[p. 388]

Ad Lollivm. 18.

Si bene te noui, metues liberrime Lolli

Scurrantis speciem praebere, professus amicum.

Vt matrona meretrici dispar erit, atque

Discolor infido scurrae distabit amicus.

5 Est huic diuersum uitio uitium, & prope maius,

Asperitas agrestis, & inconcinna, grauisque :

Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,

Dum uult libertas mera dici, ueraque uirtus.

Virtus est medium uitiorum, & utrinque reductum.

10 Alter in obsequium plus aequo pronus, & imi

Derisor lecti, sic nutum diuitis horret :

Sic iterat uoces, & uerba cadentia tollit,

Vt puerum saeuo credas dictata magistro

Reddere : uel parteis mimum tractare secundas.

15 Alter rixatur de lana saepe caprina.

Propugnat nugis, armatus : scilicet ut non

Sit mihi prima fides : &, uere quod placet, ut non

Acriter elatrem : pretium aetas altera sordet.

Ambigitur quid enim ? Castor sciat, an Docilis plus.

20 Brundisium Numici melius uia ducat, an Appi.

Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat :

Gloria quem supra uireis & uestit, & ungit :

Quem tenet argenti sitis importuna, famesque

Quem paupertatis pudor, & fuga : diues amicus

25 Saepe decem uitiis instructior odit, & horret.

Aut, si non odit, regit : ac, ueluti pia mater,

Plus, quam se, sapere, & uirtutibus esse priorem

Vult : & ait prope uera : mihi contendere noli,

Stultitiam patiuntur opes. tibi paruula res est.

[p. 389]

30 Arcta decet sanum comitem toga. desine mecum

Certare. Eutrapelus, cuicunque nocere uolebat,

Vestimenta dabat pretiosa. beatus enim iam

Cum pulchris tunicis sumet noua consilia, & spes :

Dormiet in lucem : scorto postponet honestum

35 Officium : nummos alienos pascet : ad imum

Thrax erit : aut olitoris aget mercede caballum.

Arcanum neque tu scrutaberis ullius unquam :

Commissumque teges & uino tortus, & ira.

Nec tua laudabis studia, aut aliena reprendes :

40 Nec, cum uenari uolet ille, poemata panges.

Gratia sic fratrum geminorum Amphionis, atque

Zethi dissiluit : donec suspecta seuero

Conticuit lyra. fraternis cessisse putatur

Moribus Amphion. tu cede potentis amici

45 Lenibus imperiis : quotiesque educet in agros

Aetolis onerata plagis iumenta, canesque,

Surge : & inhumanae senium depone camoenae :

Coenes ut pariter pulmenta laboribus emta :

Romanis sollenne uiris opus, utile famae,

50 Vitaeque, & membris : praesertim cum ualeas, &

Vel cursu superare canem, uel uiribus aprum

Possis. adde, uirilia quod speciosius arma

Non est, qui tractet. scis quo clamore coronae

Proelia sustineas campestria : denique saeuam

55 Militiam puer, & cantabrica bella tulisti

Sub duce, qui templis Parthorum signa refixit :

Et nunc, si quid abest, Italis adiudicat armis.

Ac, ne te retrahas, & inexcusabilis absis :

(Quamuis nil extra numerum fecisse, modumque

60 Curas) interdum nugaris rure paterno.

Partitur lintres exercitus : Actia pugna

[p. 390]

Te duce per pueros hostili more refertur.

Aduersarius est frater. lacus, Adria : donec

Alterutrum uelox uictoria fronde coronet.

65 Consentire suis studiis qui crediderit te,

Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.

Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu :)

Quid de quoque uiro, & cui dicas, saepe uideto.

Percontatorem fugito : nam garrulus idem est :

70 Nec retinent patulae commissa fideliter aures.

Et semel emissum uolat irreuocabile uerbum.

Non ancilla tuum iecur ulceret ulla, puerue

Intra marmoreum uenerandi limen amici :

Ne dominus pueri pulchri, caraeue puellae

75 Munere te paruo beet : aut incommodus angat.

Qualem commendes, etiam, atque etiam aspice : ne mox

Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Fallimur : & quondam non dignum tradimus : ergo

Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri :

80 Vt penitus notum si tentent crimina, serues,

Tuterisque tuo fidentem praesidio : qui,

Dente Theonino cum circumroditur : ecquid

Ad te post paulo uentura pericula sentis ?

Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet :

85 Et neglecta solent incendia sumere uires.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici.

Expertus metuit. tu, dum tua nauis in alto est :

Hoc age : ne mutata retrorsum te ferat aura.

Oderunt hilarem tristes, tristemque iocosi :

90 Sedatum celeres, agilem, nauumque remissi :

Potores bibuli media de nocte Falerni

Oderunt porrecta negantem pocula : quanuis

[p. 391]

Nocturnos iures te formidare uapores.

Deme supercilio nubem. plerunque modestus

95 Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

Inter cuncta leges, & percunctabere doctos :

Qua ratione queas traducere leniter aeuum :

Ne te semper inops agitet, uexetque cupido.

Ne pauor, & rerum mediocriter utilium spes.

100 Virtutem doctrina paret, naturane donet :

Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum :

Quid pure tranquillet : honos, an dulce lucellum,

An secretum iter, & fallentis semita uitae.

Me quoties reficit gelidus Digentia riuus :

105 Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus :

Quid sentire putas ? quid credis amice precari ?

Sit mihi, quod nunc est, etiam minus : & mihi uiuam,

Quod superest aeui, si quid superesse uolunt dii :

Sit bona librorum, & prouisae frugis in annum

110 Copia : neu fluitem dubiae spe pendulus horae.

Haec satis est orare Iouem, qui donat, & aufert,

Det uitam, det opes : aequum mi animum ipse parabo.

COMMENTARII.

[2] Scurrantis speciem praebere] speciem prae te ferre hominis pabuli causa assentantis. sic loquitur Brutus ad Ciceronem in epistolis ad Brutum, in ea cuius initium est, Particulam litterarum. qui potes intueri, quae gesseris, simul & ista uel probare, uel ita demisse, ac facile pati, ut probantis speciem praebeas ? [Ad Brut., I, 16] quanquam uulgo legitur habeas ? & Iulius Caesar lib. 3. de bello Gallico, speciem, atque opinionem pugnantium praeberent. [Bell. Gall., III, 23] & Titus Liuius libro 3 Annalium, Romam prima luce uenientes procul speciem hostium praebuere. [Hist., III, 18] scurra est, ut supra diximus, qui pabuli causa potentiori alicui assentatur, & risum mouet. βωμολόχον & παράσιτον uocant Graeci. neque uero multum interest inter scurram, & assentatorem, quem illi κόλακα nominant : aut, si quid interest, Horatius tamen hoc loco scurram pro assentatore accipit. Quemadmodum autem hic poëta scurram, id est, assentatorem, ab amico distinguit, ac [p. 392] separat, ita M. Tullius scurram ab oratore faceto, & urbano lib. 2. de oratore ad Quintum fratrem his uerbis, Temporis igitur ratio, & ipsius dicacitatis moderatio, & temperantia, & raritas dictorum distinguit oratorem a scurra. [De orat., II, 60]

[5] Est huic diuersum uitio] sic Aristoteles lib. 2. de moribus ad Nicomachum φίλον [Eth. Nic., 1108a 30] id est, amicum, medium constituit inter eum, qui omnia loquitur ad uoluntatem, nunquamque alterius orationem improbat, aut refellit : & eum, qui in omni sermone & congressu acerbum, atque insuauem se praebet, quem δύσεριν. & δύσκολον nominat. & prope autem reposui, secutus libros ueteres.

[6] inconcinna] inuenusta, illepida, insuauis, a societate, & conuictu hominum aliena.

[7] Quae se commendat tonsa cute] quae ex corporis horrore, asperitate, squallore, illuuie, immunditia, laudem aucupatur. quia quae tondentur, hirsuta, & pilosa esse necesse est, iccirco per tonsam cutem, totius corporis horridam quandam, & hirsutam asperitatem significat. Marcus Antonius Muretus dicebat iccirco per tonsam cutem immunditiam, & squallorem significari, quia eo tempore Romani neque barbam, neque capillum tondebant, praeter immundos, & sordidos homines, quod puto esse falsum. nam contrarium est uerum, ut perspicuum est, cum ex multis aliis locis, tum ex his uersibus Horatius epist. ad Pisones Nanciscetur enim pretium, nomenque poëta, si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit [Ars, 299] & iis, qui sunt saty. iii. lib. 2. dii te, Damasippe, deaeque uerum ob consilium donent tonsore. [Serm., II, 3, 16]

[9] & utrinque reductum] ab utroque extremo remotum.

[10] Alter in obsequium plus aequo] alter ille, siue assentator, siue scurra, plus aequo officiosus, ita ut facile appareat, arcessitam, & de industria quaesitam, & simulatam esse blanditiam.

[11] imi lecti] in quo ipse accumbit. est enim imus lectus uel infima pars lecti, uel lectus infimus, minusque honorificus, in quo uidelicet discumbunt inferiores amici. quod declarat locus Suetonius in Augusto, Neque coenauit unquam, nisi in imo lecto assiderent. [Aug., 64] Plautus in Sticho, scis tu me dudum esse imi subsellii uirum. [Stich., 489] ibidem. Ergo oratores populi summates uiri, summi accumbent, ego infimatis infimus. [Stich., 493] imi igitur lecti derisorem sic accipio, qui se, & eiusdem loci, ordinisque homines derideat. solent enim assentatores, & scurrae de se, quam maxime fieri potest, detrahere, suaque omnia extenuare, seipsos denique deridere : diuiti autem parcere : ei omnia tribuere : eum suspicere, & admirari. saty. viii. lib. 2. Inuertunt Alifanis uinaria totae Vibidius, Balatroque secutis omnibus imis. [Serm., II, 8, 40] imus autem ualet idem fere, quod infimus, aut extremus. lege annot. ad epist. 2. lib. 2. talos a uertice pulcher ad imos. [Epist., II, 2, 4]

[12] uoces] diuitis uoces iterat, quasi admirans.

