I. 1. Amicitia aequalitas. Amicus alter ipse. ii

Haec quoque ad Pythagoram auctorem referunt, quod eandem complectuntur sententiam : Τὴν φιλίαν ἰσότητα εἶναι καὶ μίαν ψυχήν, τὸν φίλον ἕτερον αὐτόν, id est Amicitiam aequalitatem esse et eandem animam et Amicum alterum ipsum. Neque enim quicquam non commune, ubi fortunarum aequalitas ; neque dissensio, ubi idem animus ; neque divortium, ubi coagmentatio duorum in unum. Aristoteles Magnorum Moralium lib. II : Ὅταν βουλώμεθα σφόδρα φίλον εἰπεῖν, μία φαμὲν ψυχὴ ἡ ἐμὴ καὶ ἡ τούτου, id est Quoties volumus vehementer amicum dicere, una inquimus anima mea et hujus. Idem eodem libro : Ἔστι γάρ, ὡς φαμέν, ὁ φίλος ἕτερος ἐγώ, id est Est enim, ut dicere solemus, amicus alter ego. Plato libro De legibus sexto citat tanquam vetus dictum et ceu proverbio jactatum : Παλαιὸς γὰρ ὁ λόγος ἀληθὴς ὤν, ὡς ἰσότης φιλότητα ἀπεργάζεται, μάλα μὲν ὀρθῶς εἴρηται καὶ ἐμμελῶς, id est Nam vetus illud verbum et vere et eleganter dictum est aequalitatem amicitiae auctorem esse. Neque tamen id sentit Plato, juvenibus ac senibus, doctis atque indoctis, stultis ac sapientibus, robustis ac debilibus, omnia aequalia exhibenda esse, sed cuique pro sua dignitate distribui oportere. Alioqui, quemadmodum ait inibi Plato, Τοῖς ἀνίσοις τὰ ἴσα ἄνισα γίγνοιτ᾿ ἄν, id est Inaequalibus aequalia erunt inaequalia, et ut summum jus in summam injuriam vertitur, ita summa aequalitas summa fit inaequalitas . Quemadmodum festiviter dixit Plinius : Aequalitate in ferendis sententiis nihil inveniri posse inaequalius. Quanquam hoc quoque quidam ex Homero sumptum existimant, apud quem est illud aliquoties, Ἶσον ἐμῇ κεφαλῇ, id est Aeque atque meum ipsius caput. Nec ab hoc dissidet Hebraeorum lex jubens, ut proximum perinde ut nosmetipsos diligamus. Atque haec omnia Aristoteles libro Moralium IX proverbii titulo citat.

Sed quandoquidem in Pythagorae mentionem incidimus, non gravabor et reliqua illius symbola priscis illis oraculorum instar celebrata adscribere, quae quidem in praesentia licuit apud Graecos invenire scriptores. Nam ea tametsi prima, quod aiunt, fronte superstitiosa quaepiam ac deridicula videantur, tamen si quis allegoriam eruat, videbit nihil aliud esse quam quaedam recte vivendi praecepta. Nihil enim opus est Tyrrhenorum imitari superstitionem, qui haec etiam citra ullam allegoriam observant, ut testatur in Symposiacis Plutarchus. Idem in vita Numae tradit quaedam hujus generis symbola Numae convenisse cum Pythagoricis.

1. Ne gustaris quibus nigra est cauda

Μὴ γεύεσθαι τῶν μελανούρων, id est Ne gustes ex iis, quibus est nigra cauda. Interpretatur Plutarchus in commentariis De liberis instituendis, ne commercium habeas cum improbis et iis, qui sunt nigris ac infamibus moribus. Tryphon grammaticus inter aenigmatis exempla hoc quoque commemorans interpretatur hoc modo : Ψευδῆ λόγον μὴ προίεσθαι. Τὸ γὰρ ψεῦδος ἐν τοῖς ἐσχάτοις μέρεσι μελαίνεται καὶ ἀμαυροῦται, id est Ne mendacem sermonem protuleris. Mendacium enim in extremis partibus nigrescit et obscuratur. Quidam ad sepiam piscem referunt, qui atramento, quod in cauda gestat, semet occulit. Quanquam Plinius libro XXXII, capite ultimo melanurum inter pisces recenset, cum de sepiis multa prioribus libris disseruerit, ut videatur non idem esse piscis melanurus et sepia. Theodorus Gaza melanurum oculatam vertit, quem piscem nominat tantum loco quem modo indicavimus.

2. Stateram ne transgrediaris

Μὴ ζυγὸν ὑπερβαίνειν, id est Stateram ne transilias, hoc est ne quid facias praeter jus et aequum. Nam stateram olim aequitatis symbolum habuisse vulgo vel Doricum illud proverbium indicat : Σταχάνης δικαιότερος, id est Trutina justior. Ad eum modum interpretatur Demetrius Byzantius apud Athenaeum libro Dipnosophistarum decimo.

3. Choenici ne insideas

Χοίνικι μὴ ἐπικάθισαι, id est Choenici ne insideas. Interpretatur divus Hieronymus de victu, ne fueris solicitus in diem crastinum. Est enim choenix demensum et cibus diurnus, ut apud Homerum Odysseas T :

Οὐ γὰρ ἀεργὸν ἀνέξομαι, ὅς κεν ἐμῆς γε

Χοίνικος ἅπτηται,

id est

Namque operae immunem haud patiar, quicumque meam unquam

Choenica contigerit.

