II. 5. Secundis ventis. xvi

Ἐξ οὐρίου φέρεσθαι, id est Secundo ferri vento, refertur a Suida. Secundis ventis navigare dicitur, cui res ex sententia succedunt ; Graeci venustius ἐξ οὐρίας, tanquam a puppi. Libanius sophista in declamatione quadam : Οὕτω γνώμης ἔχουσιν ἐξ οὐρίας φιλεῖ τὰ πράγματα φέρεσθαι, id est Qui sic animo sunt affecti, iis solent res ex sententia succedere. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro secundo : Quid, si etiam Caesarem, cujus nunc venti valde secundi sunt, reddo meliorem ? Plautus in Bacchidibus : Pulchre haec confertur ratis, sentiens rem commode procedere. Apud eundem Tranio, qui hero triennium absente genialiter interim ac sane musice vixerat una cum filio, tandem hero reverso, cum praeter crucem nihil speraret : Nunc, inquit, ventus navim deserit. Horatius in Sermonibus :

Non agimur tumidis velis aquilone secundo,

Non tamen adversis aetatem ducimus austris.

Quin hoc ipsum naufragium pro infortunio proverbii vim habet, sicut et incendium. Quandoquidem autem pleraque Homeri proverbiorum vice sunt usurpata, quid vetat et illud inter adagia referri, quod est apud eum poetam perquam frequens :

Φέρων ἄνεμός τε καὶ ὕδωρ,

id est

Ferens et ventus et aestus,

quoties res ex omni parte feliciter procedit. Item illud crebrum apud eundem :

Τὴν δ᾿ ἄνεμός τε κυβερνήτης τ᾿ ἴθυνεν,

id est

Ast illam ventusque gubernatorque regebat,

cum ad fortunae favorem accedit etiam industria. Pindarus in Pythiis hymno primo : Ναυσιφορήτοις ἐς πλόον ἀρχομένοις ἀνδράσιν πρώτα χάρις πομπαῖον ἐλθεῖν οὖρον, id est Nauticis viris navigationem apparantibus prima gratia est, si veniat ventus prosper ac secundus.

Index Adagiorum