[12] uerba cadentia tollit] uerba diuitis excipit. saty. iiii. lib. 1. Cum flueret lutulentus, erat, quod tollere uelles. [Serm., I, 4, 11]

[13] dictatam. Reddere] proprie dixit dictata reddere. sic M. Tullius de natura deorum lib. 1. Ista enim a uobis, quasi dictata, redduntur. [Nat. Deor., I, 26] aliud reddere uoces. Horatius epist. ad Pisones , Reddere qui uoces iam scit puer. [Ars, 158]

[14] uel partes mimum tractare] duabus aptissimis similitudinibus [p. 393] assentatoris ingenium, & mores expressit. Quemadmodum (inquit) puer, magistri docentis, ac praelegentis uocem subsequitur, & excipit : quae ab eo dictata sunt, colligit, repetit, ac pronunciat : sic assentator orationem potentioris amici blandissime excipit, atque iterat, ut eum quam maxime admirari, probareque uideatur. altera similitudo ducta est ab histrionibus, & actoribus comoediarum. sciendum est autem, histriones alios fuisse primarum partium, alios secundarum, & sic deinceps, usque ad eum numerum personarum, quae intercedebant in comoedia. Eum igitur, qui primas partes agebat, ceteris omnibus uoce, & gestu praestare oportebat, adeo ut si forte is, cui secundae partes obtigerant, posset aliquanto clarius, quam ipse primarum, dicere, minus contenderet, quam posset : ne sese principi illi exaequaret, aut ne etiam eum superaret. Quod declarat M. Tullius in diuinatione in Verrem, his uerbis, ut in actoribus Graecis fieri uidemus, saepe illum, qui est secundarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere, quam ipse primarum, multum summittere, ut ille princeps quam maxime excellat : sic faciet Allienus, [Verr., I, 15] &c. talis igitur est assentator, aut scurra, qualis actor secundarum, aut tertiarum partium, in eo, quod uires, & facultatem suam quam maxime extenuat, atque eleuat. Nam si sit ei, exempli causa, sermo aliquis cum diuite indoctissimo, & infantissimo institutus, cum sit ipse disertus, eruditus, & eloquens, is suam eloquentiam, quam maxime poterit, extenuabit, & occultabit, atque ultro haesitabit, ac balbutiet, ut diues ille quam disertissimus, ac facundissimus esse uideatur.

[14] mimum] histrionem. alias mimus fabula est paulo obscenior, ac licentior, quam comoedia, quales erant Laberii mimi, ἀπὸ τοῦ μιμεῖσθαι appellata : quia ea imitatur & sermones obscenos, & facta indecora, ac turpia.

[15] Alter] agrestis ille, & inconcinnus.

[15] de lana caprina] de re nihili. notum prouerbium est.

[16] Propugnat nugis] propugnat pro nugis, id est, nugas defendit, armatus proinde ac si pro aris, ac focis pugnandum sit. caue ita coniungas, armatus nugis, quod uulgo faciunt. neque est, quod quisquam hoc loquendi genus improbet, propugnare nugis. nam apud ueteres in uerbis compositis non solebat propositio repeti, ut adigere iusiurandum, & adigere arbitrum dicebant, non ad arbitrum. & ita M. Tullius 3. de Officiis arbitrum illum adegit, quicquid sibi ea de re facere oporteret ex fide bona. [Off., III, 2] & in Topicis aquae pluuiae arcendae adigere arbitrum non possis. & pro Roscio Comoedo. Quae cum ita sint : cur non arbitrum pro socio adegeris Roscium, quaero. id est, ad arbitrum adegeris. Virgilius Aeneid. 9. Quis deus Italiam, quae uos dementia adegit ? [Aen., IX, 601] Horatius de arte poëtica . neu quid medios intercinat actus. [Ars, 194] ita propugnare nugis ualet pugnare pro nugis. uel, si quis malit, propugnare pro nugis.

[16] scilicet ut non Sit mihi prima fides & uere, &c.] totius huius loci haec sententia est, Scilicet, ait agrestis ille, (est enim μίμησις ) si quis mihi alteram aetatem, id est, uel adolescentiam, uel alteram uitam, seu longiorem, quam natura, & fata ferant, mercedis, & pretii loco, promittat, ut ne libere dicam, acriterque defendam, & obtineam, quod mihi reuera placet : ego reiiciam, ac respuam. usitatius diceremus, nolim merere alteram aetatem, ut non liceat [p. 394] mihi, quod uere placet, defendere, & ut non mihi in primis fides habeatur. sic enim loquitur Plautus in Menaechmis, Neque hodie, ut te perdam, meream deum diuitias mihi. [Menaech., 217] Idem Mostellaria. quid merear, quamobrem mentiar ? [Most., 974] id est, quid est, quod tanti faciam, ut eo accepto mentiri uelim ? sic & M. Tullius orat. de signis, Quid arbitramini Rheginos, qui iam ciues Romani sunt, mereri, uelle, ut ab iis marmorea uenus illa auferatur ? [Verr., II, 4, 135] Idem lib. 2. de Finibus quid merearis igitur, ut te dicas in eo magistratu omnia uoluptatis causa facturum esse ? [Fin., II, 22] Iterum Plautus Bacchides. quadrigentis Philippis filius me, & Chrysalus circunduxerunt : quem quidem ego ut non excruciem, alterum tantum auri non meream. [Bacch., 1184] Tibullus autem propius accessit ad hoc genus Horatianum, elegia ix. lib. 1. Tum mihi iurabis nullo te diuitis auri Pondere, non gemmis uendere uelle fidem : Non, tibi si pretium Campania terra daretur : Non, tibi si Bacchi cura, Falernus ager. [Eleg., I, 9, 31] Iam quod Horatius alteram aetatem posuit, pro grandi, & amplo pretio, uidetur in eo Homerum esse imitatus, apud quem ἰλ. ι. , Phoenix negat Achilli se ulla conditione passurum, ut ab eo distrahatur, non, si deus ipse sibi promittat senectute abstersa, atque ablata, adolescentiam, & pubertatem. Sic Homerus. Ὡς ἂν ἔπειτ’ ἀπὸ σεῖο, φίλον τέκος, οὐκ ἐθέλοιμι Λείπεσθ’, οὐδ’ εἴ κέν μοι ὑποσταίη θεὸς αὐτὸς Γῆρας ἀποξύσας, θήσειν νέον ἡβώοντα. [Il., IX, 444]. fortasse uero haec sunt referenda ad illam de Phaone fabulam, qui, cum Venerem ex Chio traiecisset, hanc mercedem operae, officiique tulit, quod ex rugoso, arido, imbecillo sene, nitidus, & firmus iuuenis effectus est. Iolaus item, cum apud inferos, et iam mortuus cognouisset, Eurysteum ab Atheniensibus Heraclidas ad supplicium deposcere, optauit a Diis inferis, ut sibi liceret reuiuiscere, tantisper dum illum interficeret. quo impetrato, Eurysteoque interfecto, ad inferos bis mortuus reuersus est. alii dicunt non mortuum reuixisse, sed aetate iam confecta, & uieta, iterum pubuisse, deinde Eurysteo interfecto, iterum senem factum esse. huc quoque ascribere licet notissimam de Pelia fabulam, quem promiserat Medea se e sene, iuuenem puberem, ac florentem effecturam. de quo uide ad satyram v. libro 2. [Ad Serm., II, 5, 55] Praeterea Pherecydes, & Simonides scripsisse dicuntur Iasonem a Medea recoctum, iunioremque quam erat antea, esse factum. Idemque de Aesone eius patre Graecus quidam poëta scribit, his uerbis, Αὐτίκα δ’ Αἴσονα θῆκε φίλον κόρον ἡβώοντα Γῆρας ἀποξύσασ’ εἰδυίῃσι πραπίδεσσι, Φάρμακα πόλλ’ ἔψουσ’ ἐπὶ χρυσείοισι λέβησιν [Med., 1, 13] qui uersus extant in argumento Medeae Euripidis.

[18] sordet] nihili fit a me, nihili penditur, Virgilius Alex. Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. [Buc., 2, 44]

[19] Ambigitur quid enim ?] qua enim de re controuersia est ? nempe de nugis, de rebus minimi ponderis.

[19] Castor sciat, an Docilis plus] Castor & Docilis par gladiatorum.

[20] Numici melius uia &c.] Numicia uia, an Appia. De uia Numicia (sic enim legitur in uulgatis codicibus) nihil comperi. neque hanc uiam Publius Victor, qui scripsit de regionibus, & locis urbis Romae, usquam commemorat, cum ceteras uias enumeret. in codice quidem Tornesiano sine ulla litura. scriptum est, Minuci, non Numici, de Minucia uia autem meminit M. Tullius lib. ix. epist. ad Atticum epist. cuius principium est, Natali die tuo, [Att., IX, 5] &c. cohortesque [p. 395] sex, quae Albae fuissent, ad Curtium Minucia transiisse, &c. ut mihi fiat uerisimile legendum hic esse Minuci uia. nisi cui forte secunda syllaba nominis Minuci uidebitur esse longa. quod ratio postulat. sed fortasse aut iidem erant Minucii, qui Minicii : aut dici potest, hanc uiam, Miniciam esse nominatam a Minicio, & legendum apud Ciceronem Minicia uia.. [Att., IX, 6, 1] nam apud Publium Victorem quidem suspicor in nomine Ciminia, litteras esse praepostero, confusoque ordine locatas, & pro Ciminia totidem litteris legendum esse Minicia. ueruntamen iudicet lector.

[21] damnosa Venus] infra epist. ad Augustum lib. 2. damnosa libido. [Epist., II, 1, 107]

[2] praeceps alea] epithetum aptissimum ad aleae iactum.

[21] nudat] pauperat, ut loquitur Plautus, & item noster Horatius.

[22] Gloria quem supra uires, &c.] eum, qui ostentationis, & gloriae causa, uestitu utitur sumtuosiore, ungentoque aut cariore, quam facultates ferant.

[23] importuna] quae desiderantem conquiescere non sinit, quaeque a portu quodammodo prohibet. ut supra Od. xvi. lib. 3. Importuna tamen pauperies abest. [Carm., III, 16, 37]

[24] paupertatis pudor] parsimoniae, uel paupertatis pudorem ait esse pessimum Marcus Porcius Cato apud Liuium lib. 34. annalium.

[24] diues amicus] ordo uerborum hic est, diues amicus saepe multis partibus uitiosior inferiore amico, quamuis hic talis sit, qualem eum descripsit, nempe Veneri deditus, aleator, ostentator, & gloriosus, pecuniae cupidissimus, &c. eum tamen odit, ab eoque abhorret, ac refugit aut, si non odit, &c.

[28] mihi contendere noli, &c.] haec loquitur potentior amicus. significat autem Horatius, diuites existimare sibi aut omnia licere, aut certe plura, quam tenuibus. Itaque Aristoteles scribit Rhetor. 2. ὅτι ἀνόητον ὁ πλοῦτός ἐστι . id est, stultas esse diuitias [Rhet., II, 16, 3 ] & Isocrates Areopagitico, συντέτακται, καὶ συνακολουθεῖ τοῖς πλούτοις, καὶ ταῖς δυναστείαις ἄνοια, καὶ μετὰ ταύτης ἀκολασία. [Aerop., 4] & Plautus in Sticho, secundis fortunas decent superbiae. [Stich., 300] Iam totum hunc locum, secutus ueteres libros & Vaticanos, & alios, restitui, cum antea legeretur, meae contendere noli stultitiam patiuntur opes. Est autem Horatianum, mihi contendere, pro eo, quod est, mecum contendere.

[30] Arcta decet sanum comitem toga] utebantur laxioribus, & amplioribus togis diuites, quam tenues homines, ut supra Ode iiii. epod. Videsne sacram metiente te uiam, Cum bis ter ulnarum toga, ut ora uertat huc, & huc euntium Liberrima indignatio ? [Epod., 4, 7]

[31] Eutrapelus cuicunque] stulto diuiti, & improbo, orationem affingit sapientem, & ueram, ut tanto apertius demonstret, diuitias homini, presertim prauo, & insipienti, nocere potius, quam prodesse. sed illud praeterea, & quidem praecipue docet, non eadem licere inferiori amico, quae superiori. Arbitror autem hic designari Volumnium illum Eutrapelum, ad quem extant epist. M. Tullii lib. 7. duae postremae : [Fam., VII, 32] [Fam., VII, 33] quem commemorat & epistola quadam ad Papirium Paetum, lib. 9. [Fam., IX, 26] & Philippica xiii. [Phil., XIII, 2] qui fuit Antonii intimus.

