II. 3. Squillas a sepulcro vellas. xlii

Σκίλλας ἀπὸ σήματος τίλλειν, id est Squillas a sepulcro vellere, jubebantur, qui parum sanae mentis esse viderentur. Hac enim herba malum hoc expiabatur antiquitus. Theocritus in Bucolicis :

Σκίλλας ἰὼν γραίας ἀπὸ σάματος αὐτίκα τίλλοις,

id est

I, squillas ab anus quam primum velle sepulcro.

Innuit illum, quod in certamine canendi superatus sit, adeo iracunde ferre, ut periculum sit, ne vertatur in insaniam. Et alter simile quiddam refert :

Ἐνθὼν τὰν κυκλάμινον ὄρυσσέ νιν εἰς τὸν Ἅλεντα,

id est

Hinc abiens fluvio infodias cyclaminon Halenti.

Dioscorides lib. II demonstrat cyclaminon Romanis dici rapum, efficacem detrahendo e capite phlegmati. Atque inter caetera ejus remedia hoc quoque commemorat, sucum illius melli admixtum inseri naribus ac lanam hoc imbutam digito imponi ad purgandam capitis pituitam ; hujus radicem dissectam reponi asservarique, non secus ac squillae ; denique contusam et in pastillos redactam valere adversus veneficia, quae Graeci philtra vocant.

Index Adagiorum