Eodem pacto Laertius et Suidas exponunt. Porro servis olim cibus diurnus choenice distribuebatur, ut illi vicissim operis pensum persolverent ; quam ob causam Apollo Pythius Corinthios χοινικιμέτρας apellavit, quod servos possiderent quadragies sexies mille. Auctor Athenaeus libro sexto. Plutarchus autem longe diversius, puta : non indulgendum otio, sed industria prospiciendum victum, ne desit in posterum. Idem in Symposiacis hujus symboli meminit his quidem verbis : Μετὰ τῆς Πυθαγορικῆς χοίνικος, ἐφ᾿ ἧς ἀπηγόρευε καθῆσθαι, διδάσκῶν ἡμᾶς ἀεί τι τοῦ παρόντος εἰς τὸ μέλλον ἀπολιπεῖν καὶ τῆς αὔριον ἐν τῇ σήμερον μνημονεύειν, hoc est Una cum Pythagorica choenice, in qua vetuit desidere, docens nos, ut ex eo quod praesens est, semper aliquid in futurum relinquamus et crastini diei in hodierno meminerimus. Existimat autem idem majores significare voluisse, quibus religiosum habitum est mensas inanes tollere. Demetrius Byzantius apud Athenaeum interpretatur non oportere spectare tantum quae praesentis diei sunt, quin crastinum semper esse expectandum, propemodum cum Plutarcho consentiens.

Ego certe (quandoquidem in hujusmodi symbolis divinare non solum licet, verumetiam necesse est) opinor Pythagoricum hoc aenigma sumptum ex Homeri loco, quem modo citavimus, significarique non oportere per inertiam otium et cibum alienum sectari, sed sua quemque industria sibi parare facultates, quibus munditiem vitae sustineat. Parasiticum enim ac foedum, aliena vivere quadra nec ullam artem callere, qua possis οἰκόσιτος vivere. Notat id Homerus etiam in Iro, cum ait Odysseae Σ :

Μετά δ᾿ ἔπρεπε γαστέρι μάργῃ

Ἀζηχὲς φαγέμεν καὶ πιέμεν· οὐδε οἱ ἦν ἲς

Οὐδε βίη,

id est

Sed ventre insignis inerti,

Assidue bibere atque edere ; ast industria nulla

Nullaque vis aderat.

Nec abhorret hinc illud Pauli apostoli, ne ipsum quidem incelebre vulgo : Qui non laborat non manducet. Cum nobis adornaretur sexta, ni fallor, Chiliadum aeditio, nempe anno ab orbe redempto millesimo quingentesimo decimoseptimo, commodum in lucem exiit opus Antiquarum lectionum Ludovici Caelii Rhodigini, de quo quid in totum sentiam, non habeo necesse nunc ferre sententiam. Tametsi ipse operis gustus (nam delibavi dumtaxat) protinus arguit hominem inexplebili legendi aviditate per omne genus auctorum circumvolitantem et ex retextis aliorum sertis novas subinde corollas concinnare gaudentem. Quod autem Georgii Vallae, Volatarrani meique nusquam, quod quidem compererim, admiscuerit mentionem, quorum tamen commentariis nonnihil adjutum fuisse probabile est, scio judicio factum, non livore, etiamsi hoc ipsum tractans symbolum negat se quicquam adferre velle in medium, quod in aliorum commentariis rebulliat (sic enim ille loquitur), cum non pauca adducat quae in meis Chiliadibus reperio. Nec enim arbitror ad me pertinere, quod ille gignit etiam proverbia, sed cujusmodi chiliadas sexcentas explere possis, si fors ea res cordi sit. Ubi plusculum otii continget, non gravabimur attentius etiam observare, si quid illic sit, quod ad nostrum hoc institutum pertineat, haudquaquam hominem sua laude fraudaturi, si quid contulerit. Caeterum quod ad hujus aenigmatis explanationem attinet, non me fugit quid de choenice deque stragulis convolutis divinarit ille, cujus equidem commentum in praesentia nec probo nec refello. Mihi certe non libeat ad istum divinare modum, si quid alioquin a probis auctoribus suppeditetur. Quae praesidia simul atque nos defecerint, tum fortasse divinabimus et ipsi, sed ita, ut in hujusmodi rebus non multum operae seriae ponamus. Quorsum enim attinet anxie disquirere, quid senserit is, qui data opera curavit ne possit intelligi ? Cum haec scriberem, ex eruditorum literis cognovi Rhodiginum obisse supremum vitae diem, non sine gravi dolore studiosorum et jactura studiorum. Narrant enim qui illum domestice norunt, fuisse virum integritatis Christianae, nullo studiorum labore fatigabilem, cum ad extremam senectutem pervenerit. Itaque tot virtutibus facile condono, si minus candide de nobis sensit. Plus enim apud me valet publica studiorum utilitas quam mei nominis ratio.

4. Ne cuivis dextram injeceris

Μὴ παντὶ ἐμβάλλειν δεξίαν, id est Ne cuivis porrigas dextram, hoc est ne temere quemlibet in familiaritatem admittas, sed deligas quem diligas. Idem citatur atque exponitur a Plutarcho ἐν τῷ Περὶ τῆς πολυφιλίας. Convenit cum illo Solonis apophthegmate, quod ex Apollodoro refert Diogenes Laertius, Φίλους μὴ ταχὺ κτῶ· οὕς δ᾿ ἂν κτήσῃ μὴ ἀποδοκίμαζε, id est Amicos ne cito pares ; quos autem paraveris, ne rejice.

