[p. 133]

SATYRARVM LIBER SECVNDVS.

Satyra 1.

Svnt quibus in satyra uidear nimis acer : et ultra

Legem tendere opus : sine neruis altera, quicquid

Composui, pars esse putat : simileisque meorum

Mille die uersus deduci posse. Trebati,

5 Quid faciam, praescribe. quiescas. ne faciam, inquis,

Omnino uersus ? aio. peream male, si non

Optimum erat. uerum nequeo dormire. ter uncti

Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto :

Irriguumque mero sub noctem corpus habento.

10 Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude

Caesaris inuicti res dicere, multa laborum

Praemia laturus. cupidum, pater optime, uires

Deficiunt : neque enim quiuis horrentia pilis

Agmina, nec fracta pereunteis cuspide Gallos,

15 Aut labentis equo describat uulnera Parthi.

Attamen & iustum poteras, & scribere fortem.

Scipiadam ut sapiens Lucillius. haud mihi deero,

Cum res ipsa feret : nisi dextro tempore, Flacci

Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem.

20 Cui, male si palpere, recalcitrat undique tutus.

[p. 134]

Quanto rectius hoc, quam tristi laedere uersu

Pantolabum scurram, Nomentanumque nepotem :

Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, & odit ?

Quid faciam ? saltat Milonius : ut semel icto

25 Accessit feruor capiti, numerusque lucernis.

Castor gaudet equis : ouo prognatus eodem,

Pugnis. quot capitum uiuunt, totidem studiorum

Millia. me pedibus delectat claudere uerba

Lucilli ritu, nostrum melioris utroque.

30 Ille uelut fidis arcana sodalibus, olim

Credebat libris : neque, si male cesserat, unquam

Decurrens alio, neque si bene. quo sit, ut omnis

Votiua pateat ueluti descripta tabella,

Vita senis. sequor hunc, Lucanus, an Appulus, anceps :

35 Nam Venusinus arat finem sub utrunque colonus,

Missus ad hoc, pulsis (uetus est ut fama) Sabellis :

Qua ne per uacuum Romano incurreret hostis :

Siue quod Appula gens, seu quod Lucania bellum

Incuteret uiolenta. sed hic stilus haud petet ultro

40 Quenquam animantem : & me, ueluti custodiet ensis

Vagina tectus. quem cur distringere coner

Tutus ab infestis latronibus ? o pater,& rex

Iupiter, ut pereat positum rubigine telum :

Nec quisquam noceat cupido mihi pacis. at ille,

45 Qui me commorit, (melius non tangere, clamo)

Flebit : & insignis tota cantabitur urbe.

Seruius iratus leges minitatur, & urnam :

Canidia Albuci, quibus est inimica, uenenum :

Grande malum Turius, si quis se iudice certet.

50 Vt, quo quisque ualet, suspectos terreat : utque

Imperet hoc natura potens, sic collige mecum.

[p. 135]

Dente lupus, cornu taurus petit. unde, nisi intus

Monstratum ? Scoeuae uiuacem crede nepoti

Matrem : nil faciet sceleris pia dextera. mirum :

55 Vt neque calce lupus quenquam, neque dente petit bos.

Sed mala tollet anum uitiato melle cicuta.

Ne longum faciam : seu me tranquilla senectus

Expectat, seu mors atris circumuolat alis :

Diues, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exul,

60 Quisquis erit uitae, scribam, color. o puer, ut sis

Vitalis metuo, & maiorum ne quis amicus

Frigore te feriat. quid cum est Lucillius ausus

Primus in hunc operis componere carmina morem,

Detrahere & pellem, nitidus qua quisque per ora

65 Cederet, introrsum turpis ? num Laelius, aut, qui

Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen

Ingenio offensi ? aut loeso doluere Metello ?

Famosisque Lupo cooperto uersibus ? atqui

Primores populi arripuit, populumque tributim,

70 Scilicet uni aequus uirtuti, atque eius amicis.

Quin, ubi se a uulgo, & scena, in secreta remorant

Virtus Scipiadae, & mitis sapientia Laeli :

Nugari cum illo, & discincti ludere, donec

Decoqueretur olus, soliti. quicquid sum ego, quamuis

75 Infra Lucilli censum, ingeniumque tamen me

Cum magnis uixisse inuita fatebitur usque

Inuidia : & fragili quaerens illidere dentem,

Offendet solido. nisi quid tu, docte Trebati,

Dissentis. equidem nihil hic diffindere possum.

