VARIVS PROVERBIORVM VSVS
Hoc in loco non ab re futurum arbitror, si paucis velut indicaro, quibus rationibus variari queat paroemiarum usus, ut possis idem adagium alia atque alia forma producere. Principio nihil vetat interdum, quominus idem dictum ad complures sensus accommodes, ut illud Τετριμμένος πίθος, id est Pertusum dolium , vel ad obliviosum vel ad profusum vel ad avarum vel ad futilem vel ad ingratum traduci potest. Effluit enim, quicquid infuderis in animum immemoris. Apud prodigum nihil durat. Avari cupiditas nunquam expletur. Futilis et garrulus nihil continet. Perit quicquid contuleris in hominem ingratum. Nonnunquam per ironiam ad contrarias etiam sententias deflectitur ; quod genus, si de mendacissimo quopiam loquens dicas : Ἄκουε τὰ ἐκ τρίποδος, id est Audi e tripode dicta . Fit interim, ut unius voculae commutatione diversis conveniat ut Ἐχθρῶν ἄδωρα δῶρα, id est Hostium munera non munera , et πενήτων ἄδωρα δῶρα, κολάκων ἄδωρα δῶρα, ποιητῶν ἄδωρα δῶρα, ut idem adagium ad hostes, ad pauperes, ad assentatores, ad poetas deflectatur. Nam hostium munera perniciem adferre creduntur. Et si quid donant pauperes aut adulatores aut poetae, captationes sunt verius quam munera.
Breviter ad omnia in quae quocumque modo haec similitudo competit, accommodes licebit. Illa ratio ferme communis omnibus, quoties a persona ad rem aut contra fit deflexio. Ad personam hoc pacto : Proverbium est Μηδ᾿ Ἡρακλῆς πρὸς δύο id est Ne Hercules quidem adversus duos, ego vero Thersites magis quam Hercules, qui possim utrique respondere ? Ad rem torquebitur hoc modo : Proverbio dictum est Μηδ᾿ Ἡρακλῆς πρὸς δύο, ego qui possim pariter et morbo et inopiae tolerandae par esse ? Variatur et inversione proverbium, ut dictum est : Μηδ᾿ Ἡρακλῆς πρὸς δύο, et tu unus contra duos Hercules audes congredi ? Item hoc pacto : Contra tritum Graecis proverbium, expectatis carbonibus thesaurum reperi, et Commutavimus non χρύσεα χαλκείων id est aurea aereis, sed plane χάλκεα χρυσείων id est aerea aureis. Praeterea nonnunquam explicatur adagium et confertur, nonnunquam simplex allegoria refertur. Aliquoties etiam mutilum proponitur, ut si quo respondente quod nihil ad rem pertineat, dicas : Ἄμας ἀπῄτουν, id est Falces postulabam . Et apud Ciceronem : Τὰ μὲν διδόμενα, id est Quae dantur . Interim satis est unico verbo allusisse ut apud Aristotelem : omneis ejusmodi inter ipsos κεραμεῖς, [Rhet., II, 1381 b] id est figuli . Sunt et aliae variandi rationes ; verum eas, si quis exactius exsequi cupiet, e nostris commentariis, quos de duplici copia conscripsimus, petat licebit.