5. Arctum anulum ne gestato

Μὴ φορεῖν στενὸν δακτύλιον, id est Arctum anulum ne gestato, hoc est interprete divo Hieronymo ne vixeris anxie et ne temet in servitutem conjicias aut in ejusmodi vitae institutum, unde te non queas extricare. Siquidem quisquis anulum angustum gestat, is sibi quodammodo vincula injicit.

6. Ignem ne gladio fodito

Πῦρ σιδήρῳ μὴ σκαλεύειν, id est Ignem gladio ne fodito, hoc est ira percitum ne lacessas. Quin magis concedere convenit et blandis verbis tumidum animum placare. Ita divus Hieronymus et apud Athenaeum Demetrius Byzantius. Diogenes Laertius exponit potentium et ferocium iracundiam non esse conviciis exagitandam, propterea quod flamma quo magis exagitatur, hoc magis invalescit. Neque dissentit ab hoc interpretamento Plutarchus. Quanquam Plato libro De legibus sexto sic usurpavit, ut de iis dici solitum videatur, qui frustra moliuntur quod effici nullo pacto queat, ostendens id lusus genus quoddam fuisse, ut ignem gladio dissecarent. Ad eundem ferme sensum retulit divus Basilius in Epistola ad nepotes, ut idem sibi velint ignem gladio dissecare et cribro haurire aquam. Huc nimirum allusit Lucianus in secundo Verarum narrationum libro, cum ex insulis fortunatis dimitteretur, fingens se a Rhadamanto admonitum, ut si quando rediret in hunc nostrum orbem, tria quaedam observaret, Μὴ πῦρ μαχαίρᾳ σκαλεύειν, μήτε θέρμους ἐσθίειν, μήτε παιδὶ ὑπὲρ τὰ ὀκτωκαίδεκα ἔτη πλησιάζειν, id est Ne gladio ignem diverberaret, ne lupinis vesceretur, ne se puero decimumoctavum annum egresso adjungeret. Si quidem horum meminisset, futurum ut aliquando ad eam insulam reverteretur. Horatius hoc dicto videtur indicare crudelitatem cum insania conjunctam. Amor enim per se furor est, qui si erumpat in pugnas ac caedes, ignis gladio perfoditur. Libro Sermonum secundo, satyra III : His adde cruorem / atque ignem gladio scrutare.

7. Cor ne aedito

Μὴ ἐσθίειν τὴν καρδίαν, id est Cor ne aedito, hoc est ne curis tuum ipsius animum excrucies. Ad hunc modum enarrat Demetrius Byzantius apud Athenaeum. Aut ne sollicitudinibus vitam reddas breviorem. Aristoteles enim libro De partibus animalium tertio narrat cor esse fontem omnium sensuum vitaeque ac sanguinis. Aristophanes in Nebulis :

Ὅμως δὲ τὸν θυμὸν δακὼν ἔφην,

id est

Animum tamen mordens meum, sic inquam.

Item Theognis :

Καὶ δάκνομαι ψυχὴν καὶ δίχα θυμὸν ἔχω,

id est

Et rodor mentem sumque animi ambiguus.

Videtur ex Homero sumptum, apud quem ex Iliados Z :

Ἦ τοι ὁ κὰπ πεδίον τὸ ἀλήιον οἶος ἀλᾶτο

Ὃν θυμὸν κατέδων πάτον ἀνθρώπων ἀλεείνων,

id est

Solus at ille quidem vacuis errabat in agris

Cor adedens curis hominum vestigia vitans.

Et

Ω : Σὴν ἔδεαι κραδίην,

id est

Tuum edis cor.

Idem Odysseae I :

Ἔνθα δύω νύκτας δύο τ᾿ ἤματα συνεχὲς αἰεὶ

Κείμεθ᾿, ὁμοῦ καμάτῳ τε καὶ ἄλγεσι θυμὸν ἔδοντες,

id est

Hic soles nocteisque duas consedimus usque

Rodentes animum curis simul atque labore.

Idem Iliado A :

Σύ δ᾿ ἔνδοθι θυμὸν ἀμύξεις,

id est

Tu intus praecordia rodes.

8. A fabis abstineto

Κυάμων ἀπέχεσθαι, id est A fabis abstineto. Hujus aenigmatis varia reperitur interpretatio. Plutarchus in commentario De liberis educandis ad hunc enarrat modum. Abstinendum a tractandis reipublicae muneribus ; propterea quod antiquitus in creandis magistratibus suffragia per fabas vice calculorum ferebantur. Quanquam idem in Problematis diversam adfert causam, nempe quod omnia legumina ventum et humorem impurum adferant corporibus atque hanc ob causam ad venerem incitent. In eadem sententia M. Tullius item fuisse videtur, qui in libro De divinatione primo scribit ad hunc modum : Jubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam. Is cibus tranquillitatem mentis quarentibus constat esse contrarius. Aristoxenus tamen apud A. Gellium libro quarto, capite undecimo, refellit hanc opinionem affirmans Pythagoram nullo legumine saepius usum quam fabis, quod is cibus et alvum sensim abduceret et levigaret. Porro Gellius de cyamo non esitato causam erroris fuisse putat, quod in Empedoclis carmine, qui disciplinas Pythagoricas sectatus est, cessus hic invenitur :

Δειλοί, πως δειλοί, κυάμων ἄπο χεῖρας ἑλέσθαι,

id est

Ah miseri, a cyamo, miseri, subducite dextras.

