I. 2. Δὶς διὰ πασῶν. lxiii

Δὶς διὰ πασῶν, id est Bis per omnia. Hoc proverbio discrimen ingens ac longissimum intervallum significabant. Unde quae pugnantissima inter sese viderentur totoque dissidere genere, ea δὶς διὰ πασῶν inter se discrepare dicebant. Lucianus in libro De conscribenda historia : Καὶ τὸ τῶν μουσικῶν δὴ τοῦτο, δὶς διὰ πασῶν ἐστι πρὸς ἄλληλα, hoc est Denique juxta musicorum proverbium, δὶς διὰ πασῶν intervallo sese mutuo respiciunt. Idem in Apologia : ἀλλά μοι ἐκεῖνο ἐννόησον, ὡς πάμπολυ τὰ τοιαῦτα διαφέρει, ἐς οἰκίαν τινὸς πλουσίου ὑπόμισθον παρελθόντα δουλεύειν καὶ ἀνέχεσθαι ὅσα μοί φησιν τὸ βιβλίον, ἢ δημοσίᾳ πράττοντά τι τῶν κοινῶν καὶ ἐς δύναμιν πολιτευόμενον ἐπὶ τούτῳ παρὰ βασιλέως μισθοφορεῖν. Διελθὼν δὴ καὶ ἰδίᾳ καταθεὶς ἑκάτερον σκόπει· εὑρήσεις γὰρ τὸ τῶν μουσικῶν δὴ τοῦτο, δὶς διὰ πασῶν τὸ πρᾶγμα, καὶ τοσοῦτον ἐοικότας ἀλλήλοις τοὺς βίους, ὅσον μόλυβδος ἀργύρῳ καὶ χαλκὸς χρυσῷ καὶ ἀνεμώνη ῥόδῳ καὶ ἀνθρώπῳ πίθηκος. Μισθὸς μὲν γὰρ δὴ κἀκεῖ κἀνταῦθα καὶ τὸ ὑπ᾿ ἄλλῳ τάττεσθαι τὸ δὲ πρᾶγμα παμπόλλην ἔχει τὴν διαφωνίαν, id est Quin illud mihi ham considera, quam maximo haec inter sese discrimine distare, videlicet in opulenti cujuspiam aedes adscriptum servire servitutem et ea omnia perferre, quae libellus ille meus commemorat, et publice populi negotium gerentem ac pro virili rempublicam administrantem hoc nomine ab imperatore salarium accipere. Age, perpende haec et utrumque per se privatimque contemplare. Reperies nimirum juxta illud musicorum proverbium δὶς διὰ πασῶν negotio discrimen inesse. Et has duas vitae rationes tantum inter se convenire, quantum affinitatis est plumbo cum argento, aeri cum auro, anemonae cum rosa, homini cum simia. Nam merces quidem accipitur et illic, quemadmodum hic quoque et utrobique contingit, ut alii subjectus pareas. Caeterum ipsius negotii non mediocris est dissonantia. Hactenus Lucianus.

Adagium, ut is etiam indicavit, ex arte musica mutuo sumptum est. Nam Macrobius commentario in Somnum Scipionis secundo quimque species harmoniarum commemorat : διὰ τεσσάρων, διὰ πέντε, διὰ πασῶν, διὰ πασῶν καὶ διὰ πέντε et δὶς διὰ πασῶν. Ex compositis harmoniis διὰ τεσσάρων et διὰ πέντε constituitur διὰ πασῶν, cui nominis hoc inditum est, quod absolutam reddat symphoniam, ut mihi videatur huc etiam illud respicere proverbium, quod alio loco commemorabimus ἅπαντ᾿ ὀκτώ. Similiter Plutarchus et quicumque veterum vel apud Graecos vel apud Latinos de musicae disciplina conscripserunt, harmoniarum metam figunt in ea, quae vocatur δὶς διὰ πασῶν. Boetius item libro De musica primo tradit antiquitus harmonicam rationem heptachordo dumtaxat constitisse, hoc est fidibus septem, quarum ima ὑπάτη dicebatur, summa νήτη. Deinde alias chordas adjicientibus aliis ita crevit vocum numerus, ut ad duplicatum heptachordum perveniretur. Atque hic progrediendi finis futurus videbatur, nisi quod ipsa symphoniarum ratio μέσην illam, quae in heptachordo locum nomini congruentem obtinuerat et utroque ad extremam relata chordam harmoniam διὰ τεσσάρων aedebat, desiderare videretur. Hac igitur adjecta et in suum immissa locum ad quindecim chordas perventum est, quarum extremam alteram προσλαμβανόμενον dixere, alteram νήτην ὑπερβολαῖον. Ita fit ut μέση utroque relata reddat harmoniam διὰ πασῶν, rursum extremarum utralibet ad μέσην relata eandem constituat harmoniam. Porro summa relata ad imam symphoniam reddat, quam vocant δὶς διὰ πασῶν propterea quod hac, qua dixi ratione bis complectatur eam harmoniam, cui nomen διὰ πασῶν. Quoniam autem hac fini constitit harmonica ratio nec ulterius procedere licuit, tractum est in popularem sermonem, ut quae longissimo discrimine inter se dissita essent, ea δὶς διὰ πασῶν distare dicerent perinde quasi dicas adeo sejuncta, ut magis sejungi non queant. Cui simillimum illud ἐκ διαμέτρου, id est ex diametro.