[32] beatus enim iam] diues factus, bene nummatus : uel qui sua [p. 394] opinione sit beatus.

[33] sumet noua consilia] suscipiet per se, & nemine consulto, noua consilia. aliud est capere consilium.

[34] Dormiet in lucem] dormire in lucem est inertium hominum, aut certe ociosorum, securorum, & solutorum, ut supra epist. ad Scaeuam, Si te grata quies, & primam somnus in horam Delectat. & saty. vi. lib. 1. Deinde eo dormitum non sollicitus, mihi quod cras surgendum sit mane. [Serm., I, 6, 119]

[35] nummos alienos pascet] pecuniam alienam accipiet grandi faenore. nam ita fit, ut nummi alieni pascantur, & crescant, pecuniaque pecuniam pariat, ex quo τόκος a Graecis est appellatus.

[35] ad imum] ad extremum, tandem.

[36] Thrax erit] gladiator erit. M. Tullius oratione de prouinciis consularibus. Cuius iter in prouinciam fuit eiusmodi, ut rex Ariobarzanes consulem uestrum ad caedem faciendam, tanquam aliquem Thracem, conduceret. [Prov. Cons., 4] Horatius saty. vi. lib. 2. Thrax est Gallina Syro par. [Serm., II, 6, 44]

[38] Commissumque teges] sic saty. iiii. lib. 1. commissa tacere Qui nequit, hic niger est. [Serm., I, 4, 84] saty. iii. eiusdem. quid faciam, si furtum fecerit, aut si Prodiderit commissa fide ? [Serm., I, 3, 94] & commissa simpliciter intelliguntur arcana, & consilia alterius fidei conmissa, ut hic, & infra eadem epistola. Nec retinent patulae commissa fideliter aures. & in epist. de arte poëtica . Ille tegat commissa. [Ars, 200] Isocrates appellat λόγων παρακαταθήκας, ad Demonicum, his uerbis, μᾶλλον τήρει τὰς τῶν λόγων, ἢ τὰς τῶν χρημάτων παρακαταθήκας. [Demon., 22] M. Tullius Tusculan. 2. an coli iustitia poterit ab homine propter uim doloris enunciante commissa, prodente conscios ?. [Tusc., II, 13]

[38] & uino tortus, & ira] torquentur enim homines quodammodo uino, & ira, id est, poti, & irati arcana sibi commissa interdum enunciant. tum hominum ingenia uino explorantur. Ode xxi. lib. 3. Tu lene tormentum ingenio admoues Plerunque duro. [Carm., III, 21, 13] & de arte poëtica . Reges dicuntur multis urgere culullis, Et torquere mero, quem perspexisse laborant, An sit amicitia dignus [Ars, 434] . hoc ergo dicit : neque potus, neque iratus occulta tuae fidei credita, aperies.

[40] Nec, cum uenari uolet ille, &c.] inferior amicus totum se ad nutum, & uoluntatem potentioris inflectere, & torquere debet. Itaque danda ei opera est, ut illius studia omnia amare, ac probare uideatur. nam quem ad modum morum, & animorum, ita & studiorum similitudo amicitiam conglutinat : dissimilitudo, inimicitias concitat : idque declarat exemplo geminorum fratrum Amphionis, & Zethi.

[41] Gratia sic fratrum, &c.] Zethus, & Amphion gemini fratres, ingenio, & instituta ratione uitae, & studio, multum inter se dissimiles fuisse dicuntur, hic enim fuit Philosophus, idemque musicus : ille pastor a Musis, & philosophia alienissimus : hic comis, suauis, commodus : ille agrestis, seuerus, insuauis, & inhumanus. qua ex dissimilitudine factum est, ut amicitia, caritasque illa fraterna facile inter eos dissolueretur. Zethum a Musica admodum alienum fuisse declarat Stratonici hominis facetissimi iocus in Musicum quendam Zethum nomine, ut scribit Athenaeus. libro 7. Ζήθου δὲ τοῦ κιθαριστοῦ διεξιόντος περὶ μουσικῆς, μόνῳ σοι, ἔφη, οὐ προσήκει περὶ μουσικῆς λαλεῖν, ὅς γε τὸ ἀμουσότατον τῶν ὀνομάτων εἵλου, εἰ σεαυτὸν ἀντ’ ἀμφίονος Ζῆθον καλεῖς . [Deipn., VIII, 43] id est, cum [p. 397] Zethus citharista de musica dissereret, tibi soli (inquit) minime omnium conuenit de musica uerba facere, qui quidem nomen tibi asciueris a musis alienissimum, si teipsum pro Amphione Zethum nominas. Ex Platone quoque facile intelligere licet magna saepe fuisse inter fratres illos iurgia. sic enim ille in Gorgia ex Euripidis tragoedia quadam, quae non extat. κινδυνεύω οὖν πεπονθέναι νῦν, ὅπερ ὁ Ζῆθος πρὸς τὸν Ἀμφίονα Εὐριπίδου, οὗπερ ἐμνήσθην. καὶ γὰρ ἐμοὶ ἅττα τοιαῦτα ἐπέρχεται πρὸς σὲ λέγειν, οἷά περ ἐκεῖνος πρὸς τὸν ἀδελφόν, ὅτι ἀμελεῖς, ὦ Σώκρατες, ὧν δεῖ σε ἐπιμελεῖσθαι . id est, Vereor ne eodem animo sim affectus, quo Zethus in Amphionem Eurypidis. nam mihi quoque talia quaedam ueniunt in mentem, quae tibi dicam, cuiusmodi fertur ille fratri dixisse, quia negligis ea, o Socrates, quae te curare oportet maxime [Gorg., 486a] Eundem Zethum a philosophia abhorruisse ex Marco Tullio intelligere licet libro 2. de oratore. quos tu cum haberes auctores, Antoni, miror cur philosophiae, sicut Zethus ille Pacuuianus, prope bellum indixeris. [De orat., II, 37] Accedat his Propertius libro 3. de Antiopa. Et durum Zethum, & lacrymis Amphiona mollem Experta est stabulis mater abacta suis. [Eleg., III, 13, 65]

[43] lyra] Amphionis musici, & citharoedi clarissimi.

[47] senium] id est, odium, insuauitatem senilem : uel quia senilia fere omnia molesta, & iniucunda sunt : itaque senectus mala aetas appellabatur a ueteribus : uel quia molestiae senectutem ante tempus accelerant. uide quae annotauimus supra. ad epistolam 7. ibi & amore senescit habendi. M. Tullius pro Milone. maeret equester ordo, tota ciuitas confecta senio est. [Mil., 8] Plautus in Truculento. male quod mulier incepit, nisi efficere perpetrat, id illi morbo, id illi senio est. [Truc., 465] uide & Nonium Marcellum.

[48] pulmenta] pulmentaria ex lumbis leporinis confecta. dicta sunt autem a pulte pulmenta, & pulmentaria.

[49] Romanis sollenne uiris opus] Venari est opus sollenne, id est, statum, & usitatum Romanis.

[52] speciosius] uenustius, εὐσχημονέστερον. decentius, aptius.

[53] quo clamore coronae] quo assensu, qua approbatione circunstantis multitudinis, quo applausu, qua acclamatione.

[54] sustineas] ineas, perferas, subeas.

[54] Praelia campestria] certamina ludicra, quae committuntur in campo Martio. in libro de arte poëtica . Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis. [Ars, 379]

[54] saeuam] χαλεπὴν. asperam, laboriosam, difficilem.

[55] Cantabrica bella] supra Od. viii. lib. 3. Seruit Hispanae uetus hostis orae Cantaber sera domitus catena. [Carm., III, 8, 21]

[56] Sub duce] Augusto. ut supra Od. xv. lib. 4. Et signa nostro restituit Ioui Derepta Parthorum superbis Postibus. [Carm., IV, 15, 6]

[56] refixit] quinque libri ueteres, & manu scripti sic habent signa refigit Nunc : &, si quid, &c.

[57] adiudicat armis] acquirit populo Romano idque exercitu populi Romani.

[58] Ac, ne te retrahas, &c.] id est, atque, ut ne te nimis longe abducas ab exercitationibus tuis, & certaminibus campi Martii, & ne ita absis ab urbe, ut probabilem absentiae excusationem afferre non possis, interdum quaedam belli simulacra exerces in agro paterno : interdum ludis rure, quanuis nil nisi sapienter, & prudenter facias.

[92] Quanuis nil extra numerum fecisse modumque Curas] haec sunt includenda interpositionis nota. est enim ἐπιθεράπευσις uerbi nugaris. extra numerum autem ualet inepte, insipienter, inconsiderate, temere, tralatione ducta a saltatoribus, quorum motus & saltatio certis legibus, ac numeris constabat. ex quo moueri dicuntur in numerum, qui numerose, apte, & composite mouentur. Lucretius lib. 4. Quid porro, in numerum procedere cum simulacra Cernimus in somnis, & mollia membra mouere Mollia mobiliter ? [Nat. Rer., IV, 788] &c. & lib. 2. in numerumque exultant sanguine laeti. [Nat. Rer., II, 631] Iterum lib. 4. Quod superest, non est mirum simulacra moueri, Brachiaque in numerum iactare, & cetera membra. Virgilius Georg. 4. de Cyclope. Illi inter sese magna ui brachia tollunt In numerum, uersantque tenaci forcipe ferrum. [Georg., IV, 174] Idem in Sileno. Tum uero in numerum Faunosque, ferasque uideres Ludere. [Buc., 6, 27] cuius contrarium est extra numerum. Lucretius lib. 5. Atque extra numerum procedere membra mouentes Duriter, & duro terram pede pellere matrem. [Nat. Rer., V, 1401] M. Tullius paradox. ὅτι ἴσα τὰ ἁμαρτήματα. histrio si paulo se mouit extra numerum, aut si uersus pronunciatus est syllaba una breuior, aut longior, exibilatur, & exploditur. [Paradox., 3, 2] similiter extra modum ualet sine modo, non seruato modo. Cicero de oratore ad Quintum Fratrem. uox extra modum absona. [De orat., III, 11] numerus autem ad ῥυθμὸν. seu metrum refertur, modus ad cantum. ut epist. de arte poëtica . Accessit numerisque modisque licentia maior. [Ars, 211] & in modum ualet modulate, non, numerose, seu ἐυρύθμως quanuis ita Muretus explicet apud Catullum in carmine in nuptiis Iuliae & Manlii.

[61] Partitur lintres] id est, diuidit nauiculas inter se, ut duae sint aduersariae classes, una, quae similitudinem classis Caesarianae praebeat, altera, quae Antonianae. fuit autem haec pugna naualis serio commissa ad Actium promontorium Epiri.

[62] refertur] simulatur, repraesentatur.