Opinati enim sunt plerique κύαμον legumentum vulgo dici. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedoclis arbitrati sunt (utar enim verbis Gellianis) κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους appellatos, quia sint εἰς τὸ κυεῖν δεινοὶ καὶ αἴτιοι τοῦ κυεῖν (id est ad ferendum uterum efficaces causaeque ferendi uteri) et geniturae humanae vim praebeant. Idcirco Empedoclem versu isto non a fabulo edendo, sed a rei Venereae proluvio voluisse homines deducere. De causis interdictae fabae haec ex Aristotele refert Laertius : Φησὶ δὲ Ἀριστοτέλης ἐν τῷ Περὶ τῶν κυάμων παραγγέλλειν αὐτὸν ἀπέχεσθαι τῶν κυάμων ἤτοι ὅτι αἰδοίοις εἰσὶν ὅμοιοι ἢ ὅτι Ἅιδου πύλαις. Ἀγόνατον γὰρ μόνον· ἢ ὅτι φθείρει ἢ ὅτι τῇ τοῦ ὅλου φύσει ὅμοιον ἢ ὅτι ὀλιγαρχικόν. Κληροῦνται γοῦν αὐτοῖς, id est Ait autem Aristoteles in libro de fabis illum jussisse a fabis abstineri, vel quod pudendis essent similes vel quod inferorum portis. Unum enim hoc legumen expers geniturae ; vel quod corrumpat vel quod universi naturae simile vel quod ad oligarchiam pertineat. Nam fabis sortiuntur. Cum eo, quod postremo loco attigit Aristoteles, convenit quorundam sententia, qui putant Pythagoram hoc aenigmate deterruisse a capessenda reipublica. Mihi magis etiam arridet, quod addit is qui historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit, collegit, edere fabas, qui lucro corrupti ferunt suffragia. Plutarchus apud eundem Gellium testatur Aristotelem scriptum reliquisse, quod Pythagoras μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλυφῆς καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπήχετο, id est vulva, corde et marina urtica atque id genus quibusdam aliis abstinuerit. Theon grammaticus apud Plutarchum in Symposiacis narrat apud Aegyptios tantam esse fabarum religionem, ut eas neque serant neque comedant, immo nec aspicere fas sit Herodoto teste. Quin et apud Romanos inter funesta habebantur fabae, quippe quas nec tangere nec nominare Diali flamini liceret, quod ad mortuos pertinere putarentur. Nam et lemuribus jaciebantur larvis et parentalibus adhibebantur sacrificiis et in flore earum literae luctus apparere videntur, ut testatur Festus Pompeius. Plinius existimat ob id a Pythagora damnatam fabam, quod hebetet sensus et pariat insomnia, vel quod animae mortuorum sint in ea. Qua de causa et in parentalibus assumitur. Unde et Plutarchus testatur legumina potissimum valere ad evocandos manes. Varro ob hoc flaminem ea non vesci tradit, quoniam et in flore ejus literae lugubres inveniuntur. Caeterum quod Plutarchus in Problematibus rerum priscarum inter caetera refert ob id damnatas fabas, quod Lethes et Erebi sint cognomines, quid sibi velit, non satis intelligebam, nisi quod consultis Graecis codicibus comperi tandem vel librarii vel interpretis errorem. Siquidem Graeca sic habent : Πότερον, ὡς οἱ Πυθαγορικοί, τοὺς μὲν κυάμους ἀφωσιοῦντο διὰ τὰς λεγομένας αἰτίας, τὸν δὲ λάθυρον καὶ τὸν ἐρέβινθον ὡς παρωνύμους τοῦ Ἐρέβους καὶ τῆς Λήθης; id est An quod Pythagorici fabas quidem abominabantur ob causas quae feruntur, lathyrum autem et erebinthum, quod nomen a Lethe et Erebo deductum habeant ? Hactenus Plutarchi verba retulimus. Lathyrus autem et erebinthus ciceris genera sunt. Lethe Graecis oblivionem sonat. Erebus a caligine nomen habet, inauspicatae voces sapientiae studiosis. Hic lapsus in hoc profuit, ut Latini codicis mendum ostenderimus, ne quis ad eundem impingat lapidem.

9. Cibum in matellam ne immitas

Σιτίον εἰς ἀμίδα μὴ ἐμβάλλειν, id est Cibum in matellam ne immittas. Interpretatur Plutarchus, ne sermonem urbanum immittas in animum hominis improbi. Nam oratio cibus est animi ; is corrumpitur et putrescit, si in animum insincerum inciderit. Hoc est, quod apud Gellium admonet Epictetus, etiam atque etiam videndum, in cujusmodi animum mittamus sermonem. Etenim si in vas insincerum immiserimus, in acetum aut lotium verti. Huc allusit Horatius :

Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.

10. Ad finem ubi perveneris ne velis reverti

Μὴ ἐπιστρέφεσθαι ἐπὶ τοὺς ὅρους ἐλθόντας, id est Ne reflectas ubi ad terminos perveneris, hoc est interprete Plutarcho cum aderit fatalis dies viderisque vitae finem adesse, aequo animo feras neque turpi vitae cupiditate exanimeris. In vita Numae paulo secus refert : Βαδίζοντας εἰς ἀποδημίας μὴ μεταστρέφεσθαι, hoc est Qui peregrinationem ingressi sunt, ne revertantur. Hieronymus aliter : Post mortem hanc ne desideres vitam. Quemadmodum vulgo quosdam dicentes audimus Vergilianum illud :

O mihi praeteritos referat si Juppiter annos !

