Prolegomenon 14

Liminaria DE PRAEMOLIENDA PAROEMIA

Jam illud tametsi minutulum humiliusque videatur, tamen postea quam docendi munus suscepimus, non gravabimur propter imperitiores admonere videlicet ut in usurpandis adagiis meminerimus, quod in verbis novatis aut durius translatis fieri Fabius jubet (id quod ait a Graecis elegantissime praeceptum esse) videlicet προεπιπλήττειν τῇ ὑπερβολῇ, ita nos oportebit προεπιπλήττειν τῇ παροιμίᾳ, hoc est praecastigare et velut occurrere paroemiae, si quando vel obscurior vel alioqui durior videbitur. Recipit enim hoc genus, sicuti paulo superius ostensum est, et metaphoras quantumlibet duras et novationes vocum licentiosas et hyperbolas parum pudentes et allegorias ad aenigma usque obscuras. Graeci προεπιπλήττουσιν his ferme modis : κατὰ τὴν παροιμίαν, ὥς φασι, φασί, τὸ λεγόμενον, τὸ τοῦ λόγου, ὡς παλαιός φησι λόγος, ὥσπερ λέγουσιν, ὡς λέγεται, ὡς λέγομεν παροιμιαζόμενοι, ὡς λέγουσιν οἱ παίζοντες, καλῶς εἴρηται, id est juxta proverbium, ut aiunt, aiunt, quod dicitur, quod dici solet, ut antiquum ait dictum, ut dicunt, ut dicitur, ut dicimus proverbio, ut dicunt jocantes, recte dictum est. Iisdem ferme rationibus utuntur Latini : aiunt, ut aiunt, ut est in veteri proverbio, juxta vulgo tritum sermonem, quemadmodum vulgo dici consuevit, ut vetus verbum usurpem, ut adagio dictum est, vere hoc dicunt.

Index Adagiorum