I. 9. Vertere vela. Funem reducere. lx

Vertere vela est in diversum mutare sententiam vitaeque institutum. Horatius in Odis :

Nunc retrorsum

Vela dare atque iterare cursus

Cogor relictos.

Translata metaphora a navigantibus, qui cursus errorem versis velis corrigunt. Hanc Persius in quinta satyra nonnihil novans funem reducere dixit pro eo, quod est institutum mutare in diversum :

Quae dederam supra, repeto funemque reduco.

Index Adagiorum