I. 8. Naviget Anticyras. lii

Πλεύσειεν εἰς Ἀντικύρας, id est Naviget Anticyras. Horatius eleganter novavit adagii quasi faciem, cum ait in Sermonibus Naviget Anticyras. Quibus verbis Stoicus insanum significat, quique mentis morbo laboraret essetque sapientis indignus nomine, cum nemo sapiens nisi sanus. Dictum est autem eadem figura, qua Graeci dicunt Πλεύσειας ἐις Μασσυλίαν, id est Naviges Massyliam. Strabo libro Geographiae nono duas Anticyras commonstrat et in altera, quae sit post Crissam oppidum elleborum nasci, in altera ejusdem nominis, quae sit ad sinum Maliacum, et Oetam montem, optime temperari. Atque in eam quam plurimis e regionibus adnavigari sanitatis gratia. Pausanias in ultimo libro scripsit supra Anticyram montes esse magnopere petricosos, in his copiose provenire elleborum ; nigro purgari alvum, albo vomitum cieri ac superiora corporis purgari. Stephanus addit Anticyrensem quempiam fuisse, qui Herculem elleboro dato liberarit insania. Horatius :

Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam

Tonsori Licino commiserit.

Treis Anticyras dixit pro universo elleboro significans deploratam et immedicabilem insaniam. Simili figura quos indicant esse parum integrae mentis et hodie jubent deportari Ghelam. Ad hanc formam pertinent illa tonsoris eget aut curatore est opus. Horatius :

Nec tonsore putas nec curatoris egere.

Tutores enim dabantur pupillis, curatores mente captis. Sic et Columella libro primo, capite tertio scribit Catonem dicere solitum eum, qui agrum incoleret nec salubri coelo nec fertilem, velut commotae menti ad agnatos ac gentiles esse deducendum. Varro libro De re rustica I cap. II : Qui salubrem locum negligit, mente captus est atque ad agnatos et gentiles deducendus. Cicero libro II De inventione : Si furiosus existet agnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Nam duodecim tabulae furiosis jus adimunt administrandi res suas et ad gentiles agnatosque transferunt, quemadmodum legimus libro Institutionum primo, titulo De curatoribus et Pandectarum libro vigesimoseptimo, titulo ultimo De curatore furiosi. Rursum ejusdem operis libro primo, titulo decimo octavo De officio praesidis. Et apud Ciceronem libro III Tusculanarum quaestionum. Qui ita sit affectus, eum dominum esse rerum suarum vetant XII tabulae. Verba XII tabularum sunt haec : Prodigo et furioso bonorum suorum administratio interdicta esto et in curatione agnatorum sunto.

Index Adagiorum