I. 3. Amico amicus. xvii

Quod est apud Terentium in Phormione : Solus est homo amico amicus, Donatus indicat esse paroemiam atque ita legi apud Apollodorum, cujus utique Phormio Graeca est : Μόνος ἐπίσταται φιλεῖν τοὺς φίλους, id est, Solus novit diligere amicos. Aristophanes apud Athenaeum :

Ἀλλ᾿ οὐδὲν μέλει

Τῶν σκωμμάτων μοι· τῶν φίλων γὰρ ὢν φίλος

Ἔργοισι χρηστός, οὐ λόγοις ἔφυν μόνον,

id est

At nil moror dicteria ;

Amico amicus cum siem, factis neque

Verbis modo prodesse propositum mihi,

Sed re simul factisque.

Ipsa figura proverbium prae se fert, quemadmodum initio demonstravimus. Quadrabit in eos, qui nullum officium refugiunt, modo gratum faciant amicis. Huic affine videtur illud Euripidis in Medea :

Βαρεῖαν ἐχθροῖς καὶ φίλοισιν εὐμενῆ,

id est

Benevolam amicis, rursus asperam hostibus.

Theocritus in Aita :

Ἀλλήλους δ᾿ ἐφίλησαν ἴσῳ ζυγῷ· ἦ ῥα τότ᾿ ἦσαν

Χρύσειοι πάλαι ἄνδρες, ὅκ᾿ ἀντεφίλησ᾿ ὁ φιληθείς,

id est

Par amor ambobus, mortales aurei olim

Vivebant, tum cum redamabat amatus amantem.

Aristoteles apud Laertium crebro solitus est dicere, ᾧ φίλοι, φίλος οὐδείς, significans veram amicitiam interisse inter mortales.

Index Adagiorum