11. Superis impari numero, inferis pari sacrificandum

Τοῖς μὲν οὐρανίοις περισσὰ θύειν, ἄρτια δὲ τοῖς χθονίοις, id est Superis quidem imparibus sacrificandum, inferis vero paribus. Sed refert tantum ut aenigma Pythagoricum, non interpretatur. Caeterum in Problematibus Romanarum antiquitatum docet apud veteres primum mensem diis coelestibus habitum sacrum, secundum vero diis inferis, in quo et lustrationibus quibusdam uti mos erat et mortuis parentabant. Quinetiam totius mensis treis dies principes et auctores esse voluerunt, Calendarum, Nonarum et Iduum, quos festos ac sacros habebant veluti diis superis dicatos ; qui hos sequerentur, hoc est postridie Calendas, Nonas et Idus, diis manibus attribuebant ac proinde nefastos ac religiosos judicabant. Sic et apud Graecos tertius crater sospitatori Jovi, secundum semideis ac daemonibus tribuebatur. Principium autem omnis numeri est ἑνάς, cui adversatur δύας, inter pares numeros primus nec finem habens nec perfectus, cum ternio sit absolutus. Ac de numerorum quidem mysteriis multa reperias apud Platonem et Pythagoricos, nonnulla etiam apud priscos theologos. Quod ad explicandum hujus symboli sensum attinet, arbitror illud significatum deum, quoniam mens est simplicissima et in seipso perfecta, dotibus animi potissimum delectari. Nam quae corporis sunt composita sunt ac propagatione in immensum multiplicantur, cum animus sit simplex, immortalis et seipso contentus.

12. Per publicam viam ne ambules

Λεωφόρου μὴ βαδίζειν, id est Per publicam viam ne ambules. Divus Hieronymus exponit : Ne vulgi sequaris errores. Nunquam enim tam bene cum rebus humanis actum est, ut optima plurimis placuerint. Unde quidam hoc sic efferunt : Viam regiam declinato, per semitas ingredior. Quod quidem praeceptum non abhorret ab Evangelica doctrina, quae monet, ut declinata via spaciosa per quam ambulant plerique, per angustam ingrediamur viam a paucis quidem tritam, sed ducentem ad immortalitatem.

13. Tollenti onus auxiliare, deponenti nequaquam

Φορτίον συγκαθαιρεῖν μηδὲ συνεπιτιθέναι. Divus Hieronymus hoc ita refert : Oneratis superimponendum onus, deponentibus non connitendum, putatque hunc esse sensum : Ad virtutem incedentibus augenda praecepta, tradentes se otio relinquendos. Unde proferendum hoc pacto : Φορτίον συγκαθαιρεῖν μηδὲ συναποτιθέναι, id est Tollenti onus auxiliandum, haud adjuvandus tamen qui deponat. Hoc admonendum putavi, quod in quibusdam impressis codicibus depravatum est hoc symbolum.

14. Ollae vestigium in cinere turbato

Χύτρας ἴχνος συγχεῖν ἐν τῇ τέφρᾳ, id est Ollae vestigium in cinere turbato. Plutarchus in Symposiacis interpretatur nullum evidens iracundiae vestigium oportere relinqui, sed simulatque deferbuerit atque resederit animi tumor, omnem praeteritorum malorum memoriam penitus tollendam esse.

15. Unguium criniumque praesegmina ne commingito

Ἀπονυχίσμασι καὶ κουραῖς μὴ ἐπουρεῖν μηδὲ ἐφίστασθαι, id est Unguium criniumque praesegmina ne commingito neque insistito. Hujus nullum adhuc interpretamentum reperi. Verum conjicio sensum hunc esse, si quos habeamus affines aut cognatos humiles et inutiles, eos tamen non esse usquequaque spernendos et contumeliis insectandos.

16. Extra publicam viam ne deflectas

Ἐκτὸς λεωφόρου μὴ βαδίζειν, id est Extra viam publicam ne ingrediaris. Hoc quoque refertur inter Pythagorica symbola a Diogene Laertio, tametsi superiori diversum. Neque est quod hanc miremur pugnantiam, quandoquidem (ut recte praeceptum est) loquendum ut plures, sapiendum ut pauci. Ita sunt quaedam, in quibus cum vulgo convenire dexteritatis est ; sunt rursum, in quibus a vulgo quam maxime dissidere virum bonum oportet. Recte Flaccus :

Interdum et vulgus rectum videt, est ubi peccet.

17. Quae uncis sunt unguibus, ne nutrias

Γαμψώνυχα μὴ τρέφειν, id est Quae sont unguibus uncis, ne nutrias. Rapacitatem fugito, interprete Tryphone. Equidem arbitror convenire cum illo Aeschyli dicto, quod suo reddemus loco, catulum leonis non esse alendum in republica, hoc est non admittendos δημοβόρους, ut ait Homerus, βασιλέας, id est reges populi devoratores aut factiosos et praepotentes, qui opes civium ad paucos contrahunt, id quod nunc sollemne est.

