Adagiorum Chiliades

I. 6Multi bonique.xxxi

Πολλοὶ κἀγαθοί, id est Multi bonique. Proverbiali figura dicebatur olim. Translatum a ritu sacrorum, in quibus sacrificus rem divinam facturus dicebat Τίς τῇδε; id est Quis hic ? Dein qui aderant respondebant Πολλοὶ κἀγαθοί id est Multi et boni. Atque haec partim ominis causa dicebantur — oportebat enim in sacris εὐφημεῖν, hoc est bene ominata dicere — partim ut, si quis esset sibi conscius admissi piaculi, discederet a mysteriis. Plutarchus in Symposiacis : Ἐπεὶ μάρτυρές γε τῷ Πλάτωνι πολλοί τ᾿ ἀγαθοί τε πάρεισιν, [Symposiac., VIII, 1, 698f] id est Quandoquidem Platoni testes adsunt multique bonique. Sed de hoc ante meminimus. Quo quidem allusit et Aristides in Pericle, Ἀλλ᾿ ὥς γ᾿ ἂν εἷς τῶν καλῶν κἀγαθῶν ἀνεπίφθονον αὐτῷ καὶ καθαρὰν τὴν μαρτυρίαν ἀπέδωκε [Quat., 51] id est Verum velut unus e numero honestorum ac bonorum citra invidiam ac purum illi reddidit testimonium. Quin etiam Homericum illud jam proverbii vice receptum est Ἠύς τε μέγας τε [Il., II, 653] id est Magnusque bonusque. Bonusque magnusque Est subinde et apud Aristophanem. [Eq., 227] Proverbium igitur locum habuerit, quoties aut testes aut judices aut convictores significamus idoneos ac neutiquam rejiciendos.