[64] uelox uictoria] tradunt Plutarchus, Florus, alii, uictoriam illam Actiacam fuisse celerrimam.

[63] lacus] lacus qui est in fundo paterno. lacus (inquit Varro) lacuna magna, ubi aqua contineri potest. [Ling. Lat., V, 4]

[65] qui crediderit] Augustus, potentior amicus.

[66] utroque pollice] utroque pollice compresso. nam premere pollicem gestus erat fauentis. Plinius lib. 27. cap. ii. uel sequamur Porphyrionem qui utroque pollice uult dictum esse συνεκδοχικῶς pro, utraque manu.

[67] Protinus ut moneam, &c.] Protinus continuitatem significat, inquit Varro. hoc igitur dicit. Continuato sermone, ut te moneam, uideto & quid, & de quo, & cum quo loquare. Si legemus Protenus, facilior erit lectio. nam protenus ualet porro tenus, deinceps, consequenter.

[67] si quid monitoris eges tu] haec sunt includenda interpositionis nota.

[70] commissa] arcana & occulta fidei commissa, ut supra.

[70] patulae aures] percontatoris uidelicet, qui ea ab aliis sciscitatur, & exquirit, quae ad alios continuo perferat, & renunciet.

[71] uolat] Iccirco Homerus uerba fere semper pennigera, aut (ut ita dicam) pennata, seu alata nominat. Nam passim apud eum occurrit hoc. ἔπεα πτερόεντα προσηῦδα. [Il., I, 201]

[66] Non ancilla tuum iecur ulceret, &c.] id est, uide, ne ullius puellae, [p. 399] pueriue amore capiaris in aedibus potentioris amici. supra ad Od. i. lib. 4. [Ad Carm., IV, 1, 12] admonuimus, iecur sedem libidinis esse.

[74] Ne dominus pueri pulchri caraeue, &c.] ne tibi eueniat alterum e duobus malis, uel ut impetres, quod amas, tibique illud ipsum magni beneficii loco numeretur, uel repulsam feras, & ita potentiorem amicum illiberalem se erga te praebuisse queraris.

[76] Qualem commendes, &c.] utilissimum praeceptum, diligentissimeque retinendum. cui non dissimile est illud Theognidis, Μήποτ’ ἐπαινήσῃς, πρὶν ἂν εἰδῇς ἄνδρα σαφηνῶς, Ὀργὴν, καὶ ῥυθμὸν, καὶ τρόπον ὅστις ἄν ᾖ. [Eleg., I, 963]

[39] ne mox Incutiant aliena, &c.] uerbum incutiendi grauiorem quendam perturbationis ictum animo illatum significat per tralationem sermonis. nam incutere proprie est quatiendo, & commouendo inferre. ut incutere plagam, ex quo incutere dolorem, timorem, tremorem, desiderium, amorem. ut supra diximus in epistola ad Villicum.

[78] & quondam] nonnunquam, aliquando.

[78] tradimus] commendamus alteri, ut supra epist. ad Claudium Neronem. ut tibi se laudare, & tradere coner,

[22] ergo, Quem sua culpa premet, &c.] ergo si acciderit, ut is, qui fuerat abs te commendatus tanquam uir bonus, & integer, cum eum talem esse putares, sua culpa in periculum adducatur, tum tu tua spe falsus, desine eum tueri.

[80] Vt penitus notum, &c.] ratio est superioris uersus. desine (inquit) illum, qui tuam spem fefellit, tueri, ut amicum hominem tibi perspectum, & cognitum falsis criminibus circunuentum, atque oppressum, omni studio, & acerrima contentione subleues, tegas, ac defendas.

[82] qui, Dente Theonino, &c.] qui, cum maledictis configitur, cum maledico dente carpitur, non intelligis communem esse metum, commune periculum ? non uides tibi idem periculum imminere ? non uides, periculum, quod in illum intenditur, ad te paulo post esse peruenturum ? Hunc Theonem tradunt poëtam petulantissimum, ac maledicentissimum fuisse. aptissime autem dentem cum uerbo rodendi coniunxit. nam & dentata charta a M. Tullio dicitur, maledica, atque aculeata : & rodere pro eo, quod est obscure, & dissimulanter maledictis insectari. ut pro Cornelio Balbo. more hominum inuident : in conuiuiis rodunt. [Balb., 26] & Horatius saty. iiii. lib. 1. absentem qui rodit amicum. [Serm., I, 4, 81] & saty. vi. Quem rodunt omnes libertino patre natum. [Serm., I, 6, 6]

[84] Nam tua res agitur,] in periculo uersatur. sic dicimus agitur caput, fama, existimatio, fides, officium, fortunae meae. nunquam autem agitur de capite, &c. nam agere de aliqua re, est uerba facere : sermonem, aut consilium habere. ut M. Tullius epist. ad Marcum Caelium lib. 2. Non potuit accuratius agi, neque prudentius, quam actum est a te cum Curione de supplicatione. [Fam., II, 15] In Laelio autem locus ille corruptus est, & si qua fortuna acciderit, ut minus iustae amicorum uoluntates sint adiuuandae, in quibus eorum aut de capite agatur, aut fama, &c. legendumque est, ut scriptum reperi in codice antiquo aut caput agatur. & ita Aulus Gellius lib. 1. cap. 3. [Noct. Att., I, 3, 13] Tum in oratione pro Quinctio, ubi legitur si praediis tuis ageretur, [Pro Quinct., 16] legendum ita, ut emendauit Budaeus, si dupondius tuus ageretur. cum hoc loco congruit [p. 400] illud Liuianum libro 7. quanquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti, &, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. [Hist., VII, 30]

[85] Et neglecta solent incendia, &c.] sic Pindarus. εἴδ. γ. Pyth. πολλὰν τ’ ἐν ὄρει πῦρ ἐξ ἑνὸς σπέρματος ἔνθορον ἀΐστωσεν ὕλαν. [Pyth., 3, 36] Et Euripides quodam loco. μικροῦ δ’ ἐκ λαμπτῆρος ἴδαιον σέλας ποιήσειεν ἄν τις. [Garr., 507]

[86] Dulcis inexpertis cultura] non dissimile est hoc prouerbium Graecorum, γλυκὺς πόλεμος ἀπείροις. [ Erasmus Ad. 3001 ] culturam autem pro cultu posuit.

[87] Expertus] ὁ δια πείρας ἰών. qui periculum fecit.

[87] dum tua nauis in alto est] id est, dum in cursu es. tralatio est.

[1] Hoc age] in hanc curam incumbe. hoc agere loquendi genus Latinis usitatum est, quod ualet negocium susceptum accurate administrare : attentum esse in re aliqua, aut in sermone, qui habetur : totum suum studium, & cogitationem in una re ponere. Terentius in Andria. hoccine agis, an non ? Dauus. ego uero istuc. [Andr., 186] ibidem. ipsum adeo praesto uideo cum Dauo. hoc agam. [Andr., 415] in Eunucho. Chremes. alias res agis. Parmeno. istuc ego quidem. sic Xenophon. Ἑλληνικ. δ. οὐδὲ γὰρ ἐκράτουν αὐτοῦ αἱ τοῦ σώματος ἡδοναί· ἀλλ’ ἀεὶ πρὸς ᾧ εἴη ἔργῳ, τοῦτ’ ἔπραττε. [Hel., IV, 8, 22] Horatius saty. 3. lib. 2. ut uiuas igitur uigila : hoc age. [Serm., II, 3, 152] Plautus Miles gloriosus. hanc age rem. res subitaria est.. [Mil., 225] Plutarchus in Coriolano scribit, cum magistratus, aut pontifices sacrificabant, praeconem magna uoce clamare solitum esse, hoc age. quibus uerbis iubebat animum ad sacra attendere, nullumque omnino opus alienum interponere. uerba Plutarchi sunt haec. ὅταν γὰρ ἄρχοντες, ἢ ἱερεῖς πράττωσί τι τῶν θείων, ὁ κήρυξ πρόεισι, μεγάλῃ φωνῇ βοῶν, ὅκ ἄγε. σημαίνει δ’ ἡ φωνὴ, τοῦτο πρᾶττε, προσέχειν κελεύουσα τοῖς ἱεροῖς, καὶ μηδὲν ἔργον ἐμβάλλειν μεταξὺ . id est, cum enim magistratus, aut sacerdotes aliquam rem diuinam faciunt, prodit praeco magna uoce clamans, hoc age. significat autem uox, τοῦτο πράττε. iubens attendere ad sacra, & nullum opus intermiscere [Coriol., 25, 4]

[90] agilem, nauumque] hominem ad agendum promtum, ac paratum. ad res agendas aptum, δραστήριον, πρακτικόν. ut supra epist. i. Nunc agilis fio. [Epist., I, 1, 16]

[90] remissi] ignaui, desides, ἀνειμένοι. inertes.

[91] Potores bibuli] bibuli cohaeret cum nomine potores : estque numeri multitudinis.