80 Sed tamen ut monitus caueas, ne forte negoci

Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :

Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est,

[p. 136]

Iudiciumque. esto, si quis mala : sed bona si quis

Iudice condiderit laudatur Caesare. si quis

85 Opprobriis dignum latrauerit, integer ipse :

Soluentur risu tabulae : tu missus abibis.

COMMENTARII.

[1] nimis acer] nimis uehemens in reprehendendis, & insectandis hominibus, nimium saeuus, & asper : χαλεπώτερος τοῦ δέοντον.

[2] & ultra legem tendere] et quibus uidear ultra satyrae legem opus intendere. & uero in quibusdam libris manuscriptis ita legitur, intendere. ductum a neruis, aut fidibus nimium intentis. Est autem satyrae lex, ut comiter, & urbane, & per ludum, ac iocum, mores, uitiaque hominum notet, ac reprehendat, non aspere, non serio, non petulanter, non contumeliose, non iracunde, ut Persius & Iuuenalis. Et attende legem non temere commemorari ab eo, qui loquatur cum Iurisconsulto.

[3] sine neruis altera] altera pars, quicquid scripsi, nimis laxum, & propemodum enerue esse existimat. & attende eum in tralatione manere.

[4] Trebati] hunc Trebatium clarum iurisconsultum fuisse constat. eundem M. Tullio Ciceroni admodum familiarem fuisse ex ipsius Ciceronis ad illum epistolis perspicere licet lib. 7.

[4] deduci] tanquam lineas : uel tanquam lanam, seu linum. epistula ad Augustum. tenui deducta poemata filo. ad quem locum haec de re plura.

[7] ter uncti Transnato Tiberim] quoniam haec a Trebatio iurisconsulto pronunciantur, quasi edicta quaedam, & leges : facete simili uerborum formula concipiuntur, atque leges componi solent. Iam uero nemini est obscurum a labore, & cibo, uinoque somnum esse dulcissimum, ac placidissimum. quod cur ita fiat, docet Lucretius lib. 4. his uersibus, Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër, Haec eadem cibus, in uenas dum diditur omneis, Efficit, & multo sopor ille grauissimus extat, Quem satur, aut lassus capias : quia plurima tum se Corpora conturbant magno contusa labore. Fit ratione eadem coniectus porro animaï Altior, atque foras eiectus largior eius, Et diuisior inter se, ac distractior intus. [Nat. Rer., IV, 954]

[8] alto] Homerus, & Graeci ὕπνον νήδυμον appellant [Il., XVI, 454], id est, uel altum, uel iucundum : quanquam interdum pro eo, quem iidem νήγρετον nominant, usurpatur.

[9] irriguum] non dixit obrutum. esset enim tum somnus implacidus, insuauis, iniucundus, atque (ut ita dicam) insomnis. recte igitur Alcaeus τέγγε πλεύμονας οἴνῳ. [Carm., Lyr. Gr. p. 418, frag. 161] id est, uino pulmones irriga.

[9] sub noctem] paulo ante noctem, ut alibi docuimus.

[10] rapit] significantius dixit, quam si dixisset, capit.

[12] laturus] consequuturus, accepturus, ut saepe alibi.

[14] fracta cuspide] cuiusmodi tela dicitur Marius excogitasse, ut & essent hostibus inutilia, & ne e corporibus sauciorum euelli possent : qua de re sic [p. 137] Plutarchus in Mario. Λέγεται δὲ εἰς ἐκείνην τὴν μάχην πρῶτον ὑπὸ Μαρίου καινοτομηθῆναι τὸ περὶ τοὺς ὑσσούς. τὸ γὰρ εἰς τὸν σίδηρον ἔμβλημα τοῦ ξύλου πρότερον μὲν ἦν δυσὶ περόναις κατειλημμένον σιδηραῖς. Τότε δὲ ὁ Μάριος τὴν μὲν ὥσπερ εἶχεν εἴασε· τὴν δ’ ἑτέραν ἐξελὼν, ξύλινον ἧλον εὔθραυστον ἀντ’ αὐτῆς ἐνέβαλε, τεχνάζων προσπεσόντα τὸν ὑσσὸν τῷ θυρεῷ τοῦ πολεμίου μὴ μένειν ὀρθόν, ἀλλὰ τοῦ ξυλίνου κλασθέντος ἥλου καμπὴν γίνεσθαι περὶ τὸν σίδηρον καὶ παρέλκεσθαι τὸ δόρυ, διὰ τὴν στρεβλότητα τῆς αἰχμῆς ἐνεχόμενον. [Mar., 25] id est, Ducitur tum ad id praelium illud a Mario de iaculis innouatum esse. Nam ea pars ligni, quae in ferrum inseritur, antea duabus fibulis ferreis continebatur : Tunc autem Marius, alteram quidem, quemadmodum erat, reliquit : altera autem exemta, clauum ligneum fragilem in eius locum immisit, eo consilio, ut iaculum ad clypeum hostis adiectum, non maneret rectum, sed clauo ligneo fracto, curuaretur ferrum, & lignum transuersa cuspide haerens, deorsum penderet.

