I. 4. Non est cujuslibet Corinthum appellere. i

Corinthum ire non est cuiuslibet

Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ᾿ ὁ πλοῦς,

id est

Non est datum cuivis Corinthum appellere.

Vetustum juxta ac venustum adagium de rebus arduis et aditu periculosis, quasque non sit cujuslibet hominis affectare. Inde natum, quod (ut refertur apud Suidam) nec facilis nec satis tutus sit nautis in Corinthiacum portum appulsus. Nam Strabo libro Geographiae octavo alio refert originem proverbii, nempe ad luxum et meretrices Corinthiorum. Ostendit enim Corinthum, quod in Isthmo esset duosque haberet portus, alterum adversus Asiam, alterum Italiae oppositum, negotiatorum frequentia locupletissimam fuisse. In eadem templum fuisse Veneri sacrum adeoque locupletatum, ut plus mille puellas haberet, quas Corinthii Veneri consecrarant, ut in ejus honorem prostarent. Itaque harum gratia frequens in urbem multitudo undique confluebat, unde civitas majorem in modum ditabatur ; quin etiam negotiatores, hospites ac nautae propter urbis luxum deliciasque immoderatos sumptus facientes exhauriebantur. Atque hinc manasse vulgo proverbium : Cujuslibet non est Corinthum appellere. Horatius et A. Gellius ad Laidem nobile scortum referunt adagium. Nam ille in Epistolis ad hunc modum scribit :

Principibus placuisse viris non ultima laus est,

Non cuivis homini contingit adire Corinthum,

Saedit, qui timuit, ne non succederet,

ad Aristippum videlicet alludens, quem Laidi consuevisse notum est, et ita consuevisse, ut gloriaretur se unum habere Laidem, reliquos haberi a Laide. Hic nempe Gellius libro primo, capite octavo ex Phocione Peripatetico hujusmodi refert historiam : Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat. Conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat quod poposcerat. Poscebat autem illa nimiam quantitatem. Hinc aiunt natum esse illud frequens apud Graecos adagium :

Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ᾿ ὁ πλοῦς,

quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sui copiam faceret, petit. At Lais μυρίας δραχμάς (id est, decem drachmarum milia) poposcit. Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens, Ego, inquit, poenitere tanti non emo, Οὐκ ὠνοῦμαι μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν, (id est Non emo decem drachmarum millibus poenitudinem). Alii malunt in genere ad omneis Corinthiorum meretrices referre, quarum rapacitatem etiam vetus comoedia taxavit Aristophanes in Pluto :

Καὶ τάς γ᾿ ἑταίρας φασὶν τὰς Κορινθίας,

Ὅταν μὲν αὐτάς τις πένης πειρῶν τύχῃ,

Οὐδὲ προσέχειν τὸν νοῦν, ἐὰν δὲ πλούσιος,

Τὸν πρωκτὸν αὐτὰς εὐθὺς ὡς τοῦτον τρέπειν.

Quos equidem versiculos haud gravarer Latinos facere, si quam sunt elegantes, tam essent etiam verecundi. Strabo meminit apophthegmatis cujusdam meretricii, ex quo licebit earum avaritiam conjicere. Nam cum matrona quaedam cuipiam hujus ordinis probro objiceret inertiam, quod nihil ageret operis nulloque lanificio exerceretur, Immo, inquit, ego illa qualiscumque sum, jam ternas telas exiguo temporis spacio pertexui. Mihi tamen non videtur absurdum, si paroemia referatur ad periculosam in Corinthum navigationem de qua meminit eodem in libro Strabo, ut hinc postea derivata sit ad alios usus. Parasitus ille comicus eleganter detorsit proverbium :

Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς τράπεζαν ἔσθ᾿ ὁ πλοῦς,

id est

Adire mensam haud hominis est cujuslibet.

Navigatio ad mensam Citatur autem a Stobaeo ex Nicolao quodam poeta comico. Meminit et exponit hanc paroemiam et Eustathius enarrans navium catalogum additque eam imitatam ex illo versu Sophocleo :

Οὐκ ἐνθάδ᾿ οἱ πλοῖ τοῖσι σώφροσι βροτῶν,

id est

Non a modestis navigatur huc viris.

Non huc navigatur ab huc viris Extat hic versus, cujus meminit Eustathius, apud Sophoclem in Philotecta. Proinde duplex erit usus adagii, vel cum significamus rem esse majorem quam pro viribus ejus, qui conatur aggredi, veluti si quis parum felici natus ingenio parumque viatico instructus destinet sequi literas, aut qui sit imbecilli corpusculo Paulos et Antonios studeat aemulari ; vel quoties aliquis negotium parum tutum aggredi parat, quod non temere soleat feliciter evenire, veluti si quis apud judices δωροφάγους litem instituat nunquam finiendam aut principum aulis sese addicat aut bellum suscipiat. Nihil enim fere horum ita bene consuevit evenire, ut non poeniteat consilii.

Index Adagiorum