18. Adversus solem ne loquitor

Πρὸς τὸν ἥλιον τετραμμένον μὴ λαλεῖν, id est Adversus solem ne loquitor, hoc est manifestis ne repugnes. Nam quo maxime constat maximeque in confesso est, id sole clarius dicimus. Ergo contra solem loquitur, qui dicit :

Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

19. Gladium acutum avertas

Ὀξεῖαν μάχαιραν ἀποστρέφειν, id est Ensem acutum avertas. Opinor innui a periculosis negotiis abstinendum. Nam fertur et aliud proverbium : Μὴ παιδὶ μάχαιραν, Ne puero gladium, subaudiendum committas.

20. Adversus solem ne meiito

Πρὸς τὸν ἥλιον τετραμμένον μὴ ὀμιχεῖν, id est Adversus solem ne meiito. Opinor commendari verecundiam. Tametsi Plinius superstitiosam hujus rei causam reddit lib. XXXVIII, cap. VI, verba ipsius subscribam : Auguria valetudinis ex urina traduntur. Si mane candida, dein rufa sit, illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. Mala signa rubrae, pessima nigrae, mala bullantis et crassae, in qua quod subsidit, si album est, significat circa articulos aut viscera dolorem imminere, eadem viridis morbum viscerum, pallida bilis, rubens sanguinis. Mala et in qua veluti furfures atque nubeculae apparent. Diluta quoque alba vitiosa est. Mortifera vero crassa gravi odore et in pueris tenuis ac diluta. Magi vetant ejus rei causa contra solem lunamque nudari aut umbram cujusquam ab ipsa aspergi. Hesiodus juxta obstantia reddi suadet, ne deum nudatio aliquem offendat. Locus hic quem Plinius citat et ex quo symbolum Pythagorae sumptum apparet, est in opere, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι :

Μηδ᾿ ἄντ᾿ ἠελίοιο τετραμμένος ὀρθὸς ὀμιχεῖν,

Αὐτὰρ ἐπεί κε δύῃ μεμνημένος ἔς τ᾿ ἀνιόντα.

Μήτ᾿ ἐν ὁδῷ μήτ᾿ ἐκτὸς ὁδοῦ προβάδην οὐρήσῃς

Μηδ᾿ ἀπογυμνωθείς, μακάρων τοι νύκτες ἔασσιν.

Ἑζόμενος δ᾿ ὅ γε θεῖος ἀνήρ, πεπνυμένα εἰδώς,

Ἢ ὅ γε πρὸς τοῖχον πελάσας ἐυερκέος αὐλῆς,

id est

Adversus solem rectus ne meiito, verum ut

Occiderit, donec redeat, facere ista memento.

Sed neque progrediens lotium desperseris unquam,

Inve viis extrave vias, neque membra renudes

Micturus, siquidem divis nox sacra beatis.

At qui vir fuerit prudensque piusque, recumbens

Sive domus muris admotus corpore, meiet.

21. Hirundines sub eodem tecto ne habeas

Ὁμωροφίους χελιδόνας μὴ ἔχειν, hoc est Hirundines ne habeas sub eodem tecto. Divus Hieronymus Aristotelis auctoritatem secutus interpretatur abstinendum a commercio garrulorum et susurronum. Verum hoc interpretamentum refellitur apud Plutarchum Symposiacôn decade octava. Nam haud aequum videri, ut avem domesticam et humani convictus citra noxam amantem perinde ut sanguinariam et rapacem propellamus. Quod enim de garrulitate causantur, id esse frivolum, cum gallos, graculos, perdices, picas cumque hos alias complureis multo magis obstreperas non arceamus a domestico contubernio, immo nihil poene minus in hirundinem convenire quam garrulitatem. Ne id quidem accipiendum videtur, quod quidam pythagoricum symbolum ad tragoediam, quae de hirundine fertur, referunt, quasi triste omen secum adferat. Nam hac ratione philomelam item ejici oportere, ut quae ad eandem pertineat tragoediam. Itaque vero propius videtur ob id improbatam hirundinem, quod eidem malo videatur obnoxia, quo infames habentur aves aduncis unguibus. Siquidem carnibus victitat et cicadas, animal maxime vocale ac Musis sacrum, venatur, praeterea humi volans minutis animantibus insidiatur, deinde sola avium in tectis versatur nullam adferens utilitatem. Nam ciconia cum ne tecto quidem utatur nostro, tamen haudquaquam mediocrem contubernii gratiam refert bufones, serpentes, hostes hominum, e medio tollens. Contra hirundo, postea quam sub nostro tecto suos educavit pullos, abit nulla relata gratia communicati hospitii. Denique (quod est omnium gravissimum) duo dumtaxat animalia domestica sunt, quae nunquam humano convictu mansuescunt neque tactum admittunt neque consuetudinem neque ullius rei aut disciplinae communionem. Musca semper pavitat ne quid mali patiatur, et ob hanc causam indocilis ac semifera. Hirundo item natura videtur hominem exosum habere, proinde nec cicuratur, utpote diffidens semper semperque suspicans mali quippiam. His de rebus recte Pythagoras convictorem ingratum parumque firmum hirundinis symbolo monuit ablegandum. Hujusmodi ferme Plutarchus eo quem ostendi loco. Quibus illud unum videtur addendum Ciceronem, seu quisquis is fuit, in Rhetoricis ad Herennium infidae amicitiae similitudinem ab hirundinibus mutuari, quae vere ineunte praesto sint, hieme instante devolent.

