Prolegomenon 13

Liminaria DE FIGVRIS PROVERBIALIBVS

Reliquum est ut ad paroemiarum catalogum accingamur, sed si prius figuras aliquot proverbiales ostenderimus. Quaedam enim dicta sunt specie non magnopere proverbiali, quaedam autem παροιμιώδη, id est proverbiali figura, ut facile possint in paroemiarum ordinem cooptari. Igitur in totum proverbiorum generi confinis est omnis sententia, praeterea metaphora, peculiariter allegoria, et in his praecipue quae sumuntur a rebus insignibus et vulgo celebratis ut a navigatione, a bello. Quod genus sunt illa  : secundis navigare ventis, naufragium facere, vertere vela, tenere clavum et exhaurire sentinam et tradere ventis vela, contrahere vela. Item illa : bellicum canere et vorsis gladiis pugnare, receptui canere, comminus atque eminus pugnare, conferre pedem, conserere manus atque id genus alia sescenta, quae si paulo longius traducantur, abeunt in paroemiae formam. Item quae ducuntur a rebus notis ac vehementer quotidiano sensui familiaribus, ut quoties corporis gestus ad animi rem transferuntur. Cujusmodi sunt premere pollicem pro favere, corrugare frontem pro moleste ferre, ringi pro indignari, exporrigere frontem pro hilarescere. Praeterea quae trahuntur a sensibus corporis velut olfacere pro resciscere, degustare pro experiri. Proverbii fere faciem habent, quoties quae sunt artibus peculiaria vocabula, alio detorquentur ut δὶς διὰ πασῶν, id est bis per omnia a musicis, ἐκ διαμέτρου, id est ex dimetiente a mathematicis, item sesquipedalia verba, incudi reddere a fabris aerariis, ad amussim a fabris lapidariis, nullam lineam duxi a pictoribus, extremum actum adjungere a scaenis. Interdum citra figuram tacita allusio proverbiale quiddam adfert. Ea tum erit optima, quoties ad auctorem aut rem spectat magnopere celebrem nullique incognitam, qualis est apud Graecos Homerus, apud Latinos Vergilius. Quod genus est illud apud Plutarchum : Ἐπεὶ μάρτυρές γε τῷ Πλάτωνι πολλοί τ᾿ ἀγαθοί τε πάρεισιν, id est Quandoquidem testes sane Platoni multique bonique adsunt. Allusum est enim ad morem sacrorum, in quibus sacerdos dicere consuevit : Τίς τῇδε ; id est Quis hic ? Deinde qui aderant, respondebant : Πολλοί τ᾿ ἀγαθοί τε πάρεισιν, id est Multique bonique adsunt. Item illud apud Ciceronem ad Atticum : Σύν τε δύ᾿ ἐρχομένω, id est Simul duobus euntibus, et apud Lucianum : Ἰατρῶν παῖδες, id est Medicorum filii, pro medicis ipsis. Accedunt ad proverbii speciem et illa bucolico carmini familiaria, ἀδύνατα, ἀναγκαῖα, ἄτοπα, ὅμοια, ἐναντία, id est impossibilia, necessaria, absurda, contraria, similia. Ἀδύνατα sunt hujusmodi :

Ἀλλ᾿ ἶσος γὰρ ὁ μόχθος ἐπ᾿ ᾀόνι κύματα μετρεῖν,

id est :

Sed labor adsimilis metiri in litore fluctus.

Et apud Vergilium :

Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,

Et freta destituent nudos in littore pisces.

Ἀναγκαῖα sunt hujusmodi :

Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit.

Et apud Senecam :

Lucida dum current annosi sidera mundi.

Ἀτόπων exemplum hoc erit :

Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.

Contrariorum hoc :

Nunc virides etiam occultant spineta lacertos,

Me tamen urit amor.