[16] Attamen & iustum] loquitur Trebatius. Si bella ab Augusto gesta scribere non potes : at poteras eius fortitudinem, iustitiam, animi magnitudinem, ceterasque uirtutes laudare, ac praedicare : quemadmodum Scipionis laudes Lucillius suis scriptis posteritati commendauit, ac prodidit.

[16] & iustum poteras, & scribere fortem] Augustum iustitiae, & fortitudinis nomine laudare poteras.

[17] haud mihi deero] id est, operam in hac re nauabo, inquit Horatius.

[18] nisi dextro tempore Flacci Verba] ordo uerborum hic est, & sententia : Non me praebebo negligentem, neque ignauum in laudandis Augusti uirtutibus, cum opus erit, si modo mea uerba tempore opportuno attente audientur ab Augusto. dextro tempore posuit pro opportuno, ut laeuo tempore sat. iiii. huius lib. pro contrario cum te sic tempore laeuo Interpellarim. [Serm., II, 4, 4]

[20] Cui male si palpere] cui si quis blandiatur ineptis, aut immoderatis laudibus : ita omni ex parte tectus, ac septus est aduersus assentationis dulcedinem, atque illecebram, itaque eam odit, ac reiicit, ut ab ea capi non possit. blanditias, & assentationem aspernatur, ac respuit. tralatio est ab equis calcitrosis. sic M. Tullius de Caelio Clodiam amantem spernente. calcitrat. [Cael., 15]

[21] Quanto rectius hoc] Trebatius loquitur. quanto praestat (inquit) hoc scribendi genus tractare, quam satyras scribere, quibus uitiosos homines laedas ?

[24] Quid faciam ?] respondens Horatius ostendit suo quenque studio delectari, sua quenque uoluptate teneri. & ἐν παρόδῳ urbane, & satyrice Milonium notat, ut temulentum.

[25] ut icto Accessit feruor capiti numerusque lucernis] id est, ubi, seu posteaquam nimio uini potu caput eius concaluit, & ebrius factus binas se lucernas uidere existimat, pro singulis. Aristoteles problem. τμημ. γ. quaerit cur ita fiat, & rationem affert his uerbis, Διὰ τί τοῖς μεθύουσιν ἐνίοτε πολλὰ φαίνεται τὸ ἓν ὁρῶσιν ; ἢ ὅτι αἱ ἀρχαὶ τῶν ὄψεων ἔσωθεν κινοῦνται ὑπὸ τοῦ οἴνου ; καθάπερ ἡ ὅλη κεφαλή. κινουμένων δὲ τῶν ἀρχῶν οὐκ εἰς ταὐτὸ συμβάλλουσιν αἱ ὄψεις, ἀλλ’ οἷον ἐπὶ μέρος ἑκάτερον τοῦ ὁρωμένου. διὸ δύο φαίνεται. ταὐτὸ δὴ τοῦτο γίνεται καὶ ἐάν τις κάτωθεν πιέσῃ τὴν ὄψιν. ἐκίνησε γὰρ τὴν ἀρχὴν τῆς ὄψεως· ὥστε μηκέτι εἰς ταὐτὸ συμβάλλειν τῇ ἑτέρᾳ. ἡ μὲν οὖν τοιαύτη κίνησις ἔξωθεν γίνεται, ἡ δὲ ἀπὸ [p. 138] τοῦ οἴνου ἔσωθεν. διαφέρει δ’ οὐδέν. ταὐτὰ γὰρ ποιήσει. ὁπωσοῦν κινηθεῖσα [Probl., 3, 875b] quae sic interpretor, Quam ob causam ebriis cum unum cernunt, multa uidentur ? an quoniam aspectuum principia intrinsecus a uino mouentur, quemadmodum caput totum ? cum principia autem mouentur, non in idem conueniunt aspectus, sed ad utranque quodammodo partem eius, quod cernitur ? iccirco duo apparent ? hoc idem porro etiam accidit, si quis inferne aspectum premat. nam principium ipsius aspectus mouit, ita ut is non amplius in eandem rem atque alter conueniat. Ac talis quidem motio fit extrinsecus. ea autem quae a uino gignitur, intrinsecus. uerum nihil interest. uisus enim quomodocunque motus fuerit, haec ita efficiet. Lucretius autem lib. 4. horum, & similium causam opinioni, & errori animorum ascribit : sensus enim nunquam falli affirmat. sic Lucretius. At si forte oculo manus uni subdita subter Pressit eum : quodam sensu fit uti uideantur Omnia, quae tuimur, fieri tum bina tuendo : Bina lucernarum flagrantia lumina flammis, Binaque per totas aedeis geminare supellex, Et duplices hominum facies, & corpora bina, [Nat. Rer., IV, 447] &c. sequitur statim, Cetera de genere hoc mirando multa uidemus. Quae uiolare fidem quasi sensibus omnia quaerunt Nequicquam, quoniam pars horum maxima fallit Propter opinatus animi, quos addimus ipsi, Pro uisis ut sint, quae non sint sensibu’ uisa. [Nat. Rer., IV, 462]

