III. 1. Dum clavum rectum teneam. xxviii

Dum clavum rectum teneam, id est dum meo fungar officio. Significat autem non imputandum eventum parum prosperum artifici, modo is praestiterit quod artis est. Quintilianus libro secundo Institutionum proverbiale fuisse demonstrat, Nam et gubernator, inquiens, vult salva nave in portum pervenire ; si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator, dicetque notum illud : Dum clavum rectum teneam. Videtur hemistichium e poeta quopiam sumptum. Nonnulli citant ex Ennio :

Dum clavum rectum teneam navimque gubernem.

Hoc adlusit M. Tullius libro Epistolarum familiarium duodecimo : Una navis est jam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu. Sed quicumque venti erunt, ars nostra certe non aberit. Itidem Pindarus Pythiorum hymno primo : Νώμα δικαίῳ παδαλίῳ στρατόν, id est Guberna justo clavo exercitum.

Index Adagiorum