[94] Deme supercilio nubem] aufer e uultu tristitiam, atque immoderatam seueritatem, quae contracto, ac sublato supercilio significatur : quod Graeci τὸ τῶν ὀφρύων νέφος. id est, superciliorum nubem, appellant. & ita Euripides in Hippolyto coronato ex quo ὀφρυόντες a Graecis appellantur seueri, tristes, superbi, & πρόσωπον συνωφρυωμένον Euripides in Alcestide & αἴρειν τᾶς ὀφρῦς. id est, tollere supercilia, prouerbii locum obtinet tum apud Graecos, tum apud Latinos, pro eo quod est, uultu tristitiam quandam prae se ferre. Diphilus comicus apud Athenaeum libro 2. Τὸν τὰς ὀφρῦς αἴροντα, συμπείθεις γελᾶν, Τόν τ’ ἀσθενῆ τολμᾷν τι, τὸν δειλὸν, θρασύν. [Deipn., II, 2] & ita Catullus. Ad Ianuam mulieris impudicae Praeterea addebat quendam : quem dicere nolo Nomine, ne tollat rubra supercilia,. [Carm., 67, 45] id est, ne sublato supercilio significet se mihi iratum esse, ne grauiter, & iniquo animo ferat. συνεφὴς etiam appellatur a Graecis is, qui supercilii nube, id est, contractione, tristitiam quandam prae se fert. ex quo uerbum συνεφόω. & [p. 401] συνεφοῦν ὄμματα apud Euripidem in Electra [Elec., 1078] & Sophocles in Antigone diserte nominat, aspectum maestum, ac tristem. sic Sophocles. νεφέλη δ’ ὀφρύων ὕπερ αἱματόεν Ῥέθος αἰσχύνει, τέγγουσ’ εὐῶπα παρειάν. [Ant., 528] sic Cicero in oratione in Pisonem ὑπερβολικῶς quidem illud, sed tamen urbane, ac facete, Pisonem interrogatum quid sentiret de suo consultatu, ait respondisse altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem sibi non placere, significans, ac describens eius ineptam, atque importunam seueritatem, quam in eadem oratione frontis nubeculam appellat. Idem de eodem in oratione pro Sextio. Tanta erat grauitas in oculo : tanta frontis contractio, ut illo supercilio, tanquam Atlante caelum, respublica niti uideretur. [Sext., 8] Demosthenes in oratione περὶ παραπρ. ἀνασπᾷν τὰς ὀφρῦς uidetur accipere pro eo quod est, plus aequo sibi arrogare, & gerere se insolente. sic ille τότε μὲν μέτριον παρεῖχεν ἑαυτόν· ἐπειδὴ δὲ μέγιστα εἴργασται κακά, τὰς ὀφρῦς ἀνέσπακε. [Falsa leg., 314] apud Aristophanem in Pluto, tristitiam & maestitiam significat. Quemadmodum autem sublatum, & contractum supercilium tristitiam, & seueritatem, significat, sic remissum & laxum, hilaritatem. Pindarus εἴδ. θ. Πυθ. ἀγανᾷ χλιαρὸν γελάσας ὀφρύϊ [Pyth., 9, 38] & Euripides Iphigenia in Aulide remittere supercilium. Μέθες νῦν ὀφρὺν, ὄμμα, τ’ ἔκτεινον φίλον. [Iph. Aul., 649] Idem in Cyclope. Silenus. Ὡς ἐκπιεῖν ἂν κύλικα βουλοίμην μίαν, Πάντων Κυκλώπων ἀντιδοὺς βοσκήματα, Ῥῖψαι τ’ ἐς ἅλμην λευκάδος πέτρας ἄπο, Ἅπαξ μεθυσθεὶς, καταβαλών τε τὰς ὀφρῦς. Ὡς, ὅς γε πίνων μὴ γέγηθε, μαίνεται. [Cycl., 164] Homerus ἰλ. ο. de Iunone. ἣ δ’ ἐγέλασσε Χείλεσιν, οὐδὲ μέτωπον ἐπ’ ὀφρύσι κυανέῃσιν. [Il., XV, 102] Praeterea supercilio tum innuimus, tum annuimus. innuimus, ut Homerus ὀδ. π. Ἡδ’ ἄρ’ ἐπ’ ὀφρύσι νεῦσε, νόησε δὲ δῖος ὀδυσσεύς. [Od., XVI, 165] & ὀδ. φ. ἦ, καὶ ἐπ’ ὀφρύσι νεῦσεν· ὁ δ’ ἀμφέθετο ξίφος ὀξὺ [Od., XXI, 431] annuendi exemplum est apud eundem. ῏Η, καὶ κυανέῃσιν ἐπ’ ὀφρύσι νεῦσε κρονίων. [Il., I, 528] Libet autem mihi hoc loco colligere alia affectuum animi indicia, quae ducuntur ex partibus corporis, siue illae sua sponte, & nobis inuitis moueantur, atque immutentur, ut cum metu pallescimus, horremus, obmutescimus : siue nostra uoluntate, ut cum in dolore frontem ferimus, aut femur. ut igitur a capite ordiamur, caput percutere maerorem significat. Homerus ἰλ. χ. Ωἴμωξεν δ’ ὁ γέρων, κεφαλὴν δ' ὅ γε κόψατο χερσί. [Il., XXII, 33] ob eandem causam capillus uellitur. ὀδ. κ. Ἑζόμενοι δὲ καταὖθι γόων, τίλλοντό τε χαίτας. [Od., X, 567] sic Attius de Agamemnone Scindens dolore identidem intonsam comam. eodem pertinet, caput puluere conspergere. ὀδυσσ. ω. de Laërta. Ἀμφοτέρῃσι δὲ χερσὶν ἑλὼν κόνιν αἰθαλόεσσαν Χεύατο κὰκκεφαλῆς πολιῆς, ἀδινὸν στεναχίζων. [Od., XXIV, 316] ἰλ. σ. de Achille. Ἀμφοτέρῃσι δὲ χερσὶν ἑλὼν κόνιν αἰθαλόεσσαν Χεύατο κακκεφαλῆς, χαρίεν δ’ ᾔσχυνε πρόσωπον. [Il., XVIII, 23] ibidem. φίλῃσι δὲ χερσὶ κόμην ᾔσχυνε δαΐζων. [Il., XVIII, 28] sic Catullus carmine de nuptiis Pelei, & Thetidis Canitiem terra, atque infuso puluere foedans. Capitis motus [Carm., 64, 224] gestus minantis. sic Neptunus Vlyssem secundo cursu nauigantem, patriaeque iam appropinquantem prospiciens, ὀδυυσσ. ε. ὁ δ’ ἐχώσατο κηρόθι μᾶλλον· Κινήσας δὲ κάρη προτὶ ὃν μυθήσατο θυμόν· Ὤ πόποι [Od., V, 284], &c. Vlysses ab Antinoo pulsatus, ὀδ. ρ. Ἀλλ’ ἀκέων κίνησε κάρη κακὰ βυσσοδομεύων. [Od., XVII, 465] Horatius saty. 5. lib. 1. caput & mouet. [Serm., I, 5, 58] Virgilius lib. 10 Aen. Tum quassans caput haec effudit pectore dicta. [Aen., VII, 292] Innuimus, cum alteri nutu significamus, ut aliquid fiat, ut ὀδ. π. Νεύσω μέν τοι ἐγὼ κεφαλῇ, σὺ δ’ ἔπειτα νοήσας [Od., XVI, 283] &c. & Εἰ δ’ ἄγε τοι κεφαλῇ ἐπινεύσομαι. [Il., I, 524] Terentius Adelph. ne mora sit, si innuerim, quin pugnus continuo in mala haereat. [Adelph., 171] M. Tullius [p. 402] pro Quinctio. non modo enim pollicitus erat in Gallia, sed Romae quotidie, simulatque sibi hic innuisset, numeraturum se esse dicebat. ubi corrupte, & mendose legitur in libris uulgatis, annuisset. annuere enim est eius, qui se assentiri alteri, & quippiam approbare significat. Exporrigere frontem, animi remissionem, atque hilaritatem significat. Terentius Adelph. mitte iam istaec : da te hodie mihi : Explicare frontem [Adelph., 839] Plautus Casina. primum ego te porrectiore fronte uolo mecum loqui. Explicare frontem. [Cas., 180] idem ualet. sed ab Horatio ponitur pro eo, quod est hilaritatis, & laetitiae causam praebere. Od. xxix. lib. 3. Mundaeque paruo sub Lare pauperum Coenae sine aulaeis & ostro Sollicitam explicuere frontem. [Carm., III, 29, 14] idem saty. ii. lib. 2. At uenerata Ceres, ut culmo surgeret alto Explicuit uino contractae seria frontis. [Serm., II, 2, 118] contra frontem contrahere. M. Tullius in Cluentiana. Hic ille planus improbissimus quaestu iudiciario pastus contrahit frontem. [Cluent., 26] Et consulcare frontem, quo utitur Plautus in Prologo Bacchidum. Item caperare frons dicitur ei, cui frons contrahitur. Plautus in Epidico. quid illuc est, quod illi caperat frons seueritudine ? Frontem ferire [Epid., 611] gestus hominis quippiam aegre ferentis, & indignantis. Cicero ad Atticum lib. 1. puto te in hoc aut risisse, aut ingemuisse, ut frontem ferias. [Att., I, 1] Idem in Bruto. nulla perturbatio animi, nulla corporis : frons non percussa, non femur. [Brut., 80] Dionysius Halicarnasseus lib. 10. ἀρχαιολογ. ῥωμ. παίοντες τὰ μέτωπα καὶ κατηφεῖς τὰς ὄψεις ποιήσαντες. [Ant. Rom., X, 9, 4] Frontem, uel os perfricuisse dicimus eum, quem significare uolumus nihil pudere. Cicero Tusculan. 3. quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere ? [Tusc., III, 18] ex quo hominem ferrei, & duri oris dicere solemus, id est, impudentem. Idem pro Quinctio homini pro amicitia familiarius dixi, mihi uideri ore durissimo esse, qui praesente eo gestum agere conaretur. [Pro Quinct., 24] Idem de oratore libro 2. quoniam soleo saepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in scena gestum praesente Roscio. [De orat., II, 57] Idem in Pisonem. si os tuum ferreum senatus conuicio uerberari noluisti. [Pis., 7] Catullus in quandam. Quod si non aliud pote est, ruborem Ferreo canis exprimamus ore. [Carm., 62, 16] Terentius in Eunucho. os durum. [Eun., 806] Iterum M. Tullius lib. acc. 4. nostis os hominis, nostis audaciam. Oculorum nictus, [Verr., II, 2, 48] & crebra agitatio, admonentis gestus. Homerus ὀδ. σ. Οὐκ ἀΐεις, ὅτι δή μοι ἐπιλλίζουσιν ἅπαντες [Od., XVIII, 11], id est, oculis innuunt. Idem ἰλ. ι. Τοῖσι δὲ πόλλ’ ἐπέτελλε γερήνιος ἱππότα Νέστωρ Δενδίλλων ἐς ἕκαστον [Il., IX, 179], &c. id est, νεύων ὀφθαλμοῖς. Horatius saty. ix. lib. 1. Distorquens oculos, ut me eriperet. Oculi nimis arguti [Serm., I, 9, 65] (ut scribit M. Tullius lib. 1. de legibus) quemadmodum animo affecti simus, loquuntur. Ardor oculorum [Leg., I, 27] iram significat. M. Tullius libro 5. accusationis. ipse inflammatus scelere, & furore in forum uenit : ardebant oculi : toto ex ore crudelitas eminebat. [Verr., II, 5, 62] & lib. 4. de Theomnasto quodam. Nam cum spumas ageret in ore, arderent oculi, uoce maxima uim me sibi afferre clamaret. [Verr., II, 4, 66] Homerus ἰλ. α. de Achille. μένεος δὲ μέγα φρένες ἀμφὶ μέλαιναι Πίμπλαντ’, ὄσσε δέ οἱ πυρὶ λαμπετόωντι ἐΐσκειν. [Il., I, 103] Oculos etiam aiunt esse pudoris sedem. ex quo Socrates in Phaedro, ἐγκαλυψάμενος. id est, operta facie de amore disputat. Praeterea scribit Aristoteles ῥητορ. β. prouerbium esse, ἐν ὀφθαλμοῖς εἶναι αἰδῶ, καὶ διὰ τοῦτο τοὺς ἀεὶ παρεσομένους μᾶλλον αἰσχύνονται, καὶ τοὺς προσέχοντας αὐτοῖς. &c. [Rhet., II, 6, 18] huc pertinet responsum illud Sapphonis : quae, cum ei Alcaeus dixisset, se aliquid ei dicere uelle, sed pudore prohiberi, [Carm., Lyr. Gr. p. 398, frag. 124] Αἴτ’ εἶχες ἔσθλων ἴμερον, ἢ κάλων, Καὶ μήδὲν εἰπεῖν γλῶσσ’ ἐκύκα κάκον, Αἴδως μὲν οὐκ εἶχεν σε τ’ὄμμα- Τ’, ἀλλ' ἔλεγες περὶ τῷ δικαίῳ, [Frag., 137] id est, si te rerum bonarum, aut honestarum desiderium teneret, neque lingua quicquam turpe proloqui conaretur : non tibi pudor oculos obsideret, sed de re iusta uerba [p. 403] faceres. Oculi defixi significant attentissimam in re aliqua cogitationem : idque uel sine ulla animi molestia, ut ἰλ. γ. de Vlysse. Στάσκεν· ὑπαὶ δὲ ἴδεσκε κατὰ χθονὸς ὄμματα πήξας. [Il., III, 217] Theocritus εἰδ. β. Καί μ’ ἐσιδὼν ὥστοργος ἐπὶ χθονὸς ὄμματα πήξας Ἕζετ’ ἐπὶ κλιντῆρος [Idyll., 2, 112] & Apollonius ἀργοναυτ. lib. 3. Ἦ, καὶ ἐπ’ οὔδεος αἵγε ποδῶν πάρος ὄμματ’ ἔπηξαν, Ἄνδιχα πορφύρουσαι ἐνὶ σφίσι [Arg., III, 22] : uel cum aliqua molestia, ut apud Euripidem Medea οὔτ’ ὄμμ’ ἐπαίρουσ’, οὔτ’ ἀπαλλάσσουσα γῆς πρόσωπον. [Med., 27] Interdum admirationem quandam, & stuporem significant. ut Virgilius Aen. 1. Dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno. [Aen., I, 495] Idem lib. 7. Talibus Iliones dictis defixa Latinus Obtutu tenet ora. [Aen., VII, 249] Horatius epist. ad Numicium. Defixis oculis, animoque & corpore torpet. Titus Liuius lib. 21. utraque simul obiecta res oculis, animis immobiles parumper eos defixit. [Hist., XXI, 33] Idem lib. 5. Gallos quoque uelut obstupefactos miraculum uictoriae tam repentinae tenuit, & ipsi pauore defixi primum steterunt, uelut ignari, quid accidisset : deinde, [Hist., V, 39] &c. Interdum animum in aliqua re obfirmatum, & perseuerantem : ut, cum Homerus ὀδυσσ. η. oculos Vlyssis cum cornibus, aut ferro comparat, qui Penelopa uirum suum praesentem quidem, sed nondum agnitum deflente, ac multis cum lacrymis desiderante, ne tantillum quidem ingemuerit, aut illacrymarit. Ὀφθαλμοὶ δ’ ὡς εἰ κέρα ἔστασαν, ἠὲ σίδηρος Ἀτρέμας ἐν βλεφάροισι, δόλῳ δ’ ὅ γε δάκρυα κεῦθε. [Od., XIX, 211] Horatius Od. v. lib. 3. & uirilem Toruus humi posuisse uultum. Lacrymas [Carm., III, 5, 44] tum gaudium, tum dolor, & luctus exprimit. gaudium, ut ὀδυσσ. π. Ὣς ἄρα φωνήσας υἱὸν κύσε, κὰδ δὲ παρειῶν Δάκρυον ἧκε χαμᾶζε [Od., XVI, 190] & ὀδυσσ. ψ Penelopa Vlyssem agnoscens. Δακρύσασα δ’ ἔπειτ’ ἰθὺς δράμεν, ἀμφὶ δὲ χεῖρας Δειρῇ βάλλ’ ὀδυσῆϊ. [Od., XXIII, 207] ibidem Vlysses. Ὣς φάτο· τῷ δ’ ἔτι μᾶλλον ὑφ’ ἵμερον ὦρσε γόοιο. Κλαῖε δ’ ἔχων ἄλοχον θυμαρέα, κεδν’ εἱδυῖαν. [Od., XXIII, 231] Terentius Heautontimoroumeno. ubi dicimus redisse te, & rogare uti ueniret ad te, mulier telam deserit continuo, & lacrymis opplet os totum sibi, ut facile scires desiderio id fieri tui. [Heaut., 304] Idem Adelph. Demeas oh, lacrumo gaudio. [Adelph., 410] Virgilius lib. 6. Aeneid. alacris palmas utrasque tetendit, Effusaeque genis lacrymae. [Aen., VI, 685] Liuius lib. 5. annalium Certatim patribus, plebique manare gaudio lacrymae. [Hist., V, 7] tales fortasse sunt nouarum nuptarum lacrymae, aut certe fictae. Catullus in carmine nuptiarum. At lubet innuptis ficto te carpere questu. [Carm., 62, 36] Idem de coma Berenices. Estne nouis nuptis odio Venus ? anne parentum Frustrantur falsis gaudia lacrymulis ? [Carm., 66, 15] exemplum lacrymarum ab aegritudine, aut dolore corporis expressarum extat apud Homerum. ἰλ. β. ubi de Thersite loquitur ab Vlysse percusso. ὃ δ’ ἰδνώθη, θαλερὸν δέ οἱ ἔκπεσε δάκρυ [Il., II, 266] & ὀδυσσ. δ. Οὐδ’ ἄρα Νέστορος υἱὸς ἀδακρύτω ἔχεν ὄσσε· Μνήσατο γὰρ κατὰ θυμὸν ἀμύμονος Ἀντιλόχοιο. Τόν ῥ’ ἠοῦς ἔκτεινε φαεινῆς ἀγλαὸς υἱός. [Od., IV, 186] Terentius Heautimoroumeno. lacrymas excussit mihi. [Heaut., 167] Caesar libro 1. de bello Gallico. Diuitiacus multis cum lacrymis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid grauius in fratrem statueret. [Bell. Gall., I, 20] Menelaus apud Euripidem in Helena, ait dici, esse uiri generosi lacrymas in rebus aduersis fundere. Καί τοι λέγουσιν, ὡς πρὸς ἀνδρὸς εὐγενοῦς Ἐν ξυμφοραῖσι δάκρυ’ ἀπ’ ὀφθαλμῶν βαλεῖν. [Hel., 950] Sudor obortus sine fatigatione, aut labore corporis, animi aegritudinem, aut molestiam significat. Homerus ὀδυσσ. υ. Ἴδιον, ὡς ἐνόησα· δεδάκρυνται δέ μοι ὄσσε. [Od., XX, 204] Apollonius libro α. ἀργοναυτ. Ὧς φάτο· τῷ δ’ ἀΐοντι κατὰ κροτάφων ἅλις ἱδρώς Κίκιεν. [Arg., I, 261] Horatius saty. ix. lib. 1. cum sudor ad imos Manaret talos. [Serm., I, 9, 11] M. Tullius epist. ad Appium Pulchrum lib. 3. Vides sudare me, iandudum laborantem, quomodo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, & te non offendam. [Fam., III, 12] Idem lib. 3. acc. [p. 404] ex epistola Timarchidis. fac sciant improbitatem aratorum. ipsi sudabunt, si Dii uolent. [Verr., II, 3, 67] Pallor non naturalis, & repentinus significat aliquam animi perturbationem, & maxime metum. Sappho. χλωρὴ ὑπαὶ δείους. Homerus ὀδυσσ. χ. Ὣς φάτο· τοὺς δ’ ἅρα πάντας ὑπὸ χλωρὸν δέος εἷλεν. [Od., XXII, 42] ὀδ. φ. Μνηστῆρσιν δ’ ἄρ’ ἄχος γένετο μέγα, πᾶσι δ’ ἄρα χρὼς Ἐτράπετο. [Od., XXI, 412] Cicero lib. 1. acc. Isti color immutatus est : uultus, oratio, mens denique excidit. [Verr., II, 1, 141] Idem in Cluentiana. timor eius, perturbatio, suspensus, incertusque uultus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta, ac manifesta faciebant. Homerus ἰλ. ν. Ἔνθ’ ὅ γε δειλὸς ἀνὴρ, ὅς τ’ ἄλκιμος, ἐξεφαάνθη. Τοῦ μὲν γάρ τε κακοῦ τρέπεται χρὼς ἄλλυδις ἄλλῃ. [Il., XIII, 278] &c. Horatius epist. i. huius libri Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. [Epist., I, 1, 61] Idem epist. iii. eiusdem. Pindarici fontis qui non expalluit haustus, [Epist., I, 3, 10] id est, qui non extimuit. Capilli arrecti etiam metum significant. ἰλ. ω. Ὀρθαὶ δὲ τρίχες ἔσταν ἐνὶ γναμπτοῖσι μέλεσσι. [Il., XXIV, 359] Virgilius Aen. II. & III. Obstupui, steteruntque comae, & uox faucibus haesit. Plato in Ione. ὀρθαὶ αἱ τρίχες ἵστανται ὑπὸ τοῦ φόβου. [Ion, 535c 7] Manum ad os apponere significat aliquid dici, quod is, qui dicat, ab aliis exaudiri nolit. Caelius ad Ciceronem libro 8. At Domitius, cum manus ad os apposuit. [Fam., VIII, 1] Cordis latratus significat iram efferuescentem. ὀδ. υ. de Vlysse iamiam interitum procis meditante. κραδίη δέ οἱ ἔνδον ὑλάκτει. [Od., XX, 13] Nam cor irae sedes est, ut alibi annotauimus. Femoris percussio, index