[26] Castor gaudet equis, ouo prognatus] etiam geminorum fratrum diuersa studia solent esse, ut apparet in Castore, & Polluce, quorum hic pugil clarissimus, ille optimus eques fuisse dicitur. existimant nonnulli aetate Horatii geminos fratres fuisse sic nominatos, quorum alter equis, alter caestibus delectaretur. mea nihil refert. sed mihi tamen simplicius uidetur, ut fratres Helenae intelligamus.

[28] me pedibus delectat claudere] sic locutus est satyra superiore . at sit quis pedibus quid claudere senis Hoc tantum contentus. [Serm., I, 10, 59]

[31] Credebat] committebat. tralatio est. uide annot. ad Od. v. lib. 3 . ibi, Qui perfidis se credidit hostibus. [Carm., III, 5, 33]

[7] neque si male cesserat, usquam Decurrens] id est, neque si quid ei male euenerat, neque si prospere, usquam alio confugiens, quam ad scribendum, aut legendum. mendose in quibusdam libris legitur gesserat.

[32] quo fit, ut omnis Votiua] quo fit, ut omnis Lucillii uita pateat, ueluti in tabula uotiua, descripta, atque expressa. uotiua tabulae appellantur, quae sunt uotae, quaeue ex uoto suspenduntur in sanis, quales sunt naufragorum, aut eorum, qui ex graui & periculoso morbo recreati conualuerunt. supra Od. v. lib. 1. me tabula sacer Votiua paries indicat humida suspendisse potenti Vestimenta maris Deo. [Carm., I, 5, 14]

[34] Lucanus, an Appulus anceps] inter Lucaniam, & Apuliam interiectus, utriusque particeps, ita, ut dubium sit, Lucanusne sim, an Apulus, nempe Venusinus.

[37] Quo ne, &c.] id est, ut ne hostes populi Romani in Romanos inuaderent. quidam libri Qua ne, id est, ne aliqua.

[38] Siue quod] siue quia Appuli, siue quia Lucani bellum populo Romano in ferrent. alii quod positum esse putant pro aliquod. sed eos refellit codex unus Vatic. & Tornes. in quibus ita scriptum est, sine quia Appula gens, seu quod [p. 139] Lucania bellum, &c. incutere bellum autem, id est, inferre, Horatio usitatum.

[39] haud petet ultro] non petet quenquam, nisi sim lacessitus. haec enim uis est, uocis ultro.

[40] Quenquam animantem] quenquam uiuum, quenquam anima & corpore constantem. M. Tullius in Timaeo, a quo enim animante reliquos omnes contineri uellet animantes, hunc ea forma figurauit, qua una omnes reliquae formae concluduntur. [Tim., 6] alias animans & faeminini generis est, & neutrius.

[41] distringere] proprie, & usitate, ut sup. annot. Od. xxxv. lib. 1. [Ad Carm., I, 35, 38]

[43] ut pereat positum rubigine telum] utinam telum in uagina conditum, rubigine exedatur. Priscianus hunc locum producit lib. xv.

[44] Nec quisquam noceat cupido] & utinam nemo me lacessat iniuria : utinam nemo mihi ultro iniuriam inferat.