22. Stragula semper convoluta habeto

Τὰ στρώματα ἀεὶ συνδεδεμένα ἔχειν, id est Stragula semper convoluta habeto. Id his quoque temporibus inelegans et inurbanum habetur, si quis stragula lecti non componat. Quid autem sibi velit hoc symbolum, aliis divinandum relinquo. Tametsi suspicor commendatam verecundiam etiam his in rebus, quibus cogimur naturae necessitati satisfacere.

23. In anulo dei figuram ne gestato

Ἐν δακτυλίῳ θεοῦ εἰκόνα μὴ περιφέρειν, id est In anulo dei imaginem ne circumferas. Fortassis admonet non passim admiscendam dei mentionem.

24. Sellam oleo ne absterseris

Λαδίῳ εἰς θᾶκον μὴ ὀμόργνυσθαι, id est Ne sedem absterseris oleo. Nec hujus interpretamentum occurrit. Arbitror innui, non esse abutendum rebus optimis ad ea, quibus neque dignae videntur neque utiles.

25. Coronam ne carpito

Στέφανον μὴ δρέπεσθαι, id est Coronam ne carpseris. Divus Hieronymus Adversus Rufinum interpretatur urbium leges observandas esse, non violandas neque reprehendendas, quod urbium turrita moenia coronarum speciem praebeant.

26. Quae deciderint ne tollito

Τὰ πεσόντα μὴ ἀναιρεῖσθαι, id est Quae deciderint ne tollas. Admonet, ut assuescamus moderatius cibum sumere. Aristophanes in Heroibus teste Laertio superstitiosam hujus symboli causam adfert. Heroum enim esse quae ceciderint e mensa eoque nefas gustare. Alii sic efferunt :

Μηδὲ γεύεσθ᾿ ἅττ᾿ ἂν ἐντὸς τῆς τραπέζης καταπέσῃ,

id est

Ne gustate, quaecumque in mensa deciderint.

27. A gallo candido abstineas

Ἀλεκτρυόνος μὴ ἅπτεσθαι λευκοῦ, id est Albo gallo ne manum admoliaris, quod Mensi sacer sit, utpote horarum nuntius.

28. Panem ne frangito

Ἄρτον μὴ καταγνύειν, id est Panem ne frangito. Admonet non esse dirimendam amicitiam, propterea quod antiquitus amicitia pane conciliabatur. Unde et Christus, princeps noster, distributo pane perpetuam inter suos amicitiam consecrabat ; proinde non convenire frangi id, per quod amici conglutinarentur.

29. Salem apponito

Τὸν ἅλα παρατίθεσθαι, id est Salem apponito. Admonet justitiam et aequitatem omni adhibendam negotio. Sal enim quicquid occupaverit servat et ex rebus purissimis constat, aqua et mari.

30. In via ne seces ligna

Ἐν ὁδῷ μὴ σχίζειν ξύλα, id est In via ne seces ligna. Quidam exponunt non esse discruciandam et abbreviandam vitam cruris et anxiis cogitationibus.

31. Ne libaris diis ex vitibus non amputatis

Μὴ σπένδειν θεοῖς ἐξ ἀμπέλων ἀτμήτων, id est Ne libaris diis ex vitibus non amputatis. Nihil gratum superis, quod non purum purgatum sit. Hoc aenigma Plutarchus tribuit Numae in ipsius vita divinans eo mansuetudinem commendari, quae pars sit pietatis, quemadmodum et Evangelica doctrina rejicit munera ferocis, qui nolit fratri suo reconciliari. Quod enim purgatum non est, agreste est, et farina conducit leniendis quae dura sunt. Addit enim quod mox subjiciam.

32. Ne sacrificato sine farina

Μὴ θύειν ἄτερ ἀλφίτων, id est Absque farina ne sacrificato. Hoc aenigma morum mansuetudinem commendat, ut dictum est.

33. Adorato circumactus

Προσκυνεῖν περιφερόμενος, id est Adorandum circumactu corporis. Nimirum ad imitationem coeli perpetua vertigine circumacti, coelum autem deum antiquitas credidit. Plutarchus et hoc tribuit Numae ceu peculiare. Ac meminit quidem de coeli circumactu, caeterum addit et alias interpretationes  : videlicet cum sacra spectent exortum solis, qui adorat vertens se circumacto corpore ad orientem, videtur semet ad deum convertere factoque circula per utramque mundi partem vota facere. Subjicit et tertiam, quam videtur maxime probare. Corporis vertigine significari rotas Aegyptias sentit (opinor de hieroglyphicis), quibus illi significabant nihil in rebus humanis esse stabile aut perpetuum, sed utcumque visum fuerit deo vitam nostram vertere ac volvere, aequum esse, ut boni consulamus.

34. Adoraturi sedeant

Καθῆσθαι προσκυνήσονθαι, id est Adoraturi sedeant, significat vota certa concipere oportere et in his, quae sunt optima, perseverare. Et hoc Plutarchus asscribit Numae, nisi quod in aedito per Aldinos volumine προσκυνήσαντας legimus, non προσκυνήσοντας, addens id fuisse velut augurium vota rata firmaque fore. Addit quibusdam hanc quietem videri distinctionem actionum, tanquam qui priori actioni finem imposuerint sedentes apud deos initium alterius actionis ab iisdem auspicentur. Quidam arbitrantur alium subesse sensum, quod oporteat eos, qui sacris operantur, non obiter ac velut aliud agentes hoc facere, sed vacuos ac totos rei divinae intentos. Unde Plutarchus idem tradit, quoties pontifex auguria seu sacra aggrediebatur, praecones clamabant : Hoc age. Ea vox hortabatur, ut qui sacra adirent, reverenter et attente facerent. Idem in Problematibus rerum priscarum refert, qui diis vota fecissent, in templis manere et quietem agere solitos, quod actiones hujus vitae frequenter involvant hominem molestiis.

