III. 1. Incus maxima non metuit strepitus. xxix

Ἄκμων μέγιστος οὐ φοβεῖται τοὺς ψόφους, id est

Nihil tumultus metuit incus maxima.

Excelsus animus non commovetur minis aut fortunae saevientis procellis. Translatum ab incudibus fabrorum aerariorum, quae tametsi hinc atque inde tundantur crebris malleorum ictibus, tamen haudquaquam loco commoventur. Vergilius hujusmodi constantem animum querno robori similem facit. Idem de animo inexorabili :

Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes.

Extat apud Graecos distichon integrum hujusmodi :

Ἄκμων μέγιστος οὐ φοβεῖται τοὺς ψόφους,

Καὶ νοῦς ἐχέφρων πᾶσαν ἕλκουσαν βίαν,

id est

Strepitum ac tumultum maxima incus haud timet,

Constans nec animus quamlibet violentiam.

Index Adagiorum