[45] at ille, Qui me commorit] at, qui me prouocarit, plorabit, & erit fabula totius populi. Plato in Minoë, monet eum, qui bonae existimationis cupidus est, ne poëtas offendat, neue lacessat, Minois exemplo, qui quamuis fuerit rex clementissimus, iustissimus, optimus : tamen propterea quod of sensionem, odiumque Tragicorum poetarum subierit : & clementiae, iustitiaeque suae fructu caruit, & inustus est inhumanitatis, crudelitatis, iniustitiae notis in posterum sempiternis. Verba Platonis sunt haec, Διὸ καὶ σύ, ὦ βέλτιστε, ἐὰν σωφρονῇς, εὐλαβὴς εἴης, καὶ ἄλλος πᾶς ἀνὴρ, ὅτῳ μέλει τοῦ εὐδόκιμον εἶναι, μηδέποτε ἀπεχθάνεσθαι ἀνδρὶ ποιητικῷ μηδενί. οἱ γὰρ ποιηταὶ μέγα δύνανται εἰς δόξαν, ἐφ’ ὁπότερ’ ἂν ποιῶσιν εἰς τοὺς ἀνθρώπους εὐλογοῦντες, ἢ κακηγοροῦντες. [Min., 320e] Itaque Archilochus ille ad maledicendum egregie promtus, ac paratus, cum a quodam contumeliose appellatus esset, ita respondit, τοῦ τέττιγα πτεροῦ συνείληφας. id est, cicadam ala comprehendisti. huius autem animalis mirus est stridor, si ala prehendatur. Huc pertinet & illud, quod scribit Plutarchus in Theseo, ἔοικε γὰρ ὄντως χαλεπὸν εἶναι φωνὴν ἐχούσῃ πόλει, καὶ μοῦσαν, ἀπεχθάνεσθαι [Thes., 16], id est, reuera molestum & durum est cum ciuitate, quae uocem & musam habeat, inimicitias suscipere.

[46] Flebit οἰμώξει. dolebit, miseriam suam conqueretur, ac deplorabit. uide annot. sup. ad Od. v. epod. ibi, O multa fleturum caput.

[46] &. insignis tota cantabitur urbe] perueniet in ora uirum : nobilitabitur meis uersibus ad ignominiam, & infamiam sui nominis sempiternam.

[47] Seruius iratus] quaesitor. intelligamus hunc aetate Horatii fuisse Praetorem, & quaestioni alicui rei capitalis praefuisse. Virgilius 6. Aeneid. Quaesitor Minos urnam mouet. [Aen., VI, 432] adhibebatur autem urna ad fortitionem, subsortitionemque iudicum.

[48] Canidia Albuci] Albucii filia uenefica, de qua supra Od. iii. Epod. an malas Canidia tractauit dapes ? [Epod., 3, 8] & tota Od. v. [Epod., 5] & xvii. [Epod., 17] saty. viii. lib. 1. [Serm., I, 8, 24]

[49] Grande malum Turius] quia iudex leuis, & nummarius, & uenalis.

[50] Vt, quo quisque ualet, &c.] id est, quo modo, qua re quisque plurimum potest, ea re inimicos suos, eosque quibus se inuisum esse sentit, aut quos metuit, terreat, & ulciscatur : & quemadmodum imperet hoc ipsa natura cuius maxima uis est, sic ratiocinare mecum, οὕτω συλλογίζου μετ’ ἐμοῦ.

[52] intus] non foris, sed a natura insitum.

[p. 140]

[53] Scaeuae, &c.] significat hunc fuisse impium in parentes, & matrem ueneno necasse. Scaeuae (inquit) luxurioso & perdito homini suam matrem committe, & permitte : manus quidem, & ferrum ab illa abstinebit : sed cicuta cum melle confusa matrem necabit.

[54] nil faciet sceleris pia dextera] pura quidem manus erit a sanguine materno : sed cicuta eam de medio tollet.

[56] mala ἐπίθεζον perpetuum. nulla enim cicuta bona est. sic alibi mala lustra, mala ambitio, mali fures. apud Homerum λευκοῖο γάλακτος. [Od., IX, 246]

[56] tollet] necabit, occidet. sic Varro, quis patrem decem annos natus tollet, nisi ueneno ? [Sat. Men., fr. 496]

[57] Ne longum faciam] ne sim longior : ut paucis expediam. sic loquitur M. Tullius lib. 1. de legibus Non faciam longius : huc enim pertinet, animal hoc prouidum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis, & consilii, praeclara quadam ratione generatum esse a supremo deo. [Leg., I, 22]

[59] fors] fortuna. caue legas, sors. & uide annot. ad illum locum saty. i. Seu ratio dederit, seu fors obiecerit [Serm., I, 1, 2] .