35. Surgens e lecto vestigium corporis confundito

Ἀναστὰς ἐξ εὐνῆς συνταράττειν τὰ στρώματα, id est Cum surrexeris, stragulas confundito. Videtur idem cum superiore de stragulis complicandis.

36. A piscibus abstineto

Ἰχθύων μὴ γεύεσθαι, id est Pisces ne gustato. Quamobrem Pythagoras ab urtica marina jusserit abstinere, fortassis illud in causa fuit, quod is piscis Hecatae sit sacer propter mysterium ternionis, quem aiunt huic deae dicatum  ; sed qua gratia reliquorum item piscium esum interdixerit, non aeque promptum fuerit expedire. Quanquam apud Plutarchum in Quaestionibus convivialibus quispiam hujusmodi causam adfert : Pisces quodammodo Pythagoricae disciplinae contubernales videri propter ἐχεμυθίαν, id est silentium, ita ut etiam in proverbium abierit, Ἀφωνότερος ἰχθύος, id est Magis mutus quam piscis. Theon grammaticus apud eundem Plutarchum diversam rationem allegat. Nam piscem maris indigenam et alumnum esse, elementi videlicet non solum alienissimi, verumetiam inimicissimi naturae hominis. Neque enim deos hinc ali, quemadmodum de stellis opinantur Stoici, quin parentem et servatorem regionis Aegyptiorum Osiridem in hoc dejectum perisse. Proinde nec aqua maris ad potum utuntur nec quicquam eorum, quae in eo gignuntur alunturque, purum et ad hominis usum accommodatum existimant, ut cum quibus nec aerem communem neque regionem habeamus communem. Quinimo aer hic, per quem reliqua omnia vivunt alunturque, illis perniciem adfert tanquam praeter naturam citraque usum et genitis et viventibus. Neque mirum, inquit, si ab animantibus abstinent propter elementum maris ab humana natura alienis nec ob id idoneis, quae cum nostro spiritu ac sanguine misceantur, quando neque nautas alloqui dignantur Aegyptii, si quando fiant obvii, quippe qui ex mari victum sibi parent. Rursum Sylla eodem in loco causam aliam adducit : nempe Pythagoram fere vesci solitum iis, quae fuissent diis immolata, primitiis illis dicatis. Atqui nullus piscis idoneus ad sacrificium.

Plutarchus ipse rationes superiores ita refellit, ut dicat hoc ipso nomine magis oportere vesci piscibus, quod peregrini generis esse videantur. Immane enim planeque Cyclopicum esse, si quae sunt ejusdem generis mutuo laniatu pascantur. Nam quod narrant aliquando Pythagoram empto retium jactu pisces captos emisisse, non eos contempsit velut hostes et alienigenas, sed tanquam amicis jam factis et captivis pepercit persoluto illorum nomine precio. Reddit autem duplicem causam, quare Pytagorae non probaretur piscium esus, partim quod res cum injustitia conjuncta videretur, persequi, occidere, vorare animal, quod ipsa natura nullo pacto laedat hominem aut laedere possit ; deinde quod non ad necessitatem, sed ad luxum supervacaneamque gulae voluptatem pertineat piscium esus. Hinc esse quod Homerus fecerit non Graecos solum, cum circa Hellespontum militarent, a piscibus abstinentes, verumetiam Phaeacas ipsos alioqui helluones. Ne procis quidem lurconibus marinum obsonium apposuit, cum utrique insulares essent. Nam apud hos majorem fere videmus tum immanitatem tum luxum. Neque socii Ulyssis unquam aut hamo aut retibus usi sunt, donec farina suppeteret. Verum omni commeatu absumpto paulo prius quam sacros Soli boves devorarent, piscari coeperunt non obsonii causa, sed ob famem depellendam. Commemorantur hoc loco apud Plutarchum et alia nonnulla de piscium abstinentia, sed haec ad symboli interpretationem satis esse visa sunt.

Tribuitur Pythagorae et illa nobilis sententia teste Plutarcho in commentario De exilio : Ἑλοῦ βίον τὸν ἄριστον, ἡδὺν δὲ αὐτὸν συνήθεια ποιήσει, id est Optimam vitae rationem elige, eam jucundam reddet consuetudo. Divus Hieronymus hoc etiam dogma Pythagoricum refert, quo vir ille totius moralis philosophiae summam complexus videtur : Δεῖ φυγαδεύειν πάντα τρόπον καὶ ἐκκόπτειν τὴν νόσον ἀπὸ τοῦ σώματος, τὴν ἀπαιδευσίαν ἀπὸ τῆς ψυχῆς, τὴν ἀσέλγειαν ἀπὸ γαστρός, τὴν στάσιν ἀπὸ πόλεως, τὴν διαφωνίαν ἀπὸ τῆς οἰκίας, καὶ κοινῆ ἀπὸ πάντων τὸ ἀκρατές, id est Fugare convenit ac modis omnibus resecare, morbum a corpore, inscitiam ab animo, luxuriem a ventre, seditionem a civitate, discordiam a familia, in summa ab omni negotio intemperantiam.

Index Adagiorum