Item apud Theocritum :

Ἠνίδε σιγᾷ μὲν πόντος, σιγῶντι δ᾿ ἀῆται·

Ἁ δ᾿ ἐμὰ οὐ σιγᾷ στέρνων ἔντοσθεν ἀνία,

id est

Ecce silet maris unda, silent et flamina venti ;

Haud tamen intra nostra silent praecordia curae.

Similium :

Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam.

Et apud Theocritum :

Ἁ αἲξ τὰν κύτισον, ὁ λύκος τὰν αἶγα διώκει,

id est

Capra petit cytisum, sequitur lupus ipse capellam.

Sunt et aliae duae figurae maxime confines paroemiarum generi, quae constant vel ejusdem aut similis iteratione vocis, vel contrariarum contextu. Quod genus sunt : Ἀπό σ᾿ ὀλῶ κακὸν κακῶς, Κακοῦ κόρακος κακὸν ᾠόν, id est perdam te malum male ; mali corvi malum ovum ; et θρέμμα σοφοῦ σοφόν, id est alumnus sapientis sapiens (id quod est apud Graecos comicos pariter ac tragicos poene sollemne), et : eveniunt digna dignis, amico amicus, malis malus bonis bonus, uterque utrique cordi, suus rex reginae placet et manus manum fricat, graculus ad graculum. Contrariorum genus sic habet : καὶ δίκαια κἄδικα, εὖ καὶ μιαρῶς, id est et justa et injusta, probe et improbe, apud Aristophanem ; ἑκοῦσί τε καὶ ἄκουσι, id est volentibus et nolentibus vide ad. 245 et 1682, apud Platonem, item οὐδὲν ἔπος οὐδὲ ἔργον, id est nullum dictum neque factum, apud nostros item : verum ubi fas versum atque nefas, facta atque infecta canebat. Quo tropo sic usus est Valerius Maximus, ut ad verum sensum non cohaereat, tantum exaggerat. Obtestantem, inquit, se adversus omne fas et nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano fuisse trucidatum. Nam qui consistit, ut facinus nefarium dicatur esse factum adversus omne nefas ? Quo jure quaque injuria, quidvis et facere et pati, digna atque indigna, quid dixit aut quid tacuit ? domi bellique, publice privatim, quod scis nescis, clamque palamque, jocaque et seria, manibus pedibusque, noctesque diesque, quae prima aut ultima ponas, neque magnum neque parvum, juvenesque senesque, diis hominibusque plaudentibus. Ad hanc formam pertinent etiam haec passim apud poetas obvia : παρθένος ἀπάρθενος, ἄνυμφος νύμφη, ἄγαμος γάμος, ἄπολις πόλις, δύσπαρις Πάρις, δυσδαίμων εὐδαιμονία, ἄδωρα δῶρα, ἀδεὲς δέος, ἀπόλεμος πόλεμος, ἄκοσμος κόσμος, ἄχαρις χάρις, ἄπλουτος πλοῦτος, id est virgo non virgo, sponsa non sponsa, nuptiae non nuptiae, non civitas civitas, malus Paris Paris, infelix felicitas, non dona dona, non metuendus metus, non bellum bellum, ornatus inornatus, ingrata gratia, inopes opes. Haec ἐναντίωσις nonnunquam accidit et in dictione composita ut μωρόσοφος, id est stulte sapiens, et γλυκύπικρος, id est dulciter amarus. Sic etiam Plutarcho teste suum affectum vocant amantes ex voluptate et dolore mixtum, ita ut libenter contabescant. Huc pertinet et illa ἐναντίωσις αἰνιγματώδης, id est contrarietas aenigmatica, ut φέρων οὐ φέρω, ἔχων οὐκ ἔχω, et ἀνὴρ καὶ οὐκ ἀνήρ, ὄρνιθα καὶ οὐκ ὄρνιθα, ἰδών τε καὶ οὐκ ἰδών, ἐπὶ ξύλου καὶ οὐ ξύλου, καθημένην καὶ οὐ καθημένην, λίθῳ καὶ οὐ λίθῳ, βάλλει τε καὶ οὐ βάλλει, id est portans non porto ; habens non habeo ; vir et non vir, avem et non avem, vidensque et non videns, in ligno et non ligno, sedentem et non sedentem, lapide et non lapide, jaculatur et non jaculatur. Quod aenigma refertur et apud Athenaeum ex Clearcho et apud Tryphonem, cujus meminit Plato quoque. Hujus formae sunt et illa : ἄγλωσσος λάλος, id est elinguis loquax, τρωτὸς ἄτρωτος, id est vulnerabilis invulnerabilis, δασὺς λεῖος, id est hirsutus levis, ἄγονος γόνος, id est fetus non fetus. Cujusmodi permulta proponit ac solvit Athenaeus libro decimo. Neque respuit adagiorum ratio aenigmaticam obscuritatem, quanquam alias improbatam, immo veluti familiarem libenter amplectitur. Quod genus fuerit, si quis parum sane locutum jubeat Anticyram navigare aut porcum caedere aut squillam e sepulcris vellere, quorum primum est apud Horatium, alterum apud Plautum, tertium apud Theocritum. Proinde et oracula pleraque in jus proverbiorum abierunt et Pythagorae symbola ad paroemiarum naturam videntur pertinere. Praecipue peculiaris est adagiorum generi hyperbole ut coelum territat armis, et saxa clamore rumpit, et risu diffluo, maxime si qua metaphorae species admisceatur. Effertur variis modis vel per denominationem vel per comparationem vel per similitudinem vel per epitheton. Exempla sunt : alter Aristarchus et noster hic Phalaris et Stentore clamosior, velut leaena in machaera, Stentorea vox, Nestorea facundia. Neque vero pigebit ceu fontes aliquot indicare, a quibus genus hoc figurarum duci possit.