[60] Quisquis erit uitae, scribam color] ordo est, quisquis erit uitae color, scribam. uita colorem intellige uitae genus, conditionem uiuendi, sortem, personam. non enim una est omnium hominum persona, non idem uitae color, non eadem species : aliudque uitae genus est imperatoris, aliud oratoris : aliud negociatoris, aliud poëtae. recte autem colorem appellauit, quia singulorum uitae degendae genera, plerunque tanquam colores quidam, in nobis immutantur, neque quicquam ad animum pertinent : sed ad corpus, aut fortunam. Quanuis autem sua quenque natura ad certum uitae genus fingere uideatur : neque tamen semper in deligendo uitae genere naturam sequimur, & saepe, ad quam nos aetatis degendae uiam uel propinqui impulerint, uel fortuna, ueluti tempestas quaedam, detulerit, in ea constantiae causa, repugnante natura, cogimur consenescere, & ad extremum uitae spiritum permanere.

o puer, ut sis Vitalis metuo] o puer (inquit Trebatius) ne non sis uitalis, metuo. nomen uitalis autem, id proprie significat, quod ad uitam pertinet, quod uitam adiuuat, quod uitae utile est. Lucretius lib. 3. Est igitur calor, ac uentus uitalis in ipso Corpore, qui nobis moribundos deserit artus. [Nat. Rer., III, 128] Ibid. mors omnia praestat, Vitalem praeter sensum, calidumque uaporem. [Nat. Rer., III, 215] Ibid. Et caput abscissum calido, uiuenteque trunco, Seruat humi uultum uitalem, oculosque patentes, Donec relliquias animaï reddidit omnes. [Nat. Rer., III, 654] Ibid. Quod si forte ideo magis immortalis habenda est, Quod uitalibus ab rebus munita tenetur. [Nat. Rer., III, 819] & lib. 5. nudus humi iacet, infans indigus omni Vitali auxilio. [Nat. Rer., V, 223] & lib. 6. primum multarum semina rerum Esse supra a docui, quae sint uitalia nobis. [Nat. Rer., VI, 1093] M. Tullius liber de natura deorum ii. ex quo intelligi debet, eam caloris naturam, uim in se habere uitalem, per omnem mundum pertinentem. [Nat. Deor., II, 9] Ibid. & ceteris naturis omnibus salutarem impertit, & uitalem calorem. [Nat. Deor., II, 10] Idem de diuinatione lib. 1. Luce serenanti uitalia lumina liquit. [Diuin., I, 11] Virgilius Aen. i. Quisquis es, haud (credo) inuisus caelestibus auras Vitaleis carpis. [Aen., I, 385] Plautus in Poenulo. Iupiter, qui genus colis, alisque hominum, per quem Viuimus uitale auum. [Poen., 1187] Interdum etiam uitale appellamus, quod uita praeditum est, ut Plautus in Bacchides. Da, si esse [p. 141] saluum uis me, aut uitalem tibi. [Bacch., 998] M. Tullius in Laelio ex Ennio. Quis potest esse uita uitalis, ut ait Ennim, qui non in amici mutua beneuolentia conquiescat ? [Amic., 6] & ita hoc loco ponitur ab Horatio itemque in [4] saty. 7. huius libri ita, Dauus, amicum Mancipium domino, & frugi, quod sit satis, hoc est, ut uitale putes [Serm., II, 7, 4] .

[61] maiorum ne quis amicus] ne quis gratiosus apud maiores, & potentiores uiros, &c.

[62] Frigore te feriat] mortem tibi inferat : te de medio tollat. sic Lucretius. lib. 3. & discedit in auras, Et gelidos artus in lethi frigore linquit. [Nat. Rer., III, 400] Idem lib. 4. nanque iaceret Aeterno corpus perfusum frigore lethi. [Nat. Rer., IV, 923] Virgilius lib. 9. Aen. uoluitur ille uomens calidum de pectore flumen Frigidus [Aen., IX, 414], id est, moribundus, atque adeo mortuus, ut explicat Nonius Marcellus. [Comp. Doc., IV, p. 311 M] Idem in diris. Et calor infuso decedit frigore mortis. [Dir., 126] Idem lib. 4. Aen. Et cum frigida mors anima seduxerit artus. [Aen., IV, 385] Itaque docet Varro lib. 4. de lingua Latina ignem a nascendo dictum, quod hinc nascitur, quicquid nascitur : ideoque calet : ut, qui denascitur, ignem amittit, & frigescit. [Ling. Lat., V, 10, 70]

[17] Quid ? cum est Lucillius ausus, &c.] Quid ? (inquit Horatius) cum Lucillius primus ausus est satyras scribere ?