doloris. Homerus ἰλ. π. αὐτὰρ Ἀχιλλεὺς Μηρὼ πληξάμενος Πατροκλῆα προσέειπεν. [Il., XVI, 124] & ὀδυσσ. ν. Ωἴμωξέν δ’ ἂρ’ ἔπειτα, καὶ ὣ πεπλήγετο μηρὼ Χερσὶ καταπρηνέσσε. [Od., XIII, 198] & ἰλ. μ. Δή ῥα τότ’ ᾤμωξεν τε, καὶ ὣ πεπλήγετο μηρὼ Αἴσιος ὑρτακίδης. [Il., XII, 162] Plautus in Milite glorioso digitis rationem computat, feriens femur dexterum. [Mil., 204] Idem in Truculento hoc uide. dentibus frendit : icit femur. [Truc., 601] licet huc etiam ascribere illud M. Tullii in Bruto, quod supra produximus, frons non percussa, non femur. [Brut., 80] Idem Tusculana iii. muliebres lacerationes genarum, pectoris, feminum, capitis percussio. [Tusc., III, 26] Inflare buccas, quod Graeci dicunt τὰς γνάθους φυσᾷν est irascentis. Horatius saty. i. lib. 1. Quid causae est, merito quin illis Iupiter ambas Iratus buccas inflet ? [Serm., I, 1, 20] uidetur esse & insolescentis, ut apud Demosthenem γνάθους φυσῶν . Mordere labra, minantis. Homerus ὀδυσσ. α & υ. οἱ δ’ ἄρα πάντες ὀδὰξ ἐν χείλεσι φύντες. [Od., I, 381 ; XX, 268] idem significat interdum caput mouere, ut supra diximus. Ridere labris significat risum simulatum, ut ἰλ. ο. ἣδ’ ἐγέλασσε Χείλεσιν. [Il., XV, 101] Tale est illud de Vlysse. ὀδυσσ. υ. μείδησε δὲ θυμῷ Σαρδόνιον μάλα τοῖον [Od., XX, 301] & ὀδυσσ. σ. de Penelopa. Ἀχρεῖον δ’ ἐγέλασσεν, ἔπος τ’ ἔφατο. [Od., XVIII, 163] Dentium crepitu, & stridore metus arguitur. Homerus ἰλ. ν. πάτοδος δέ τε γίνετ’ ὀδόντων. [Il., XIII, 283] M. Tullius Tusculana iiii. ex quo fit, ut terrorem pallor, & tremor, & dentium crepitus consequatur. Manus tollere [Tusc., IV, 8] gestus uel admirantium, uel laetantium, uel precantium. M. Tullius in Lucullo. Hortensius autem uehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret, [Lucull., 19] &c. Idem epist. ad Caelium libro 7. sustulimus manus ego & Balbus : tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid, non fortuitum, sed diuinum uideretur. [Fam., VII, 5] Catullus de quodam, & Caluo. Admirans ait haec, manusque tollens, Dii magni, salicippium disertum. [Carm., 53, 4] Titus Liuius libro 24. Ad quam uocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc complexi inter se, gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes, bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi precarentur, [Hist., XXIV, 16] &c. Horatius saty. v. lib. 2. Importunus amat laudari, donec, ohe iam, Ad caelum manibus sublatis, dixerit. [Serm., II, 5, 96] Homerus ὀδυσσ. σ. Χεῖρας ἀνασχόμενοι γέλῳ ἔκθανον. [Od., XVIII, 100] Pectoris percussio seipsum reprimentis gestus est. Homerus ὀδυσσ. υ. Στῆθος δὲ πλήξας [p. 405] κραδίην ἠνίπαπε μύθῳ. [Od., XX, 17] est & dolentis, aegreque aliquid ferentis. Homerus ἰλ. σ. de ancillis Achillis, audito de nece Patrocli nuncio, exanimatis, ἐκ δὲ θύραζε Ἔδραμον ἀμφ’ Ἀχιλῆα δαΐφρονα, χερσὶ δὲ πᾶσαι Στήθεα πεπλήγοντο. [Il., XVIII, 29] Plautus in Milite glorioso. cogitans pectus digitis pultat, cor credo euocaturus foras. soluta genua [Mil., 201] metum, & perturbationem animi significant. ὀδυσσ. δ. Ὣς φάτο, τῆς δ’ αὐτοῦ λύτο γούνατα, καὶ φίλον ἦτορ· Δὴν δέ μιν ἀφασίη ἐπέων λάβε, τὼ δέ οἱ ὄσσε Δακρυόφιν πλῆσθεν, θαλερὴ δέ οἱ ἔκπεσε φωνή. [Od., IV, 703] in hoc exemplo multa concurrunt externati animi indicia, genua soluta, linguae stupor, & silentium, oculi lacrymis oppleti, uox interclusa. & ὀδυσσ. ω. Ὣς φάτο, τῆς δ’ αὐτοῦ λύτο γούνατα, καὶ φίλον ἦτορ, Σήματ’ ἀναγνόντος, τά οἱ ἔμπεδα πέφραδ’ ὀδυσσεύς. [Od., XXIV, 205] omitto quod scriptores per genuum firmitatem, aut uiriditatem, aetatem integram, & corporis uires significant, ut annotauimus ad Oden xiii. epod. Supplices tangebant eorum genua, quibus supplicabant. ὀδυσσ. ν. ubi Vlysses Palladi pastoris similitudinem prae se ferenti supplicat. σοὶ γὰρ ἐγώ γε Εὔχομαι ὥστε θεῷ καί σευ φίλα γούναθ’ ἱκάνω. [Od., XIII, 230] & ἰλ. α. de Thetide, Καί ῥα πάροιθ’ αὐτοῖο καθέζετο, καὶ λάβε γούνων Σκαιῇ, δεξιτερῇ δ’ ἂρ’ ὑπ’ ἀνθερεῶνος ἑλοῦσα. [Il., I, 500] ὀδυσσ. δ. Τοὔνεκα νῦν τὰ σὰ γούναθ’ ἱκάνομαι, αἴ κ’ ἐθέλῃσθα [Od., III, 92] & ἰλ. ω. ἀγχὶ δ’ ἄρα στὰς Χερσὶν Ἀχιλλῆος λάβε γούνατα, καὶ κύσε χεῖρα. [Od., XXIV, 477] Titus Liuius libro 45. Summittentemque se ad pedes sustulit, nec attingere genua passus. [Hist., XLV, 7] ex quo γοῦνασθαι. quod idem fere ualet, quod supplicare. ibidem. Καὶ τότε δὴ παρὰ θῖνα θαλάσσης εὐρυπόροιο Ἤϊα, πολλὰ θεοὺς γουνούμενος. [Od., III, 92] osculabantur autem etiam ueteres os, & manus, & superiores inferiorum, & inferiores superiorum, tum in salutationibus, tum in gratulationibus. ὀδυσσ. ω. Vlysses Laërtem patrem osculatur, Κῦσε δέ μιν περιφὺς ἐπιάλμενος. [Od., XXIV, 320] ibidem Vlysses Dolii serui dexteram osculatur. Ὣς ἄρ’ ἔφη, Δολίος δ’ ἰθὺς κίε χεῖρε πετάσσας Ἀμφοτέρας· ὀδυσεῦς δὲ λαβὼν κύσε χεῖρ’ ἐπὶ καρπῷ. [Od., XXIV, 397] Plutarchus in Catone Vticensi. ὑποτιθέντων τὰ ἱμάτια τοῖς ποσὶν, ᾗ βαδίζοι, καὶ καταφιλούντων τὰς χεῖρας. [Cat. Iun., 12, 1] Cornelius Tacitus de Nerone, ad genua ipsius aduolui, & dexteram osculis fatigare. [Annal., XV, 71] Vlysses Telemachum filium osculatur, ὀδυσσ. π. Ὣς ἄρα φωνήσας υἱὸν κύσε. [Od., XVI, 190] Eumeneus & Dolius Vlyssis serui, caput & humeros domini osculantur : & item Vlysses illorum. ὀδυσσ. φ. καὶ κύνεον ἀγαπαζόμενοι κεφαλήν τε, καὶ ὤμους· Ὣς δ’ αὕτως ὀδυσεὺς κεφαλὰς, καὶ χεῖρας ἔκυσσε. [Od., XXI, 224] Etiam manus tangebant. Paterculus. Salutationis noua quaedam exultatio, & manum contingendi cupiditas. [Hist., II, 104] Virgilius Aeneid. lib. 7. Pars mihi pacis erit, dextram tetigisse tyranni. [Aen., VII, 266] Pedibus terram percutere, uim doloris significat. ὀδυσσ. σ. de Iro, σὺν δ’ ἤλασ’ ὀδόντας Λακτίζων ποδὶ γαῖαν. [Od., XVIII, 98] Idem fere pedem supplodere, nisi forte gestus est indignantis, & grauiter ferentis. Cicero Bruto, nulla pedum supplosio. [Brut., 38] Idem lib. 1. de oratore ad Quintum fratrem. Quid multa ? pedem nemo illo in iudicio supplosit. [De orat., I, 53] Trahere pedibus, indignis modis accipere, & contumeliose tractare. Homerus ἰλ. α. Ῥίψε ποδὸς τεταγὼν ἀπὸ βηλοῦ θεσπεσίοιο. [Il., I, 591] & ὀδυσσ. σ. Εἷλκε δι’ ἐκ προθύροιο λαβὼν ποδὸς, ὄφρ’ ἵκετ’ αὐλὴν, Aἰθούσης τε θύρας. [Od., XVIII, 101] Vlysses Telemachum monet, ne, etiam si se proci pedibus trahant, eius rei poenas repetat, eoue facto commoueatur, sed potius tacitus ferat. Εἰ δέ μ’ ἀτιμήσουσι δόμον κάτα, σὸν δὲ φίλον κῆρ Τετλάτω ἐν στήθεσσι κακῶς πάσχοντος ἐμοῖο, Ἢν περ καὶ διὰ δῶμα ποδῶν ἕλκωσι θύραζε. [Od., XVI, 274] & ὀδυσσ. σ. Εἷκε γέρον προθύρου, μὴ δὴ τάχα καὶ ποδὸς ἕλκῃ. [Od., XVIII,10] sic Virgilius de Caco libro 8. Aeneidos. pedibusque informe cadauer [Aen., VIII, 264] [p. 406] Protrahitur. Cicero ad Atticum lib. 4. fratrem meum, & te si habebo, per me ista pedibus trahantur. uobis [Att., IV, 16] ἐμφιλοσοφῆσαι possum. Idem ad Volumnium lib. 7. epist. Nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus : trahantur per me pedibus omnes rei. [Fam., VII, 32] Titus Liuius lib. 34. hanc uocem Dionysius solebat usurpare, non equo insidentem, sed pedibus tractum tyrannum debere relinquere tyrannidem. Tremor corporis [Hist., XXIV, 22] metum, & ignauiam significat. & ὀδυσσ. σ. de Iro cum Vlysse certamen ineunte. σάρκες δὲ περιτρομέοντο μέλεσσιν. [Od., XVIII, 77] ibidem de eodem. Τῷ δ’ ἔτι μᾶλλον ὑπὸ τρόμος ἤλυθε γυῖα. [Od., XVIII, 88]. Horatius Od. xxiii. lib. 1. Et corde, & genibus tremit. [Carm., I, 23, 8] Homerus. ἰλ. ν. Ἔνθ’ ὅ γε δειλὸς ἀνὴρ . [Il., XIII, 278] &c. ut supra pagina 404. uersu 8. sed haec fuerit, (ut ait Thucydides) ἐκβολὴ λόγου. nunc ad pensum nostrum reuertamur.