Verum quoniam velut imprudentes nostrique, poene dixerim, obliti paulo altius musicam ingressi sumus quam operis instituti ratio postulabat, libet obiter et illud subnectere, quod equidem arbitror nec admodum vulgo cognitum nec injucundum scitu fore. Etenim cum haec meis illinirem commentariis, forte fortuna supervenit Ambrosius Leo Nolanus, philosophus hujus tempestatis eximius et in pervestigandis disciplinarum mysteriis incredibili quadam diligentia sollertiaque praeditus, neque vero mediocriter exercitatus evolvendis et excutiendis utriusque linguae scriptoribus. Is igitur posteaquam scribentibus nobis intervenisset, recitatis iis, quae jam scripseram, Vereor, inquam, Ambrosi, ne vulgus hoc musicorum huic adagio nostro, δὶς διὰ πασῶν, negotium facessat obstrepatque ac prorsum δὶς διὰ πασῶν a mea discrepet sententia, quippe qui non dubitarint harmoniarum limitem vel ad vigesimum vocis gradum proferre. Quare tu Problematum auctor et musices non modo scientissimus, verum etiam peritissimus, hoc mihi paucis, nisi molestum est, expedias velim, quam ob causam antiquitas tantopere metuerit ultra decimanquintam chordam vel tantillum progredi, ut etiam proverbio res ea jactata fuerit ; aut qui factum sit, ut hi neoterici non vereantur tanto spacio symphoniarum proferre pomeria praeteritisque veterum metis et, quemadmodum dici consuevit, ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα πηδῶντες, non vereantur etiam ad vigesimam chordam procedere. Ad quae ille familiariter arridens, Nae tu, inquit, homo es plus satis diligens, ut quem hoc quoque solicitum habeat, quid cantorum συμπόσια de tuis sentiant adagiis. Quanquam ad propellendas musicorum calumnias unus ille sat erat clipeus, te vetus adagium referre. Id utique conveniebat cum veterum musicorum, a quibus ductum est, ratione quadrare. Verumtamen ut tibi magis quam illis faciam satis, quid ego super hac re vel observarim vel sentiam, paucis accipe.

Principio quae res commoverit recentiores musicos, ut antiquitatis limites praeterierint, ipsi sane viderint. At equidem duplicem video causam, quam ob rem antiquitas in δὶς διὰ πασῶν consistendum duxerit. Primum quod ipsa natura videatur hanc symphoniarum veluti metam praestituisse, quippe quae modum hunc humanae tribuerit voci, ut ad decimunquintum modo gradum intendatur, ultra quem si quis conetur progredi, non jam illa vox genuina, sed coacta facticiaque et gannitus magis quam vox videatur. Rursus si altius nitaris eam deprimere, protinus a ratione vocis in screatum quempiam degeneret. Proinde cum ubique conveniat artem quoad licet naturae respondere, non abs re mihi videntur veteres iisdem cancellis circumscripsisse rationem artis, quibus natura vocem humanam circumscripserat. Satis erat ad persuadendum haec, opinor, causa, quanquam altera magis urget. Ea est hujusmodi : Scis esse apud Boetium libro De musica IV harmoniam musices non ratione tantum, verum et sensu perpendi oportere. Quapropter Ptolemaeus apud hunc, quo dixi libro, Pythagoricorum quorundam sententiam rejicit, qui in dijudicandis harmoniis plurimum tribuerint rationi, minimum sensui, cum dicerent sensum semina modo quaedam cognitionis ministrare, at ratione perfectam constare scientiam. Rursum Aristoxeni refellit opinionem, qui plus satis tribuerit sensibus, perpusillum autem rationi, cum musicam harmoniam ita temperatam esse oporteat, ut neque sensui ratio refragetur neque sensus rationi reclamet.