[64] Detrahere & pellem, nitidus qua] & cum ausus est ea integumenta detrahere, quibus quisque sua flagitia, suamque turpitudinem tegeret, ac celaret. ausus est omnia, aut plurima improborum peccata nudare, & in publico quodam modo proponere.

[65] Cederet] incederet. sic Plautus. Vt transuersus, non prouersus cedit, quasi cancer solet.. [Pseud., 955] citat Varro lib. 6. de lingua Latina [Ling. Lat., VII, 80].

[65] introrsum turpis] epistula ad Quinctium lib. 1. Introrsum turpem, speciosum pelle decora [Epist., I, 16, 45] [Ad Quint., I, 16]

[66] aut, qui Duxit ab] P. Scipio Africanus posterior, qui Carthaginem deleuit.

[67] ingenio offensi ?] num ingenio Lucillii offensi, subintellecti sunt ?

[68] Famosisque Lupo cooperto] & num doluere ob Lupum famosis uersibus conscissum ? extant Lucillii uersus non integri apud M. Tullium lib. 1. de natura Deorum in quibus hic Lupus, & aliquot alii commemorantur. M. Tullius. Quid de sacrilegis, quid de impiis, periurisque dicemus ? Tubulus si Lucius unquam, Si Lupus, aut Carbo, aut Neptum filius, ut ait Lucilius, putasset esse Deos : tam periurus, aut tam impius fuisset ? [Nat. Deor., I, 23, 63]

[70] Scilicet uni aequus] scilicet uni uirtuti placatus, aequabilis, atque amicus. non iratus, neque offensus. uide annot. Od. iii. lib. 2. [Ad Carm., II, 3, 1]

[72] Virtus Scipiadae & mitis sapientia Laeli] id est, Scipio, & Laelius : περίφρασις  : quod genus supra annotauimus ad Od. v. lib. 3. [Ad Carm., III, 5, 13] Priscianus. lib. 2. scribit dicendum fuisse Scipionidae. [Gramm., GL II, II, p. 62]

[73] discincti] cur non dixit discinctae ? quia per uirtutem Scipionis, & sapientiam Laelii, Scipio, & Laelius significantur, ut diximus. sic Homerus ὀδ. λ. Ἦλθε δ’ ἐπὶ ψυχὴ Θηβαίου Τειρεσίαο, Χρύσεον σκῆπτρον ἔχων. [Od., XI, 90] quo loco uidebatur dicendum ἔχοντα. & Euripidus apud Stobaeum ῎Ιδοιμι δ’ αὐτῶν ἔκγον’ ἄῤῥεν’ ἀῤῥένων Πρῶτον μὲν εἶδος ἀξίους τυραννίδος. [Anth., IV, 21a] uidebatur dicendum ἄῤῥενα ἄξια . sic M. Tullius, orat. pro Sextio. duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo , [Sext., 17] &c. Tribuno plebis constrictos addixerat. discinctus hoc loco non [p. 142] ponitur in uitio, ut Ode i. Epod. Discinctus aut perdam ut nepos [Epod., 1, 34]  : sed ad animi laxamentum, ac remissionem duntaxat pertinet, ut ibidem docuimus. discincti igitur ualet hoc loco idem, quod remissi, ac relaxati : animo a rebus seriis, & a reip. curis soluto : omni seueritate posita.

[73] donec] interea dum, uel tantisper dum, ut Od. ix. lib. 3. Donec gratus eram tibi. [Carm., III, 9, 1]

[74] Decoqueretur olus] ex apparatu, qualis esset eorum coena significat, nempe frugi, minimeque sumtuosa. uide, quae annotata sunt ad illum locum Lachanique catinum. saty. vi. lib. 1. [Serm., I, 6, 115] Soliti autem subintell. erant.

[74] quamuis Infra Lucilli censum ingeniumque] quanuis & censu, & ingenio Lucillio inferior. fuit autem Lucillius honesto loco natus, nempe familia equestri.