[95] Occupat obscuri speciem] obtinet, & prae se fert speciem hominis suam sententiam, suaque consilia nimium occultantis, hominis tecti, quem κρυψίνουν appellant Graeci.

[97] traducere leniter aeuum] placide, quiete, tranquille aetatem agere.

[98] inops cupido] cupiditas, quae nunquam expletur : quae semper desiderat, semper eget.

[99] mediocriter utilium] qualia sunt bona fortunae : quae (ut ait Terentius Heautont.) perinde sunt, ut illius animus, qui ea possidet : Qui uti scit, et bona : illi, qui non utitur recte, mala. [Heaut., 195]

[100] Virtutem doctrina paret, naturane donet] quaestio est a ueteribus saepe, & multum agitata, utrum uirtus sit διδακτὸν. id est, doctrina constet, necne. Plato in Menone. ἀλλ’ ἔγωγε ἐκεῖνο ἂν ἥδιστα, ὅπερ ἠρόμην τὸ πρῶτον, καὶ σκεψαίμην, καὶ ἀκούσαιμι, πότερον ὡς διδακτῷ ὄντι αὐτῷ δεῖ ἐπιχειρεῖν, ἢ ὡς φύσει, ἢ ὡς τίνι ποτὲ τρόπῳ παραγιγνομένης τοῖς ἀνθρώποις τῆς ἀρετῆς. [Men., 86c] ubi uidetur ad extremum probare, eam neque a natura inseri, neque doctrina quaeri, sed diuinitus hominibus euenire : idemque disputat in Protagora. Xenophon uero contra ἀπομνηματ. α. uidetur sentire, uirtutem usu & exercitatione comparari. Isocrates in oratione κατὰ σοφιστῶν diserte negat, iustitiam, ceterasque uirtutes doctrina contineri, his uerbis, καὶ μηδεὶς οἰέσθω με λέγειν, ὡς ἔστι δικαιοσύνη διδακτόν. ὅλως μὲν γὰρ οὐδεμίαν ἡγοῦμαι τέχνην τοιαύτην εἶναι, ἥτις τοῖς κακῶς πεφυκόσι πρὸς ἀρετὴν, σωφροσύνην ἢ δικαιοσύνην ἂν ἐμποιήσειεν. [Soph., 21, 4] & Theognis ait, procreare hominem, & alere, longe facilius esse, quam prudentiam, & bonos mores inserere : neque quenquam adhuc rationem excogitare potuisse, qua ratione eum, qui sit imprudens, atque improbus, prudentem, & probum efficere queat : denique morbos omnes animi insanabiles esse. Theognidis uersus sunt hi, Φῦσαι, καὶ θρέψαι ῥᾷον βροτὸν, ἢ φρένας ἐσθλὰς Ἐνθέμεν, οὐδείς πω τοῦτό γ’ ἐπεφράσατο, Ὄππως σώφρον’ ἔθηκε τὸν ἄφρονα, καὶ κακὸν ἐσθλόν. Εἰδ’ ἀσκληπιάδαις τοῦτό γ’ ἔδωκε θεός, Ἰᾶσθαι κακότητα, καὶ ἀτηρὰς φρένας ἀνδρῶν, Πολλοὺς ἂν μισθοὺς, καὶ μεγάλους ἔφερον. [Eleg., I, 429] M. Tullius in epistola quadam ad Atticum libro X. uidetur sentire, uirtutem doctrina, & ratione parari, his uerbis, quanquam locus est aliquantum corruptus. Quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut ἀρετὴ. non est διδακτὸν. quod mihi persuaderi non potest. [Att., X, 12] Idem in Partitione oratoria hanc quaestionem trimembrem facit, cum ab Horatio fiat bimembris. sic enim M. Tullius quonam pacto uirtus pariatur, naturane, an ratione, an usis. [Part., 18, 64] Idem pro Archia poëta ait saepius ad laudem, atque uirtutem, [p. 407] naturam sine doctrina, quam sine natura ualuisse doctrinam. Aristoteles in lib. de moribus ad Nicomachum uult uirtutes eas, quae ad mores pertinent, a doctrina, & usu perfici, a natura inchoatas. Pindarus naturam, & id, quod natura ualet, arti, ac doctrinae, uirtutibusque doctrina partis semper anteponit. non longe abiero. Olympiorum carmine nono, τὸ δὲ φυᾷ (inquit) κράτιστον ἅπαν. πολλοὶ δὲ διδακταῖς ἀνθρώπων ἀρεταῖς κλέος ὤρουσαν ἐλέσθαι. [Olymp., 9, 100] Idem undecimo ait, id, quod natura nobis est insitum, nihilo facilius commutari posse, quam leonis, aut uulpis ingenium mutari solet. sic Pindarus. τὸ γὰρ ἐμφυὲς οὔτ’ αἴθων ἀλώπηξ, οὔτ’ ἐρίβρομοι λέοντες διαλλάξαντο ἦθος. [Olymp., 11, 19] Idem Nemeorum tertio carmine demonstrat, eum, qui arte, ac doctrina sola nitatur, in utranque partem uacillare, ac titubare : eum uero, qui naturae bono fretus sit, recteque sentiat natura, certo semper in loco consistere. συγγενεῖ δέ τις εὐδοξίᾳ μέγα βρίθει· ὃς δὲ διδάκτ’ ἔχει, ψεφηνὸς ἀνὴρ, ἄλλοτε ἄλλα πνέων οὔποτ’ ἀτρεκεῖ κατέβα ποδί· μυριᾶν δ’ ἀρετᾶν ἀτελεῖ νόῳ γεύεται. [Nem., 3, 40]

[2] quid te tibi reddat amicum] sibi amicum eum intellige, non, qui sit φιλαυτὸς (est enim hoc nomen odiosum, & in uitio locum habet, nisi ita accipias, ut eleganter explicat Aristoteles libro nono de moribus ad Nicomachum pro eo, qui optimam sui partem, id est, mentem colit) sed qui suauiter, & iucunde uiuat, qui sibi faciat bene, qui denique non imitetur senem illum Terentianum seipsum excruciantem : qualis est auarus, utpote qui bonis quaesitis uti frui non audeat, sed iis parcat, tanquam sacris. sic saty. ii. lib. 1. hic uix credere possis, Quam sibi non sit amicus. [Serm., I, 2, 19]

[102] tranquillet] tranquillum efficiat. quo uerbo utitur M. Tullius lib. 1. de Finibus, quae [al.iustitia] non modo nunquam nocet cuiquam, sed contra semper alit aliquid tum ui sua, atque natura, quod tranquillet animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura deprauata desideret, [Fin., I, 16] &c. idem Topicis. perorationis effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi, aut tranquillentur. [Top., 26] Cornelius Nepos in uita Attici, Tranquillatis autem rebus Romanis remigrauit Romam, &c. Plautus Captiuis, Ille demum antiquis est adolescens moribus, Qui nunquam uultum tranquillauit gratiis. [Capt., 105]

[102] honos, an dulce lucellum] imperia, & magistratus, an amplificatio rei familiaris, negociatio, mercatura. de honore, & honoris studio audi Xenophontem in Hierone, καὶ γάρ μοι δοκεῖ, ὦ ἱέρων, τούτῳ διαφέρειν ἄνθρωπος τῶν ἄλλων ζῴων τῷ τιμῆς ὀρέγεσθαι. ἐπεὶ σιτίοις τε, καὶ ποτοῖς, καὶ ὕπνοις, καὶ ἀφροδισίοις πάντα ὁμοίως ἥδεσθαι ἔοικε τὰ ζῷα· ἡ δὲ φιλοτιμία οὔτ’ ἐν τοῖς ἀλόγοις ζῴοις ἐμφύεται, οὔτ’ ἐν ἅπασιν ἀνθρώποις. Οἷς δ’ ἂν ἐμφύῃ τιμῆς τε, καὶ ἐπαίνου ἔρως, οὗτοί εἰσιν ἤδη οἱ πλεῖστον τῶν βοσκημάτων διαφέροντες, ἄνδρες δὲ, καὶ οὐκέτι ἄνθρωποι μόνον νομιζόμενοι. ὥστε ἐμοὶ μὲν εἰκότως δοκεῖτε ταῦτα πάντα ὑπομένειν, ἃ φέρετε ἐν τυραννίδι, ἐπείπερ τιμᾶσθε διαφερόντως τῶν ἄλλων ἀνθρώπων. καὶ γὰρ οὐδεμία ἀνθρωπείνη ἡδονὴ τοῦ θείου ἐγγυτέρω δοκεῖ εἶναι, ἢ ἡ περὶ τὰς τιμὰς εὐφροσύνη. [Hier., 7, 3] id est, Nam mihi uidetur homo, o Hiero, reliquis animantibus eo praestare, quod honorem expetit. quandoquidem cibo, & potione, & somno, & rebus Venereis omnes animantes uidentur aeque delectari. Honoris autem cupiditas neque in animalibus rationis expertibus innascitur, neque in omnibus hominibus. In quibus uero honoris, & laudis amor fuerit innatus, hi iam plurimum a pecudibus differunt, uirique, & non iam homines [p. 408] habendi sunt. Quare haec omnia, quae in tyrannide sustinetis, ac toleratis, merito mihi perferre uidemini. Etenim nulla uoluptas humana ad mentem diuinam propius accedit, quam ea, quae in honore uersatur, iucunditas. de lucro multa quidem dici possunt, quamobrem probabile sit, dulce ab Horatio dictum esse. sed hominis sit ocio lectorum abutentis longum esse in re aperta. hoc tantum dicam, lucrum a Graecis κέρδος appellatum, quasi κέαρ ἧδον. id est, cor delectans. notum illud, lucri bonus odor ex re qualibet. Grauiter autem, & praeclare Aegio ille apud Plautum Captiuis. Non ego lucrum omne esse utile homini existimo. Scio ego : multos iam lucrum luculentos homines reddidit. Est etiam ubi profecto damnum praestet facere, quam lucrum. [Capt., 325] nefarium illud Τοῦ μὲν δικαίου τὴν δόκησιν ἄρνυσο· Τὰ δ’ ἔργα τοῦ πᾶν δρῶντος, ἔνθα κερδανεῖς [Aud. Poet., 18d], id est, uiri quidem iusti opinionem comparato : facta autem hominis omnia facientis, ubi quaestum facies. cui consentaneum illud Sophoclis, τὸ κέρδος ἡδὺ, κᾂν ἀπὸ ψεύδους εἴῃ [Frag., 833], id est, dulce lucrum est, etiam si ex mendacio proficiscatur. lucellum igitur fortassis appellauit dulce, qui lucro omnes fere capiuntur, ut testatur idem his uerbis, Ὡς οὐδὲν ἀτεχνῶς ὑγιές ἐστιν οὐδενός, Ἀλλ’ εἰσὶ τοῦ κέρδους ἅπαντες ἥττονες. [Plut., 362]

[103] fallentis semita uitae] uita ab aulis principum, a forensi strepitu, ab aura populari remota : uitae degendae ratio obscura. uita fallens, idem quod uita latens, obscura, incognita, ignorata. notum illud λάθε βιώσας. supra annot. ad epist. ad Scaeuam.

[106] sentire] cogitare, seu iudicare potius, uel existimare.

[106] precari] εὔχεσθαι. optare. sic Catullus ad Furium. Et sestertia, quae soles precari Centum, desine, nam sat es beatus.. [Carm., 23, 26] Nam εὐχαὶ apud Graecos & preces, & optata significant. & εὐχῆς ἄξια res, quae optari potius, quam sperari possunt. & εὐχαῖς ὅμοια . apud Platonem [Rep., V, 456b 12]

[107] ut mihi uiuam] non potentioribus. id est, ut meo modo, meoque arbitratu uiuam, non potentiorum.

[109] prouisae frugis in annum] prouisae in annum, non in multos annos. dixit enim supra Ode xi. libro 1. & spatio breui spem longam reseces. [Carm., I, 11, 6] sic autem loquitur Caesar libro 1. de bello ciuili, Multum erat frumentum prouisum, & conuectum superioribus temporibus. [Bell. Ciuil., I, 49] & Horatius de arte poëtica . Verbaque prouisam rem non inuita sequentur. [Ars, 311]

[110] neu fluitem dubiae spe pendulus horae] id est, neue pendeam a bonis incertis, ac speratis, sed potius fruar praesentibus, ac paratis : uel neue pendeam a futuris, sed potius praesenti uitae iucunditate fruar, ac potiar.

[111] qui donat, & aufert] Graeci poëtae Deos appellant δωτῆρας ἐάων.

[112] aequum animum] animum aequabilem, moderatum, & praesentibus contentum, animi aequitatem. uide annotata ad Od. iii. lib. 2. [Ad Carm., II, 3, 1] quibus adde aliud exemplum ex Marco Tullio pro Marco Marcello, hic tu modum tuae uitae non salute Reipublicae sed aequitate animi definies ? [Marcel., 4]