Liminaria AB IPSA RE

Sumitur enim interdum ab ipsa re, quoties hominem scelestum scelus appellamus, dedecorosum dedecus, pestilentem pestem, lurconem barathrum, tenebrionem tenebras, contaminatum labem, spurcum caenum, contemptum quisquilias, impurum sterquilinium, portentosum portentum, molestum hulcus, carcere dignum carcerem. Quorum ununquodque fere potest et per comparationem efferri ut χρυσοῦ χρυσοτέρα, id est auro magis aurea, et ipsa nequitia nequior, caecitate caecior, loquacitate loquacior, deformitate deformior, ipsa siti siticulosior, paupertate pauperior, infortunio infortunatior, ipsa infantior infantia. Ad hanc classem pertinent et illa : pater esuritionum et omnis eloquentiae fons et plus quam infantissimus et plus quam perditus.

Liminaria A REBVS SIMILIBVS

Huic proxima sunt, quae a rebus similibus trahuntur ut melle dulcior, pice nigrior, nive candidior, oleo tranquillior, infima auricula mollior, auro purior, plumbo stupidior, stipite tardior, litore surdior, iracundior Adria, aequore surdior, spongia bibacior, harenis sitientior, pumice siccior, aere Dodonaeo loquacior, vitro fragilior, pila volubilior, cothurno instabilior, clemate Aegyptia gracilior, alno procerior, cote durior, sole clarius, sidere pulchrior, buxo pallidior, Sardois herbis amarior, alga vilior, Aetna aestuantior, beta insulsior, trutina justior, spina distortior, ampulla vanior, pluma levior, vento instabilior, morte odiosior, barathro capacior, labyrintho involutior, corchoro vilior, subere levior, dolio pertuso incontinentior, laterna perlucentior, clepsydra perstillantior, fonte purior, Euripo mobilior, oculis carior, luce dulcior, vita antiquior, rubo arefacto praefractior, crambe recocta molestior, clavo purior, Floralibus licentiosior.