[76] Cum magnis uixisse] sic supra epistula ult. lib. 1. Me primis urbis belli placuisse, domique [Epist., I, 20, 23] .

[77] & fragili quaerens illidere dentem] allegoria est. significat autem, inuidis, qui conabantur eum, obtrectando, & clanculum mordendo, in crimen uocare, suae uitae integritatem, castitatem, & innocentiam responsuram, ac restituram. ducta allegoria est a dente, qui res teneras, molleis ac fragiles perfringere, & comminuere potest : duras & solidas non potest. utitur alia quidem similitudine M. Tullius, oratio pro Roscio Comodeo in eadem re : sed non minus apta. his uerbis. Nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur, & refrigeratur : sic referuens falsum crimen in purissimam, & castissimam uitam collatum statim concidit & extinguitur ? [Rosc. com., 6]

[78] offendet solido] in solidum incurret, ita ut laedatur potius, quam laedat.

[79] equidem nihil hic diffindere possum] ita reperi scriptum in uno cod. Vatic. & Tornes. non, ut habent uulgati libri, diffingere, Et sane hanc (quam dico) scripturam agnoscere uidetur Porphyrio . diffindere autem uerbum est antiqui iuris ciuilis, quod ualet differre, quanquam nonnulli malunt dici diffundere. a quibus dissentio. Verba sunt haec ex lege secunda Numae Pompilii. Si quid horum fuit uitium indici, arbitroue, reoue, is dies diffissus esto. T. Liuius lib. 9. atque ei legem Curiatam de imperio ferenti, triste omen diem diffidit. [Hist., IX, 38] Aul. Gellius lib. 14. cap. 2. Atque in dierum quidem diffissionibus, [Noct. Att., XIV, 2] &c. ubi uulgo legitur rerum diffusionibus.

[80] Sed tamen ut monitus] haec pertinent ad uersum, qui statim sequitur, Si mala cond. hoc sensu : sed tamen, ut cautior sis, idque a me monitus, ne forte ignorantia legum te in fraudem impellat : si quis in aliquem famosa carmina scripserit, datur in eum actio, & poena est in eum lege sancita. M. Tullius lib. 4. Tuscul. quanquam id quidem etiam xii tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen : quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, legos sanxerunt. [Tusc., IV, 2, 4] sic epistula ad Augustum. quin etiam lex, Poenaque lata, malo quae nollet carmine quenquam Describi.

[82] ius est, Iudiciumque] lex lata est, & actio in eum datur.

[83] esto] demus ita esse, (inquit Horatius) uidelicet poenam esse constitutam in eum, qui mala in quempiam carmina scripserit : sed si quis bona scripserit, laudatur iudice Caesare, ambiguum inest in uoce mala. Trebatius enim [p. 143] mala accipit famosa : Horatius autem indocta.

[85] latrauerit] sic reperi scriptum in quattuor codicibus calamo exaratis : trib. Vatic. & Iann. unus Vat. & Faer. habent lacerauerit. ego priorem scripturum secutus sum, quia a pluribus libris comprobatur. placet mihi tamen, & altera lacerauerit : cui ex aduerso respondet nomen integer : hoc modo, lacerauerit homines improbos, ideoque lacerandos, cum ipse sit integet, id est, innocens, & castus. Praeterea M. Tullius Philipp. xi. ita loquitur uerborum contumeliis lacerare. [Phil., XI, 2, 5]. nisi quis dicat lacerare, grauius esse, quam latrare : & hoc huic loco conuenire : illud non conuenire. Haec autem si quis opprobriis digum latrauerit & reliqua, quae sequuntur, uidentur dici a Trebatio, hoc modo, si quis improbum, impudicum, periurum, atque impium latrauerit, seu lacerauerit, cum sit ipse purus, & innocens, leges ipsae xii. tabularum risu dissoluentur, & poenam remittent : tu autem omni molestia liberatus, abibis : tu missus fies : tu absolueris. Ego suspicatus sum aliquando, etiam superiora illa uerba , sed bona si quis, [Serm., II, 1, 85] &c. esse Trebatii, continentemque iam esse, & perpetuam Trebatii ad extremum orationem, ut aduersentur scilicet illis, si mala condiderit. alii omnia uolunt esse Horatii.

[86] tabulae] id est, uel ipsae leges risu dissolutae supplicium remittent, uel ipsi iudices, qui sunt legum custodes, atque adeo leges loquentes, effuse ridebunt.