Neque dissentit a Ptolemaeo Aristoteles secundo Physicorum libro negans musicam mere mathematicam esse, sed partim ratione, partim sensibus constare. Quod fieri nequaquam potest, si semel ultra decimanquintam intentionem, hoc est δὶς διὰ πασῶν, processum fuerit. Nihil autem vetat ratio, quominus vel ad millesimum usque tonum progrediare, recurrentibus subinde videlicet iisdem harmoniis, quas complectitur διὰ πασῶν. Neque secus hic procedere liceat quam fit in numeris arithmetices, ubi non aliter agnoscitur ἡμιόλιος in duodecim millibus et octo millibus quam in quatuor et sex. Caeterum harmoniae sensus ultra decimanquintam vocem velut evanescit jamque non magnopere refert, quae sit harmoniae ratio, quam non approbat sensus et ideo non approbat sensus, quia non evidenter percipit. Porro quominus percipiat, intervallum aequo longius in causa est. Rationis vis in immensum se porrigit, at e diverso sensus corporis admodum angustis limitibus cohibetur. Quod enim accidit in oculorum sensu, ut, si longius aequo semota sint ea in quae fertur videndi vis, obtundatur ac deficiat visus, eoque magis deficiat, quo majore distent intervallo : id multo magis accidit aurium sensui, quippe minus agili quam oculorum. Jam vero quod usu venit sensibus in percipiendis iis quae objiciuntur, idem usu venit animo per sensum dijudicanti.

Si colorem colori propius admoveas et, quemadmodum Graeci dicunt, πορφύραν παρὰ τὴν πορφύραν , nonne protinus dignoscit ex collatione sensus, quantum alter ab altero discrepet aut alteri cum altero conveniat ? Itidem si vocem voci vicinam auribus exhibeas, incunctanter dijudicant, quae sit alterius cum altera vel concordia vel discordia ; sin plus justo dissitas intervallo, mox incipit anceps esse judicium. Porro quemadmodum citius hebetatur aurium sensus quam oculorum, itidem citius obtunditur illarum quam horum judicium, propterea quod altera res ex altera pendeat. Id ita esse non est cur pluribus argumentis confirmem, cum protinus ipsum experimentum fidem unicuique facere possit. Pulsa chordam quampiam in organo simulque tange, quae sit ab hac octava, statim rationi suffragans sensus plene percipiet harmoniam et absolutissimam esse suo quoque comprobabit calculo. Rursum pulsata quapiam simul move aliam, quae sit ab illa decimaquinta, statim et percipiet et approbabit sensus symphoniam agnoscens eam, quam paulo ante senserat in διὰ πασῶν. At vero si tacta ima moveris ab hac decimamnonam, nihil quidem obstrepit ratio, quominus sit harmonia, quae fuerat in διὰ πασῶν cum διὰ πέντε, verum auris acceptis vocibus non perinde percipit harmoniae rationem. Quod nisi sensus certos quosdam terminos haberet, intra quos certum illius et exploratum judicium sepiretur, nihil te vetuerit, si libeat, vel usque ad χιλιάκις διὰ πασῶν symphoniam procedere. Neque enim ratio quicquam offenditur numero, modo eandem agnoscat analogiam. Verum corporis sensibus natura suos quosdam limites praescripsit, ultra quos progressi sensim jam incipiunt quasi caligare hallucinarique neque jam certo sicuti solent, sed ceu per nebulam, ut aiunt, ac per somnium judicare. Non conveniebat autem, ut cujus incertum esset judicium, id ad artis praecepta traheretur. At quoniam ultra decimunquintum vocis gradum veteres intellexerunt evanescere judicium aurium, ibi metam harmoniarum figendam esse judicarunt, ne merito quis illud tuum adagium objicere posset : Ἀφανοῦς μουσικῆς οὐδὲν ὄφελος, id est Occultae musices nulla est utilitas. Jam igitur neoterici, qui contra veterum auctoritatem ultra summam chordam τετράχορδον adjecere, ad imam item adjecta una, non perinde flagitium fecissent, si in decimanona chorda terminassent harmoniarum progressum, propterea quod hac ima ad summam relata, si non auribus, certe rationi perfectam symphoniam repraesentat. Atqui in vigesima neque sensus est harmoniae neque harmonia perfecta. Quare nihil est, Erasme, quod adagio tuo ullam metuas calumniam.

Haec cum mihi tum argute tum admodum probabiliter ab Ambrosio meo dicta viderentur nec ea quidem admodum aliena a proverbii ratione, libuit his meis lucubrationibus adjungere futurum auctarium, haudquaquam, ut arbitror, ingratum lectori non omnino fastidioso.

Index Adagiorum