Liminaria AB ANIMANTIBVS

Item ab animantibus, ut muliere loquacior, passere salacior, hirco libidinosior, cervo vivacior, cornice annosior, graculo magis obstreperus, luscinia vocalior, dipsade nocentior, vipera virulentior, vulpe fraudulentior, echino asperior, porcello Acarnanio lenior, anguilla magis lubricus, lepore timidior, limace tardior, pisce sanior, pisce magis mutus, delphino lascivior, Phoenice rarior, scropha fecundior alba, nigro cycno rarior, hydra magis versipellis, albo corvo rarior, vulture edacior, scorpiis improbior, testudine tardior, glire somniculosior, sue indoctior, asello stolidior, hydris immitior, dama pavidior, hirudine bibacior, cane rixosior, urso hispidior, tippula levior. Cujusmodi quaedam congerit et Lucianus : Ὀργιλώτεροι μὲν τῶν κυνιδίων ὄντες, δειλότεροι δὲ τῶν λαγωῶν, κολακευτικώτεροι τῶν πιθήκων, ἀσελγέστεροι δὲ τῶν ὄνων, ἁρπακτικώτεροι δὲ τῶν γαλῶν, φιλονεικότεροι δὲ τῶν ἀλεκτρυόνων, id est Cum sint iracundiores catellis, timidiores leporibus, adulantiores simiis, libidinosiores asinis, rapaciores felibus, contentiosiores gallis gallinaceis. Item Plutarchus Adversus usuram, Ἀπιθανώτερος ὢν κολοιοῦ, ἀφωνότερος πέρδικος καὶ κυνὸς ἀγεννέστερος, id est Cum minus fidei tibi habeatur quam graculo, magis mutus sis quam perdix, abjectior serviliorque cane.

Liminaria A PERSONIS DEORVM

Ducuntur a personis deorum : Diana intactior, ipsis Charitibus humanior, Priapo salacior, Venere formosior, Mercurio facundior, Momo mordacior, Vertumno inconstantior, Proteo mutabilior, Empusa magis varius.

Liminaria A PERSONIS FABVLOSIS

A personis fabulosis : Tantalo sitientior, Atreo crudelior, Cyclope immanior, Oreste insanior, Ulixe dolosior, Nestore facundior, Glauco stupidior, Iro pauperior, Penelope castior, Nireo formosior, Tithono vivacior, Erysichthone esurientior, Niobe fecundior, Stentore clamosior, Tiresia caecior, Busiride illaudatior, Sphinge involutior, Labyrintho intricatior, Daedalo ingeniosior, Icaro audacior, Gigantibus elatior, Gryllo stultior, Lynceo perspicacior, Excetra pertinacior.

Liminaria A PERSONIS COMOEDIARVM

A personis comoediarum : Thrasone Terentiano gloriosior, Demea jurgiosior, Mitione facilior, Gnathone adulantior, Phormione confidentior, Davo versutior, Thaide blandior, Euclione parcior.

Liminaria A PERSONIS HISTORIARVM

A personis historiarum : Zoilo invidentior, Catone severior, Timone inhumanior, Phalaride crudelior, Timotheo felicior, Sardanapalo nequior, Numa religiosior, Phocione justior, Aristide incorruptior, Croeso ditior, Crasso nummatior, Codro pauperior, Aesopo luxuriosior, Herostrato ambitiosior, Fabio cunctantior, Socrate patientior, Milone robustior, Chrysippo acutior, Trachalo vocalior, Curione obliviosior, nostri temporis Aristarchus, Christianorum Epicurus, item praeposterus Cato.

Liminaria A GENTIBVS

A gentibus : Poeno perfidior, Scytha asperior, Scythotauris inhospitalior, Cretensi mendacior, Parthis vanior, Thracibus bibacior, Thessalo perfidior, Care vilior, Sybarita fastuosior, Milesiis effeminatior, Arabis ditior, Pygmaeo brevior, Arcade stolidior.

Liminaria AB OFFICIIS

Ab officiis : lenone magis perjurus, cinaedo mollior, milite gloriosior, Areopagita tristior, tyranno violentior, carnifice immanior.

Index Adagiorum