I. 4. Vela ventis permittere. xxxiii

Neque dissimili figura dixit Quintilianus in praefatione Institutionum oratoriarum : Permittamus vela ventis et oram solventibus bene precemur, hoc est aeditionis ancipitem eventum utcumque cadet experiamur. Simillimum est illud apud Senecam in Agamemnone : Fluctibus dedi ratem, hoc est rem fortunae arbitrio commisi. Theognis :

Οὕνεκα νῦν φερόμεσθα καθ᾿ ἱστία λευκὰ βαλόντες,

id est

Quare nunc ferimur tendentes carbasa ventis.

Venuste Graecis πλησίστιος φέρεσθαι dicitur, qui toto pectore summoque conatu rapitur ad aliquid. Ita Plutarchus in Catone seniore de Scipione. Hunc Cato reprehendebat, quod largitione corrumperet. Scipio respondit sibi non opus esse quaestore nimium diligenti, cum ipse πλησίστιος, id est plenis velis, ad bellum raperetur. Ovidius :

Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis

Vela dedi.

Index Adagiorum