηπίδων· χαλκᾶς γὰρ εἴθιστο ὑποδεῖσθαι. [Vit., VIII, 2, 69] id est, Hippobotus autem ait illum quondam se domo in montem Aetnam contulisse : deinde, cum eo peruenisset, in crateras illos desiliisse, atque ex oculis hominum sublatum esse, uolentem hanc de se famam confirmare, se deum esse factum : posterius autem rem patefactam esse, cum una ex eius crepidis a flamma in altum subleuata, & eiecta esset. aereis enim crepidis uti solebat. sed hanc opinionem refellens Timaeus ait, Empedoclem in Peloponneso de uita decessisse. commemorantur & aliae de huius uiri morte a Laertio opiniones, quas referre longum esset.

[465] frigidus] atra bile affectus, μελαγχολῶν.

[467] Inuitum qui seruat] supra epist. ad lib. quis enim inuitum seruare laboret ? [Epist., I, 20, 16]

[467] idem facit occidenti] Graecum loquendi genus ταὐτὸ ποιεῖ τῷ κτείνοντι. sic Lucretius lib. 2. de primis corporibus, Qui poterunt igitur rerum primordia dici, Et lethi uitare uias, animalia cum sint, Atque animalibus sint mortalibu’ una, cademque ? [Nat. Rer., II, 917] id est, ταὐτὰ τοῖς ζώοις. Idem lib. 3. quorum unus Homerus Sceptrae potitus eadem aliis sopitu’ quiete est. [Nat. Rer., III, 1037] Idem lib. 4. Nempe eadem facit, & scimus facere omnia turpi. [Nat. Rer., IV, 1174]

[468] nec si, &c. Fiet homo] huc admouenda negatio est, ut sit, Nec fiet homo, id est, nec sanus erit, nec ponet, &c. insanus enim, homo non est. & ita intelligendus locus ille Ciceronis epist. ad Quintum fratrem lib. 2. sed cum ueneris, utrum te putabo, si Sallustii Empedoclea legeris  : hominem non putabo. [Ad Quint., II, 11] id est, patientem, & fortem te putabo, si legeris  : sed parum intelligentem, & parum sanum, & propemodum inhumanum.

[470] Nec satis apparet, cur uersus factitet] id est, nec satis apparet utrius facinoris admissi causa tam grauiter sibi deos habeat iratos. non satis perspicuum est, utrius sceleris poenam luat, dum uersus factitat, sepulchrine uiolati, an sublati, & loco moti bidentalis. significat autem cum poetas omnes insanos esse, & miseros : tum eos maxime, qui uersibus incultis, & malis faciendis, sibi placeant, ut bonis.

[p. 543]

[470] utrum Minxerit in patrios cineres] in sepulchrum patrium. locus omnis illato in eum mortuo ab eo, cui ius erat inferre, religiosus efficitur. at neque in loco sacro, neque in religioso cuiquam meiere fas erat, sed multo habebatur sceleratissimum, filium in patrium sepulcrum immeiere : eumque qui id fecisset, existimabant furiarum taedis ardentibus, ut patricidas, perterreri, atque agitari.

[471] bidental] locum, in quem fulmen decidit, qui caesis bidentibus, & ara extructa expiabatur. Bidental (inquit Festus) dicebant templum quoddam, quod in eo bidentibus hostiis sacrificaretur. [Sign. Verb., Budapest p. 24, « Bidental »]

[473] clatros] clatros legendum, non claustros. Plautus in Mil. glorioso. Nam certo neque solarium apud nos est, neque hortus ullus, neque fenestra, nisi clatrata. [Mil., 378]

[475] tenet, occiditque legendo] tale est illud saty. iii. lib. 1. amaras Porrecto iugulo historias, captiuus ut, audit. [Serm., I, 3, 88]

[476] Non missura cutem, nisi plena] poetam ineptum, & sibi nimium placentem, suosque uersus odiose recitantem, cum hirudine comparat. Nam, quemadmodum illa tandiu haeret corpori affixa, donec sanguine completa exciderit  : ita & molestus recitator auditorem non dimittit, donec ipse & recitando defessus, & suorum uersuum laudibus satiatus sit. sic Theocritus in Pharmaceutr. amorem cum hirudine confert, quia uidelicet amor instar hirudinis corpora uigiliis, & curis maceret, sanguinem exugat. Αἴ, αἴ, ἔρως ἀνίηρε, τί μεν μέλαν ἐκ χροὸς αἷμα Ἐμφύς, ὠς λιμνᾶτις ἅπαν ἐκ βδέλλα πέπωκας ; [Idyll., 2, 55] Plautus Epid. Iam ego me uortam in hirudinem, atque horum exugebo sanguinem, senati qui columen cluent. [Epid., 191] Oppianus lib. 2. ubi loquitur de delphini, & amiarum pugna, similitudine utitur ab hirudinibus ducta. Ὣς δ’, ὅταν ἰητὴρ πολυμήχανος ἕλκος ἀφύσσων Οἰδαλέον, τῷ πολλὸν ἀνάρσιον ἔνδοθεν αἷμα Ἐννέμεται, διερὰς δὲ γονὰς, κυανόχροα λιμνῆς Ἑρπετὰ, τειρομένοιο κατὰ χροὸς ἐστήριξε Δαίνυσθαι μέλαν αἷμα, τὰ δ’ αὐτίκα γυρωθέντα Κυρτοῦται, καὶ λύθρον ἐφέλκεται, οὐδ’ ἀνίησιν, Εἰσόκεν αἱμοβαρῆ ζωρὸν ποτὸν αὖ ἐρύσαντα Ἐκ χροὸς αὐτοκύλιστα πέσῃ, μεθύουσιν, ὁμοῖα· Ὡς ἀμίαις. [Hal., II, 597] &c.